Distinctio VI — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre I
DISTINCTIO VI
Praeterea quaeri solet, utrum Pater genuerit Filium voluntate etc.
DIVISIO TEXTUS
In parte ista ponit Magister dubitationes emergentes
ex comparatione actus generandi ad potentiam.
Et quoniam contingit
comparare actum generandi ad potentiam,
et potentiam generandi ad suppositum,
et ex utraque comparatione incidit dubitatio circa essentiae unitatem :
ideo
primo ponit dubitationem ex comparatione actus generandi ad potentiam ;
secundo ponit dubitationem ex comparatione potentiae generandi ad personam,
infra distinctione septima :
Hic solet quaeri a quibusdam, utrum Pater etc.
Item,
prima pars, quae continet praesentem distinctionem,
habet quatuor particulas.
In prima Magister proponit quaestionem,
utrum potentia vel virtus generandi sit producens necessitate vel voluntate,
et determinat veritatem huius quaestionis.
Secundo ad istam quaestionem respondet ad hominem contra arguendo,
ibi :
Dicamus ergo, Verbum Dei esse Filium Dei.
Tertio vero opponit contra praedictam solutionem et respondet,
ibi :
Sed contra hoc opponitur sic : Voluntas Dei etc.
Quarto et ultimo redit ad explanationem primae solutionis,
ibi :
Praedicta tamen verba, quibus prudenter dictum est,
ubi explanat solutionem praehabitam.
TRACTATIO QUAESTIONUM
ARTICULUS UNICUS
De generatione Filii secundum suas conditiones.
Ad evidentiam huius partis tria principaliter quaeruntur.
Primo quaeritur,
utrum generatio Filii sit secundum conditionem necessitatis.
Secundo,
utrum sit secundum rationem voluntatis.
Tertio,
utrum secundum conditionem exemplaritatis.
QUAESTIO I
Utrum generatio Filii sit secundum rationem necessitatis.
Circa primum,
quod generatio sit secundum conditionem necessitatis,
sic ostenditur.
- Fecundior et actualior est natura in Patre ad producendum Filium,
quam sit in luce ad producendum radium ;
sed lucem necesse est radium producere,
ita quod productio in ipsa est secundum conditionem necessitatis :
ergo multo fortius in Patre respectu Filii.
2. Item,
omne quod emanat ab alio,
emanat secundum conditionem necessitatis aut contingentiae :
ergo et Filius emanat altero istorum duorum modorum ;
sed non secundum conditionem contingentiae,
quia tunc contingens esset Filium generari :
ergo etc.
3. Item,
ab omnipotente detrahere maximum posse est impossibile ;
sed Deus Pater est omnipotens,
cuius maximum posse est generare Filium :
ergo detrahere ei posse generare Filium est impossibile.
Sed in aeternis potentia est coniuncta actui :
ergo pari ratione impossibile est auferre actum generationis :
ergo impossibile est non generare :
sed impossibile non esse et necesse esse convertuntur :
ergo necesse est generare.
Contra
- Augustinus, ad Orosium,
et Magister dicit in littera :
Nec voluntate nec necessitate genuit Pater Filium, quia necessitas in Deo non est :
ergo etc.
2. Item,
Hilarius, in libro De Synodis :
Non naturali necessite ductus Pater genuit Filium :
ergo non fuit ibi necessitas naturalis nec necessitas alia,
ut videtur ;
ergo etc.
3. Item,
nobilius producens est illud quod dominatur suae actioni,
quam quod subiacet ;
sed agens secundum rationem necessitatis subiacet actioni,
quia velit nolit oportet ipsum facere :
ergo si Pater,
qui est nobilissimum agens,
nobilissimo modo producit Filium,
non igitur secundum conditionem necessitatis.
4. Item,
hoc idem potest ostendi sic :
quod gratis datur, non de necessitate datur ;
sed Richardus dicit,
quod in Patre est amor gratuitus,
quia dat esse Filio et Spiritui sancto :
si ergo gratis dat, non necessario.
Respondeo
Ad praedictorum intelligentiam est
notandum,
quod multiplex est necessitas.
Quaedam enim est necessitas proveniens ex principio disconveniente,
quaedam ex principio deficiente,
quaedam ex principio conveniente et sufficiente.
Illa quae provenit ex principio disconveniente,
est duplex :
aut enim est ex ipso movente contra naturam,
et haec est necessitas violentiae ;
aut contra voluntatem,
et ista necessitas est coactionis ;
et de istis duobus modis quaerit haereticus,
qui sunt valde usitati.
Illa similiter,
quae est ex principio deficiente,
est duplex :
aut enim est respectu eius, quo res est nata compleri ;
et haec est necessitas indigentiae,
ut cibi et potus ;
de hac dicitur 1 Ioannis 3, 17 :
aut respectu eius, quod incurrit ex ipso defectu ;
et haec est necessitas inevitabilitatis,
qualis est in morte et in primis motibus ;
hanc necessitatem incurrit homo ex carentia originalis iustitiae,
Psalmus :
Tertia similiter,
quae est ex principio sufficiente et conveniente,
est duplex :
aut enim est ex principio sufficiente in disponendo,
et haec est necessitas materiae dispositae,
quae potest dici necessitas exigentiae ;
aut in complendo,
et haec est necessitas immutabilitatis.
Et haec ultima necessitas cadit in Deo,
et principaliter in Deo,
quia ipse solus est
qui sibi omnino sufficit
et qui secum omnino convenit.
Haec autem necessitas non repugnat libertati voluntatis,
sed solum vertibilitati,
qualis non est in Deo.
[Ad obiecta]
- Ad illud quod obicitur de littera,
dicendum quod illud intelligitur de necessitate coactionis,
quae nullo modo cadit in Deo
et de hac quaerebat haereticus.
2. Similiter et Hilarius intelligit de hac eadem,
unde et subdit in littera :
non naturali necessitate, cum nollet ;
tunc enim ibi esset coactio,
dum repugnaret voluntas.
3. Ad illud quod obicitur,
quod agens per necessitatem subiacet suae actioni,
dicendum quod falsum est,
nisi sit necessitas repugnans voluntati.
Cum enim est necessitas repugnans,
necesse est voluntatem subici,
quia non potest praevalere.
Sed quando est necessitas summe consonans,
non potens discordare a voluntate,
tunc nullam inducit subiectionem,
sicut patet.
Deus enim necessario est beatus
et necessario vult esse beatus ;
et sicut necessarium est ipsum esse beatum,
ita et velle.
Sic intelligendum est in generatione Filii.
4. Ad illud quod ultimo obicitur de amore gratuito,
dicendum quod duo sunt in gratuito amore :
unum est,
quod dat ex mera liberalitate,
ita quod nulla est exigentia sive debitum meriti vel naturae ;
aliud,
quod dat sine retributione,
et quantum ad hoc secundum dicitur amor gratuitus in Patre,
non quantum ad primum.
Naturalis enim fecunditas Patris necessario est ratio communicandi naturam alii.
QUAESTIO II
Utrum generatio in divinis sit secundum rationem voluntatis.
Secundo quaeritur,
utrum generatio Filii sit secundum rationem voluntatis.
Et quod non,
ostenditur primo per auctoritates,
secundo per rationes.
- Primo ostenditur per auctoritatem Hilarii,
qui dicit, in libro De Synodis :
Omnibus creaturis substantiam Dei voluntas attulit, sed Filio natura dedit.
2. Item,
Augustinus, XV De Trinitate reprehendit Eunomium,
qui posuit Filium Dei esse Filium voluntatis :
ergo si recte reprehendit,
generatio Filii non est secundum conditionem voluntatis.
3. Item,
rationibus ostenditur sic :
Generatio, quantum est de se,
est exitus naturalis sive per modum naturae ;
sed iste est alius modus producendi quam per voluntatem :
ergo etc.
4. Item,
Filius est sapientia Patris :
ergo si procedit secundum rationem voluntatis,
voluntas est prior sapientia ;
sed hoc est inconveniens,
quia cognitio secundum naturalem ordinem intelligendi praecedit affectionem sive voluntatem :
ergo etc.
Sed contra
- In omni natura ordinata potentia naturalis subiacet voluntati,
vel saltem conformatur voluntati,
sicut patet in primo homine ;
sed in Deo est natura ordinatissima :
ergo nihil est a natura vel per naturam,
quod non sit per voluntatem :
ergo etc.
2. Item,
consimilis est modus procedendi in imagine creata et in Trinitate increata ;
sed in imagine notitia oritur mediante voluntate a mente :
ergo et Filius a Patre mediante voluntate sive per voluntatem.
Minor patet per Augustinum, IX De Trinitate :
Partum mentis praecedit appetitus, quo,
dum quaerendo invenimus quod nosse volumus,
nascitur proles, ipsa notitia.
3. Item,
ubi est maior communicatio,
ibi est liberalitas maior ;
sed Pater plus communicat Filio quam omnibus creaturis :
ergo maior est ibi liberalitas :
ergo cum creaturae procedant per modum liberalitatis,
multo magis Filius,
et sic etc.
4. Item,
in creaturis in actu generationis simul movet natura et voluntas,
et nihil ex hoc filio derogatur :
ergo si Pater magis producit secundum se totum quam creatura :
ergo multo fortius per naturam et voluntatem.
5. Item,
ad hoc est auctoritas Hilarii, in III De Trinitate :
Pater ante omne tempus Filium procreavit,
omne quod est Deus per caritatem nativitati eius impartiens ;
si per caritatem :
ergo per voluntatem.
6. Item,
Origenes loquens de mente divina dicit :
Germen proferens voluntatis fit Verbi Pater :
ergo videtur,
quod Filius generetur a Patre per voluntatem
et quod sit Filius voluntatis.
Respondeo
Dicendum quod voluntas potest dupliciter considerari respectu voliti,
scilicet ut in ratione approbantis et diligentis ;
et sic est respectu omnis boni,
sive sit necessarium sive sit contingens, sive creatum sive increatum sive ab alio sive non ab alio,
ut patet ;
haec enim vera est :
Pater vult se esse Deum.
Alio modo consideratur ut in ratione producentis.
Et hoc dupliciter :
aut prout est principium distinctum contra naturam,
secundum quod dicitur
quod alia sunt a natura, alia a voluntate ;
aut prout est coniunctum.
Si prout est principium distinctum,
sic distinguitur voluntas dupliciter,
scilicet accedens et antecedens.
Voluntas accedens est,
qua aliquis de non volente fit volens ;
haec non est in Deo nec respectu Dei nec respectu creaturae.
Deus enim non habet aliquam novam voluntatem nec respectu sui nec respectu alterius.
Voluntas antecedens praecedit effectum causalitate et duratione ;
haec quidem est in Deo, sed non respectu Dei,
sed respectu creaturae solum ;
omnes enim divinae personae sunt simul.
Alio modo,
prout voluntas consideratur ut principium coniunctum naturae,
potest esse dupliciter ;
quia tunc natura et voluntas sunt principium ;
aut igitur natura est producens principaliter, voluntate concomitante,
aut e converso ;
utrumque enim principaliter esse non potest.
Si voluntas est principium, concomitante natura,
sic est processio Spiritus sancti,
qui procedit per modum amoris,
tamen similis in natura.
Si vero natura est primum principium, concomitante voluntate,
sic est generatio Filii,
qui producitur ut omnino similis et per modum naturae,
nihilominus ut dilectus ;
et ideo dicitur, quod sibi in eo complacet Pater,
et ad Colossenses 1, 13 dicitur
Filius caritatis.
[Ad obiecta]
- 5-6. Ad illud quod obicitur in contrarium,
quod generatio est per modum voluntatis sive secundum rationem voluntatis,
dicendum quod hoc intelligitur
aut de voluntate approbante,
ut ostendunt duae auctoritates Hilarii et Origenis,
aut de voluntate concomitante,
ut ratio, quae posita est primo.
2. Ad illud vero quod obicitur de similitudine imaginis,
dicendum quod in hoc est dissimilis imago creata ipsi Trinitati increatae,
ut dicit Augustinus, XV De Trinitate,
quia ibi non nascitur verbum per inquisitionem,
sicut potest nasci in nobis ;
unde potius valet ad oppositum quam ad propositum.
3. Ad illud quod obicitur,
quod maior est communicatio in generatione Filii etc.,
dicendum quod maior communicatio vel minor non facit modum emanandi esse secundum liberalitatem
vel secundum modum voluntatis,
sed modus sive ratio communicandi.
Et quia Pater communicat creaturis per voluntatem,
ita quod voluntas eius est causa producens,
Filio per fecunditatem naturae :
ideo non sic dicitur Filius produci per voluntatem,
sicut creaturae.
4. Ad illud quod obicitur,
quod in generatione hominis simul movet natura et voluntas,
dicendum quod hoc est propter defectum magis quam propter complementum ;
quia pater per se non potest generare,
sed ex coniunctione cum alio distante,
quod fit ad imperium voluntatis ;
Deus autem alio adiuvante non indiget ;
et ideo non est simile.
QUAESTIO III
Utrum generatio Filii sit secundum rationem exemplaritatis.
Ultimo quaeritur,
utrum generatio Filii a Patre sit secundum rationem exemplaritatis.
Et quod sic,
videtur hoc modo.
- Super illud Psalmi :
Semel locutus est Deus,
Glossa :
id est, Filium genuit, in quo omnia disposuit ;
sed dispositio aeterna dicit rationem exemplaris :
ergo si Filius procedit ut verbum,
procedit per modum exemplaritatis.
2. Item,
generatio Filii a Patre est similis productioni notitiae ex mente ;
sed notitia procedit ex mente secundum rationem exemplaris,
quia exemplar est ratio cognoscendi :
ergo etc.
3. Item,
quod est imago in producto,
hoc est exemplar in producente ;
quando enim productum expresse repraesentat,
imago dicitur.
Similiter quando producens expresse repraesentat,
exemplar dicitur :
ergo cum Filius procedat ut imago,
eadem ratione per modum exemplaritatis.
4. Item,
omne principium cognitivum rei producendae producit secundum rationem exemplandi ;
sed Pater est principium Filii cognitivum :
ergo producit Filium secundum rationem exemplaris.
Si dicas,
quod illud non sufficit,
immo necesse est quod exemplar et exemplatum differant in forma et natura.
Hoc nihil est,
quia si homo,
dum generat hominem,
posset talem generare, qualem cogitat,
tunc generatio illa non tantum esset secundum naturam,
sed etiam secundum exemplar.
Sed Pater omnino produxit Filium,
ut scivit et voluit :
ergo etc.
Si dicas,
quod nec illud sufficit,
sed necesse est exemplar praecedere.
Obicitur :
si Deus ab aeterno creasset mundum per impossibile,
nihilominus mundus esset productus secundum rationem exemplaritatis.
Contra
- In inferioribus agens per naturam et per exemplar ex opposito dividuntur,
sicut natura et intellectus :
ergo qui producitur secundum naturam,
non producitur secundum rationem exemplaris,
sed Filius secundum naturam producitur a Patre :
ergo etc.
2. Item,
omne producens aliquid secundum rationem exemplaritatis
producit secundum rationem voluntatis ;
sed Pater,
ut ostensum est supra,
non producit Filium per voluntatem :
ergo etc.
3. Item,
formae non est forma,
ergo nec exemplaris exemplar ;
sed Filius est ars et exemplar omnium :
ergo non habet exemplar in Patre ;
ergo non procedit secundum rationem exemplaritatis.
4. Item,
quod est in alio secundum veritatem,
non est in illo secundum exemplar ;
sed Filius est in Patre secundum veritatem :
ergo non secundum exemplar ;
sed quod non est in alio secundum exemplar,
non procedit secundum rationem exemplaris :
ergo etc.
Respondeo
Dicendum quod,
sicut procedere per modum voluntatis et liberalitatis est dupliciter
- uno enim modo
procedit per modum liberalitatis ipsum quod non est liberalitas,
sed quod fit vel datur ex liberalitate ;
et sic creaturae procedunt a Deo ;
alio modo
sicut illud quod est ratio liberalitatis,
ut amor ;
et sic procedit Spiritus sanctus ut amor,
qui est donum, in quo omnia dona donantur -
sic per modum exemplaritatis est procedere dupliciter.
Uno modo sicut exemplatum proprie ;
et sic creatura procedit a Deo tamquam exemplatum ab exemplari,
et sic exemplar importat causalitatem formalem respectu exemplati.
Alio modo dicitur procedere per modum exemplaritatis
sicut ratio exemplandi.
Et sic videtur procedere ipse Filius,
qui dicitur Verbum Patris,
quo non tantum se loquitur Pater,
sed etiam cetera disponit.
Unde Filius secundum Augustinum, VI De Trinitate, dicitur
ars plena omnium rationum viventium.
Et hinc habet ortum illud
quod consuevit dici,
quod qui negat ideas esse,
negat Filium Dei esse.
Et iste modus procedendi secundum exemplaritatem non repugnat processui naturali,
immo non potest esse nisi naturalis.
Alius vero modus repugnat processui naturali ;
est enim secundum voluntatis imperium,
ita quod producens et productum differunt sicut causa et causatum,
et unum secundum veritatem non est in alio.
Unde rationes inductae ad hanc partem procedunt secundum hanc viam
et secundum hanc verum concludunt ;
secundum aliam vero nulla concludit,
immo ad omnes solvendum est per interemptionem.
[Ad obiecta]
1-3. Illae autem, quae obiciuntur in contrarium,
omnes procedunt secundum aliam viam,
quia dicunt,
quod procedit per modum exemplaritatis,
quod est ratio exemplandi.
Quod patet,
quia sumuntur a ratione aeternae dispositionis, cognitionis et imaginis.
Ultima vero ratio concludit,
quod procedat per modum exemplaritatis,
sicut exemplatum,
et propterea solvenda est per interemptionem.
- Ad illud quod obicitur,
quod omne principium rei producendae,
si habet cognitionem,
producit per exemplar,
dicendum est quod illud falsum est,
nisi ratio cognitionis praecedat,
ita quod habeat praecognitionem saltem secundum rationem causae ad effectum ;
quae ordinatio exigit essentialem diversitatem sive substantialem.
Exemplatum enim,
secundum quod exemplatum,
non est in exemplante secundum veritatem,
sed per similitudinem,
quae, inquam, similitudo,
cum sit ratio cognoscendi et exemplandi,
dicitur exemplar.
Procedit igitur Filius secundum rationem exemplaritatis,
non sicut exemplatum per exemplar,
sed sicut ipsum exemplar vel ratio exemplandi cetera.
Et si tu obicias,
quod exemplar commune est toti Trinitati,
respondet ad hoc Altissiodorensis in quaestione de mundo archetypo sive de ideis,
quod idea sive mundus archetypus non tantum appropriatum est ipsi Filio,
verum etiam proprium.
Vel aliter potest dici,
quod secundum quod exemplar dicit rationem cognoscendi,
sic commune est toti Trinitati et appropriatur Filio,
sicut sapientia.
Secundum vero quod ultra hoc dicit rationem emanandi,
sic est proprium Filii ;
et sic importatur per hoc nomen Verbum,
ut melius patebit infra.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dubium I
In parte ista circa litteram dubitatur de ratione Augustini ad Orosium,
quod
nec voluntate nec necessitate, quia necessitas in Deo non est etc.
Videtur enim sufficiens divisio.
Omne enim quod Deus facit,
aut facit naturaliter,
et sic necessario,
aut voluntarie :
ergo etc.
Si tu dicas,
quod ipse respondet ad intellectum haeretici,
et haereticus intelligit de voluntate antecedente et necessitate inevitabilitatis.
Obicitur,
quod oratio nihilominus in se est multiplex.
Sed qui respondet orationi multiplici simpliciter affirmando vel negando,
male respondet,
secundum quod dicit Philosophus :
ergo, etc.
Respondeo
Dicendum quod Augustinus respondet secundum intellectum haeretici.
Quamvis autem oratio in se sit multiplex,
quia tamen haereticus in uno sensu eam accipit,
iam multiplicitas illa non faceret ad solvendum,
quia non procedit secundum illam.
Sed distinctio propositionis multiplicis,
quando secundum illam multiplicitatem non cadit deceptio,
magis est ad ostentationem quam ad veram responsionem.
Dubium II
Item
quaeritur de hoc
quod dicitur :
Dicamus Verbum Dei esse Filium Dei natura, non voluntate.
Videtur enim bene dicere,
quia Pater alio est Deus, alio est Pater,
quia deitate est Deus, et paternitate est Pater,
ut dicit Augustinus.
Sed Filius est Deus natura deitatis :
ergo hac non dicetur Filius,
sed ipsa filiatione.
Respondeo
Dicendum quod ille ablativus potest construi formaliter ;
et sic falsa est,
quia formaliter alio est Deus, scilicet natura,
et alio Filius.
Potest iterum construi originaliter et in ratione principii ;
et sic vera est,
et est sensus,
quod Filius ortum habet a Patre naturaliter.
Dubium III
Item
quaeritur de hoc
quod dicitur :
Acute sane quidam respondit,
quia Augustinus commendat istam solutionem,
quae non est commendanda,
quia multiplicare inconveniens non est solvere.
Respondeo
Dicendum quod est solutio ad hominem et est solutio ad orationem ;
et aliquando melius et utilius est solvere ad hominem quam ad orationem,
ut puta,
quando respondens est discolus et non vult intelligere veritatem,
et quando assistentes sunt simplices
et non possunt capere veritatem et subtilitatem.
Ideo quia haereticus veritatem respuebat et adversabatur,
idcirco adversanti erat adversandum,
et tali modo, quo magis privaretur gloria et assistentes fallacia.
Ideo commendat istam responsionem Augustinus,
quia manifeste opponentem sua quaestione ligavit.
Hunc modum respondendi docuit Dominus Matthaei 21, 25,
ubi dixit :
Item,
quaeritur cum non sit responsum ad orationem,
quomodo respondendum sit.
Videtur enim,
quod divisio haeretici sit per immediata,
quia velle et nolle opponuntur contradictorie,
inter quae non cadit medium.
Et dicendum ad hoc,
quod haereticus quaerit hoc de voluntate accedente sive de antecedente ;
et tunc neutra pars est vera,
nec sunt membra opposita contradictorie, sed contrarie.
Nolle enim et velle dicunt actus voluntatis contrarias,
inter quos cadit medium.
Aliquid enim est,
respectu cuius voluntas nec habet rationem causae nec repugnantiae ;
et ita patet illud.
Dubium IV
Item
quaeritur de solutione Magistri.
Videtur enim falsum dicere,
cum dicit :
Scientia Dei et praescientia de bonis et malis est.
Dicit enim Glossa super illud Psalmi :
Ars nescit vitiuim ;
sed in Deo est ars artium,
ergo etc.
Si dicas,
quod nescit per modum practicum,
sed scit per modum speculationis.
Contra :
Solum illud scit hoc modo,
quod in eo relucet ;
sed in Deo non relucent mala :
ergo etc.
Item,
non videtur Magister solvere ad argumentum ;
multiplicare enim inconveniens non est solvere.
Respondeo
Dicendum quod,
sicut infra dicetur,
Deus cognoscit mala per se ipsum,
sicut rectum iudicat de obliquo et lux de tenebra ;
nec oportet
quod in Deo luceat malum,
sed sufficit
quod luceat in eo mali oppositum.
Ad illud quod obicitur de solutione Magistri,
dicendum quod solutionem non ponit,
sed innuit contra arguendo,
quasi dicat :
ex illo unum non potest inferi ex altero,
quia quamvis sint idem in essentia,
tamen diversa sunt connotata.
Dubium V
Item
quaeritur de hoc
quod dicit in notula :
quod
sancta Ecclesia anathematizat eos qui dicunt,
Deum non generasse consilio.
Videtur enim contradicere Damasceno dicenti,
quod in Deo non est consilium,
quia consilium est ignorantis naturae.
Respondeo
Dicendum quod consilium dicitur dupliciter :
uno modo dicitur consulere accipere consilium ;
et sic dicit ignorantiam et similiter consilium, dictum ab hoc ;
alio modo consulere dicitur dare consilium,
et hoc modo dicit scientiam,
et hoc potest transferri ad divina.
Deus enim nullo modo accipit consilium aliunde.
Unde notandum,
quod in consilio duo sunt :
est ibi cognitio rei occultae,
et est ibi dispositio firma.
Quoniam ergo in Deo est verissima cognitio occultorum et invariabilitas,
ideo recte dicitur, in ipso esse consilium.
Unde Gregorius :
Deus mutat sententiam, sed non consilium.
