Distinctio XLVIII — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre I

Distinctio XLVIII

DISTINCTIO XLVIII

Sciendam quoque est, quod aliquando mala est voluntas hominis etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS

 

Haec est tertia pars, in qua agit Magister de conformatione voluntatis nostrae ad voluntatem divinam.

 

Et dividitur haec pars in quatuor partes.

In prima Magister ostendit,

quod ad conformitatem voluntatis nostrae et divinae non sufficit conformitas in volito.

In secunda ostendit,

quod non sufficit conformitas in operatione sive in opere operato,

ibi :

Illud quoque non est praetermittendum.

In tertia Magister solvit ex hoc quamdam quaestionem a latere,

utrum scilicet Sancti debeant passionem Christi velle,

ibi :

Ex quo solvitur quaestio, qua quaeri solet.

In quarta vero et ultima Magister movet quaestionem iuxta hanc et determinat,

ibi :

Si vero quaeritur, utrum eodem modo sentiendum sit,

ubi ostendit,

quod dissimiliter iudicandum est de passionibus Sanctorum et ipsius Christi.  

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

 

Ad intelligentiam praesentis distinctionis quaeritur de conformitate voluntatis nostrae ad voluntatem Dei.

Et circa hoc duo principaliter quaeruntur.

Primo quaeritur de ipsa conformitate quantum ad quidditatem.

Secundo quaeritur de ipsa quantum ad tentionem.

 

Circa primum articulum duo quaeruntur.

Primo quaeritur,

utrum possibile sit voluntatem nostram conformari voluntati divinae.

Secundo,

utrum conformitas voluntatis nostrae ad divinam faciat voluntatem nostram iustam.  

 

 

ARTICULUS I

De conformitate voluntatis nostrae quoad quidditatem.

 

QUAESTIO I

Utrum possibile sit voluntatem nostram divinae voluntati conformari.

 

Quod autem non sit possibile nostram voluntatem conformari divinae,

ostenditur sic.

1. Isaiae 55, 9 :

Sicut exaltantur caeli a terra, ita exaltatae sunt viae meae a viis vestris, 

et cogitationes meae a cogitationibus vestris.

Sed sicut est in viis et cogitationibus,

sic et in voluntatibus :

ergo si caelum et terra non habent conformitatem, immo difformitatem,

videtur similiter quod nec voluntas divina.

Si dicas,

quod auctoritas intelligitur et loquitur de malis ;

contra :

Super illud Psalmi 32, 1 :

Exultate iusti,

Glossa :

Quantum distat Deus ab homine, tantum distat voluntas Dei a voluntate hominis :

ergo etc.

 

2. Item,

infinite distantium nulla est conformitas ;

sed Deus et homo distant in infinitum,

cum unum sit finitum et aliud infinitum :

ergo nulla est conformitas voluntatum.

 

3. Item,

si voluntas nostra conformatur divinae,

aut ergo se ipsa aut in tertio.

Si in tertio :

ergo divina voluntas et humana conveniunt in aliquo communi ;

et si hoc, ergo habent aliquid simplicius se ;

quod est inconveniens, maxime in divina voluntate.

Restat ergo,

quodsi est conformis, quod se ipsa conformetur :

ergo voluntas est ipsa conformitas.

Sed conformitas non potest esse difformis :

ergo voluntas nostra non potest discordare a divina,

quod est manifeste falsum.

 

4. Item,

si voluntas nostra est conformis divinae,

aut hoc convenit essentialiter aut per participationem.

Si essentialiter, redit idem quod prius ;

si per participationem,

quaero de illo, per cuius participationem voluntas est conformis,

utrum sit conforme.

Si non, non potest conformare ;

si sic,

tunc aut essentialiter aut participative ;

ergo vel erit abire in infinitum,

vel stare in aliquo creato, quod sit conforme Deo per essentiam,

vel voluntas conformatur Deo per increatum.

Sed non est abire in infinitum,

nec est ponere quod Deus sit conformitas voluntatis humanae ad Deum :

ergo aliquod creatum essentialiter est conforme.

Sed quod essentialiter est conforme alicui,

essentialiter convenit cum illo,

et quod essentialiter convenit, est eiusdem essentiae :

ergo etc.

 

Contra

 

1. I ad Corinthios 6, 17 :

Qui adhaeret Deo unus spiritus est ;

sed non est unus spiritus per unitatem naturae :

ergo est unus per conformitatem voluntatis.

 

2. Item,

Matthaei 12,59 :

Omnis qui facit voluntatem Patris mei, qui est in caelis, ille meus frater et soror etc. ;

sed non est verum quod sit frater per propinquitatem sanguinis :

ergo est frater per conformitatem voluntatis et dilectionis.

 

3. Item,

quascumque voluntates contingit velle idem et velle opposita,

contingit conformari et difformari sive contrariari ;

sed voluntas divina et humana sunt huiusmodi :

hoc patet, ergo etc.

 

4. Item,

quascumque voluntates contingit ad invicem ordinari per perfectam praesidentiam et obedientiam,

contingit ad invicem conformari ;

sed voluntatem humanam contingit divinae per omnia subiacere et obedire :

ergo etc.

 

Respondeo

 

Dicendum quod aliquid conformari alicui contingit dupliciter :

aut quantum ad similitudinem aut quantum ad habitudinem.

 

Quantum ad similitudinem contingit tripliciter :

aut quando aliqua duo participant tertium,

in quo assimilantur,

ut cygnus et nix in albedine ;

 

aut cum aliqua duo sic se habent,

quod unum est similitudo alterius,

ut species coloris sive idolum assimilatur colori sive conformatur ;

 

aut quando aliquid participat similitudinem,

ut speculum vel oculus assimilatur vel conformatur corpori obiecto.

 

Primo modo non est possibile aliquam creaturam Deo conformari.

Secundo modo aliqua creatura Deo conformatur,

ut puta gratia quae dicitur similitudo Dei,

vel gloria quae est deiformitas.

Tertio modo assimilatur et conformatur anima,

quae habet gratiam et gloriam.

De hac conformitate nihil ad praesens.

 

Alio modo contingit conformari aliquid alicui secundum consimilem habitudinem sive comparationem,

quae potest dici proportio, cum est rerum eiusdem generis,

et proportionalitas, cum est rerum diversorum generum sive non communicantium,

ut fiat vis in verbo.

 

Large tamen loquendo utraque potest dici proportio ;

et haec nihil ponit commune,

quia est per comparationem duorum ad duo,

et potest esse et est inter summe distantia.

Et secundum hanc potest voluntas nostra conformari divinae,

videlicet per similem habitudinem ad actum,

ut,

sicut Deus quod vult, vult liberaliter et caritative,

ita et homo ;

et per similem comparationem ad obiectum,

ut quod vult Deus, velit homo ;

et eodem fine, quo vult Deus, velit homo.

Hoc totum possibile est esse, et totum possibile est non esse ;

et ideo possibile est voluntatem nostram divinae conformari et difformari.

 

Et concedendae sunt rationes ad hoc.

 

[Ad obiecta]

 

1-2. Ad illud ergo quod obicitur,

quod distat Deus ab homine,

et humana voluntas a divina in infinitum,

iam patet responsio ;

quia hoc non impedit conformitatem comparationis,

licet impediat conformitatem aequalitatis et univocationis.

 

3. Ad illud quod obicitur,

utrum se ipsa vel in tertio conformetur,

dicendum quod non se ipsa,

nisi loquamur de conformitate longinqua,

quae attenditur in imagine.

Si autem loquamur de conformitate propinqua,

quae consistit in similitudine,

sic non se ipsa conformatur,

sed mediante gratia,

quae non est tamquam tertium ab utroque participatum,

sed est sicut similitudo unius et proprietas alterius.

Unde gratia est similitudo essentialiter ;

non tamen oportet, quod essentialiter conveniant in tertio,

quia similitudo se ipsa convenit cum eo cuius est similitudo ;

et sic patent ambo obiecta.

 

Similiter si loquamur de conformitate quantum ad habitudinem,

dicemus, quod voluntas non se ipsa conformatur,

sed per comparationem ad alterum,

quod tamen neque est de essentia divinae voluntatis nec humanae nec tamquam tertium participatum ab utroque.

Et sic patet illud.

 

4. Ad illud quod ultimo quaeritur,

utrum conformetur per essentiam, aut per participationem,

dicendum quod nec sic nec sic,

sed conformatur per proportionem sive per consimilem habitudinem.

Et sic patet illud.

 

 

QUAESTIO II

Utrum conformitas voluntatis nostrae ad divinam faciat eam iustam.

 

Secundo quaeritur, utrum conformitas voluntatis nostrae ad divinam faciat eam iustam.

 

Et quod sic, videtur.

1. Quia super illud Psalmi :

Rectos decet collaudatio,

Glossa :

Recti sunt qui dirigunt cor suum secundum voluntatem Dei, quae recta est.

 

2. Item,

II ad Corinthios 6, 14 :

Quae participatio iustitiae cum iniquitate ? 

aut quae societas lucis ad tenebras ?

quasi dicat : nulla.

Si ergo divina voluntas iustitia est et lux,

si humana voluntas sit iniqua,

non potest esse conformis :

ergo si est conformis,

necesse est esse iustam.

 

3. Item,

conformari regulae iustitiae, nihil aliud est quam iustificari ;

sed voluntas divina est regula iustitiae,

quia non potest obliquari ad aliquod iniquum :

ergo conformari voluntati divinae est iustificari.

 

4. Item,

intellectus noster non potest conformari divino,

quin efficiatur verus :

ergo nec affectus noster potest conformari divino,

quin efficiatur iustus ;

sicut enim veritas est rectitudo intellectus,

sic iustitia est rectitudo affectus.

 

Contra

 

1. Magister dicit, et est verbum Augustini,

quod

voluntas Dei bona per hominum malas voluntates impletur ;

sed unus effectus non procedit ab una causa per aliam,

nisi illae causae ad invicem conformentur :

ergo contingit malam voluntatem divinae conformari.

 

2. Item,

conformitas voluntatum consistit in volendo et nolendo idem ;

sed impius potest velle et nolle quod Deus vult et non vult,

ut ponit exemplum Augustinus de pravo filio,

qui vult patrem mori, quod et Deus vult :

ergo conformitas non facit voluntatem iustam.

 

3. Item,

quamvis voluntas Dei sit beata,

tamen voluntas illi conformis non propter hoc est beata :

ergo pari ratione,

quamvis sit iusta,

non propter hoc voluntas conformis est iusta.

 

4. Item,

si conformitas facit voluntatem iustam,

cum velit hominem, qui patitur iniuriam, vindicare,

si ille qui patitur iniuriam, vult se vindicare,

iuste vult :

ergo iustum est exigere vindictam.

Si tu dicas,

quod Deus vult hominem vindicare,

sed non vult quod homo vindicet se ;

hoc non solvit,

quia saltem tunc liceret homini appetere quod Deus ipsum vindicaret.

 

Respondeo

 

Dicendum quod conformitas voluntatis nostrae ad divinam attenditur secundum proportionem,

sicut dictum est.

Duplex est autem proportio voluntatis,

scilicet ad actum et ad volitum.

Similis proportio ad actum consistit in hoc,

quod,

sicut Deus quod vult, vult ex caritate et liberaliter sive iuste et recto fine,

sic et homo velit.

Similis proportio ad obiectum est,

ut quod vult Deus, etiam homo velit.

Potest igitur conformitas attendi secundum hanc duplicem similitudinem et comparationem ;

et sic est sufficiens et facit voluntatem iustam.

Potest iterum attendi solum secundum alteram,

ut puta secundum volitum ;

et sic est deficiens, cum careat simili habitudine,

et hoc non sufficit ad iustitiam.

De prima conformitate procedunt primae rationes,

de secunda secundae.

 

[Ad obiecta]

 

3. Ad illud tamen quod tertio obicitur,

quod conformitas non facit beatam animam,

ergo nec iustam,

dicendum quod beatitudo dicit iustitiam consummatam.

Unde plus requiritur ad hoc,

ut voluntas fiat beata, quam ut fiat iusta ;

et ideo non sequitur,

quodsi non facit beatam, quod non faciat iustam.

Tamen,

sicut conformitas sufficiens, quae est in volito et ratione volendi, facit voluntatem iustam,

sic conformitas superexcellens facit eam beatam.

Illa autem est superexcellens,

quando in omnibus divinae conformatur et ex nulla parte est difformis, nec in aliquo, saltem in modico.

 

4. Ad illud quod obicitur ultimo,

iam patet responsio ;

quia appetens vindictam non conformat se Deo in modo sive in ratione volendi.

Deus enim tamquam iustus iudex vult hoc zelo iustitiae ;

qui autem appetit ultionem sui sive suae iniuriae,

ut plurimum vult libidine vindictae.

Si autem aliquis appetat solum zelo iustitiae, sicut Deus, et ex caritate,

tunc dicerem eum habere voluntatem iustam.

 

 

ARTICULUS II

De conformitate voluntatis nostrae quantum ad obligationem.

 

Consequenter quantum ad secundum articulum quaeritur de tentione ad conformitatem voluntatis divinae.

Et circa hoc duo quaeruntur.

Primo quaeritur,

utrum teneamur conformare voluntatem nostram voluntati divinae in ratione volendi,

ut velimus ex caritate quod volumus.

Secundo,

utrum teneamur conformare in volito.  

 

 

QUAESTIO I

Utrum teneamur voluntatem nostram voluntati divinae conformare in ratione volendi.

 

Quod autem teneamur in ratione volendi, videtur.

  1. Quia tenemur, quod facimus facere iuste.

Unde Deuteronomii 16, 20 :

Iuste quod iustum est exsequeris ;

sed non fit iuste,

nisi quod homo facit secundum conformitatem voluntatis quantum ad rationem volendi,

ut velit ex caritate :

ergo etc.

 

2. Item,

tenemur diligere Deum ex toto corde,

quia hoc praecipitur Deuteronomii 6, 5,

et Dominus idem iterat Matthaei 22, 37 ;

sed hoc non potest fieri nisi ex caritate :

ergo tenemur ad conformitatem in ratione sive in forma volendi.

 

3. Item,

tenemur Deo veraciter obedire ;

sed veraciter non obedit Deo,

nisi qui facit ea voluntate, quam acceptat Deus.

Haec autem est voluntas informata caritate :

ergo etc.

 

4. Item,

propter quod unumquodque, et illud magis ;

sed propter conformitatem voluntatis in ratione volendi obligamur ad conformitatem voluntatis in volito,

quia finis praecepti est caritas,

ut dicit Apostolus I ad Timotheum 1, 5 :

ergo multo fortius obligamur ad conformitatem in ratione volendi,

ut quod volumus velimus ex caritate.

 

Contra

 

  1. Deus vult et praecepit parentes honorari ;

esto quod opportunitas se offerat,

et aliquis honoret patrem ex naturali pietate, non ex caritate,

constat quod non peccat ;

et non conformat voluntatem suam nisi in volito :

ergo non tenetur ad rationem volendi.

 

2. Item,

si tenemur conformare voluntatem nostram divinae in ratione volendi,

sicut in volito,

ergo quotiescumque volumus aliquid non ex caritate,

deficit illud ad quod tenemur :

ergo peccamus in omni actu :

nullus ergo actus est indifferens.

 

3. Item,

si tenemur conformare in ratione volendi,

cum ergo vir peccator habeat voluntatem a Deo continue in hoc deficientem,

quia non habet caritatem :

ergo continue in omni instanti peccat.

 

4. Item,

nullus potest conformare voluntatem suam divinae in ratione volendi,

nisi habeat caritatem ;

sed non est in nostra potestate habere caritatem :

ergo homo tenetur ad impossibile.

Si dicas,

quod potest facere,

quo facto habebit caritatem,

quia potest se disponere ad caritatem ;

obicitur de obstinato, et de eo qui actualiter est in peccato :

dum peccat et est in actu illo,

non potest se conformare : ergo non tenetur.

Quodsi non tenetur, et alii tenentur, reportat commodum de malitia ;

quodsi hoc non est conveniens, nulli ergo tenentur.

 

Respondeo

 

Dicendum quod tenemur conformare voluntatem nostram voluntati divinae in ratione volendi, ut si velimus aliquid, velimus ex caritate ; et hoc patet, quia tenemur eum diligere ex caritate. Attendendum autem quod haec est obligatio per modum praecepti affirmativi. Differt enim obligatio praecepti affirmativi et negativi ; nam negativum obligat semper et ad semper ; affirmativum autem tantum obligat semper, sed non ad semper, sed pro loco et tempore ; et sicut non obligat ad semper, ita nec ad omnem actum voluntatis, nec ad omne praeceptum, sed tunc solum, quando tenemur exire in actum caritatis. Unde notandum quod sic tenemur ad hoc, quod nunquam ad contrarium : sicut velle, quod Deus vult, ex libidine. Ad hoc etiam tenemur pro loco et tempore, si habemus caritatem ; si autem non habemus, non ad hoc tenemur, sed ad aequivalens, quia tenemur facere quod in nobis est, ut habeamus ; et ad hoc similiter pro loco et tempore obligamur.

 

Ex his patet responsio

 

Ad obiecta

1-3. Quod enim obicitur,

quod aliquis sine peccato honorat parentes etiam ex naturali pietate,

dicendum quod verum est ;

et ex hoc sequitur quod non in omni actu tenetur conformare,

non tamen sequitur quod non teneatur.

Et per hoc patet sequens, quod obicit de generalitate actuum.

Patet etiam aliud quod obicit de generalitate temporis.

 

4. Ad illud quod ultimo obicitur,

quod non est in potestate nostra habere caritatem,

dicendum quod

in potestate habentium caritatem est, et in potestate non habentium,

non propinqua sed dispositiva.

Potest enim quilibet facere, quo facto habeat caritatem ;

et ideo, si non faciat, imputatur sibi,

nec excusatur per impossibilitatem,

quia non est impossibilitas,

ubi succurrit aliunde potestas,

et non deficit, nisi propter nostram negligentiam.

 

Ad illud quod obicitur de obstinato,

dicendum quod nullus est adeo obstinatus,

qui non possit facere quod in se est,

et qui non possit redire ad cor ;

et ideo tenetur sicut et alii,

licet non pro quolibet instanti, sed pro loco et tempore.

Si autem tu quaeras,

quid sit locus et tempus ;

melius docet unctio quam ars ;

tamen,

quando Dominus visitat eum interiori allocutione vel exteriori praedicatione vel aliquo tali,

in quo est opportunitas redeundi ad cor,

si tunc negligat,

incidit in contemptum et omissionis peccatum.

 

 

QUAESTIO II

Utrum teneamur voluntatem nostram voluntati divinae conformare in volito.

 

Secundo quaeritur,

utrum teneamur conformare voluntatem nostram voluntati divinae in volito.

 

Et quod sic, videtur.

1. Matthaei 12, 30 :

Qui non est mecum, contra me est :

ergo si non consonat Deo in volito,

est contra Deum :

ergo si tenemur Deo non esse contrarii,

tenemur velle quod Deus vult.

 

2. Item,

super illud Psalmi :

Non adhaesit mihi cor pravum,

Glossa :

Pravum cor atque distortum habet qui non vult hoc quod Deus vult ;

sed tenemur vitare cordis pravitatem :

ergo tenemur velle quod Deus vult.

 

3. Item,

Tullius definiens amicitiam dicit

quod amicitia est idem velle et idem nolle in rebus honestis ;

sed tenemur Deo servare amicitiam :

ergo et idem velle in honestis.

Sed Deus non vult nisi iustum et honestum :

ergo debemus nostram voluntatem suae conformare in omnibus.

 

4. Item,

omnis intellectus,

qui discordat a prima veritate sive cognitione,

est falsus :

ergo omnis affectus est iniquus,

qui non concordat cum divina voluntate in volito :

ergo etc.

 

5. Item,

tenemur velle quod Deus praecipit,

aut ergo quia praecipit aut quia vult.

Non quia praecipit,

quia illi qui fuerunt mundati, quibus datum est praeceptum a Domino de tacendo,

non peccaverunt in revelando,

quia divina inspiratione cognoverunt Deum non velle illud quod praecipiebat :

ergo tenemur ad praeceptum,

quia tenemur ad voluntatem :

ergo tenemur velle quod Deus vult.

 

6. Item,

tenemur credere non tantum quod praecipit Deus credere,

sed etiam omne quod dicit esse verum :

ergo a simili tenemur velle non tantum quod praecipit Deus velle,

sed omne quod Deus indicat se velle tamquam bonum :

ergo tenemur velle omne quod scimus Deum velle.

 

Contra

 

1. Augustinus, in Enchiridio :

Aliquando homo bona voluntate vult quod non vult Deus.

 

2. Item,

viri sancti frequenter volunt opposita,

sicut Apostolus volebat alligari in Ierusalem, et discipuli nolebant, Actuum 21, 12-14 ;

sed constat quod Deus aliquid illorum volebat :

ergo licet contrarium divinae voluntati velle meritorie :

ergo etc.

 

3. Item,

si tenemur in volito conformare ;

ergo cum in indifferentibus non sit nobis voluntas divina determinata,

quicumque vult aliquod indifferens determinate, committit se discrimini :

ergo peccat mortaliter,

quod absurdum est.

Si dicas,

quod tenetur, quando scit Domini voluntatem ;

contra :

Scientia non inducit novum peccatum neque tentionem,

sed solum aggravat peccatum :

ergo propter scientiam nemo tenetur, sicut nec ignorans.

 

4. Item,

Ieremias dolebat super destructionem Ierusalem, in Threnis ;

Christus flebat super Ierusalem, Lucae 19, 41 ;

Beata Virgo et Apostoli super passionem Christi.

Si flebant et dolebant,

et dolor est de rebus, quae nobis nolentibus accidunt :

ergo nolebant.

Et constat quod omnes hi merebantur,

et sciebant Deum velle contrarium :

ergo licite et meritorie possumus velle contrarium divinae voluntati,

etiam ubi scitur.

 

5. Item,

quantumcumque praelatus meus velit aliquid,

non teneor illud velle, nisi mihi praecipiat,

etiamsi sciam ipsum velle :

ergo pari ratione,

quantumcumque velit Deus aliquid,

non teneor illud velle, quantumcumque mihi innotescat,

nisi Deus mihi praecipiat.

 

6. Item,

quod Deus consulit vult, et nos scimus eum velle,

tamen non tenemur velle,

quamvis multum sibi placeat etiam plus quam praeceptum :

ergo non tenemur velle omne quod scimus Deum velle.

 

Respondeo

 

Ad hoc dicunt aliqui,

quod non tenemur conformare voluntatem nostram voluntati divinae in omni quod vult Deus

- sed hoc est perfectionis, et supererogationis et hoc erit in patria -

sed ad hoc solum tenemur quod ipse nos vult velle.

Dicunt autem

quod Deus nos vult velle solum quod praecipit,

et nolle quod prohibet.

Haec enim sunt signa,

per quae sufficienter indicat nobis suam voluntatem, qua vult nos velle aliquid.

In aliis volitis, sive innotescant sive non, licet velle contrarium sine peccato.

Et per hoc solvunt ad utramque partem.

Unde dicunt

quod licet nobis aliqua velle proprie, quia non decet velle opposita,

ut est de destructione gentis nostrae, et de calamitatibus iustorum, et consimilium.

Etiam si Deus pluat vel disponat pluere, oppositum possum petere et velle.

 

Sed licet ista via sit facilior,

tamen quia Augustinus dicit quod impius est,

cui non placet divina providentia,

non tantum videtur quod homo teneatur velle Dei mandata,

sed etiam quod teneatur velle Dei opera.

Et iterum,

quomodo non recalcitrat voluntas nostra voluntati divinae,

quando Deus vult aliquid, et nos omnino volumus contrarium ?

Omnino videtur ei repugnare.

Et iterum,

Glossa praedicta videtur dicere

quod homo, qui non vult quod Deus vult, habet cor pravum ;

non dicit

quod Deus vult ipsum velle, vel quod Deus praecipit.

 

Propterea aliter dicendum

quod revera non tenemur velle omne quod Deus vult,

sed solum quod vult et innotescit, nec adhuc illud omne.

 

Ideo notandum

quod aliquid ostendit se Deus velle absolute

et quantum in se est,

ut bona, quae facit.

Et haec tenemur velle simpliciter et absoluta voluntate,

quantum in nobis est.

 

Aliquid ostendit se velle voluntate absoluta, sed oppositum velle,

quantum in se est,

ut mala, quae infligit.

Et haec tenemur velle voluntate absoluta et deliberativa ;

tamen oppositum possumus velle voluntate pietatis,

ut dicit Hugo.

Unde sicut Deus non delectatur in nostris poenis, sed magis dicit :

Heu, heu consolabor super hostibus meis,

Isaiae 1, 24 ;

sic et nos.

Unde Hugo distinguit in nobis triplicem voluntatem,

scilicet rationis, pietatis et carnis,

et in Christo quadruplicem, extendens nomen voluntatis.

Unde dicit,

in libro De voluntatibus Christi, loquens de Christo :

Voluntas Deitatis per iustitiam sententiam dictabat ;

voluntas rationis per obedientiam veritatem approbabat ; 

voluntas pietatis per compassionem in malo suspirabat ;

voluntas carnis per passionem in malo proprio murmurabat.

Et ideo voluntate rationis debemus etiam velle malum poenae, quod scimus Deum velle,

sed voluntate pietatis possumus conditionaliter,

sive quantum est in nobis, si Deo placet, non velle.

Nam et ipse Deus, quantum in se est, non vult,

sicut praedictum est.

 

Aliquid ostendit Deus se velle,

quantum in se est,

circa quod consistit substantialiter ordo salutis,

ut sunt ea quae praecipit fieri et praecipit non fieri ;

et haec tenemur velle.

 

Aliquid ostendit Deus se velle,

quantum in se est,

circa quod consistit expeditio salutis,

ut sunt ea quae consulit.

Et ad talia non obligat nec vult obligare :

vult enim aliquos salvare sic, aliquos latiori via ire.

 

Ex his igitur patet

quod tenemur generaliter velle conformare voluntatem nostram,

non in omni volito,

sed in omni eo quod innotescit tribus modis praedictis,

alioquin frangeretur amicitia ;

et de tali volito currunt rationes et auctoritates.

Ideo enim praecepto tenemur nos conformare,

quia vult nos velle quod praecipit ;

et hoc scimus.

Et praelato meo teneor conformari in hoc, quod expresse scio ipsum velle me velle ;

sed in praelato nescio nisi per mandatum,

sed in Deo scio per alia signa,

sicut praedictum est.

 

[Ad obiecta]

 

4. Ad illud ergo quod obicitur,

quod in nullo potest discordare intellectus, quin sit falsus etc.,

dicendum quod non est simile de bono et vero.

Nam verum dicitur absolute, bonum vero in relatione ad finem.

Et quia duo opposita non sunt simul,

ideo non possunt intellectus discordantes esse veri.

Sed bonum dicitur in relatione ad finem.

Et quoniam opposita volita possunt ad eumdem finem ordinari,

ideo simul possunt esse bona, et affectus respectu eorum esse recti.

Ideo non necesse est in omni volito conformari,

quia oppositum possumus sancte velle, quia ordinate in finem ;

sed oppositum eius, quod Deus vult nos velle,

non possumus ordinare in finem,

quia Deus non acceptat illud.

 

1-3c. Ad illud quod obicitur in contrarium,

quod non tenemur ad omne volitum,

dicendum quod verum est,

quia nec ad volitum, quia volitum, nec quia scitum,

sed quia scitum esse volitum a Deo,

ita quod nos velimus illud.

 

Aliter tamen potest dici,

quod tenemur, quia absolute volitum,

sed excusamur per ignorantiam,

maxime ubi adhibetur debita diligentia,

sicut aliquis obligatur, ne cognoscat non suam.

Unde de obligatione inducente culpam falsum est,

quod dicit

quod scientia non inducit novam obligationem.

Sicut enim ignorantia facti excusat a toto,

ita scientia per oppositum cum divina voluntate facit aliquem esse obligatum,

ut nullo modo possit in contrarium sine culpa.

Et sic in proposito ;

et sic patet illud.

 

4c. Ad illud quod obicitur de Christo et beata Virgine et aliis compatientibus,

dicendum sicut dictum est,

quod voluntate absoluta volebant quod Deus volebat ;

tamen voluntate conditionata sive voluntate pietatis debebant velle contrarium ;

et hac voluntate merebantur,

quoniam haec non est naturae tantum, sed etiam rationis.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

 

Dubium I

In parte ista sunt dubitationes circa litteram

et primo de hoc quod dicit Augustinus :

Multum interest, quid velle Deo, quid homini congruat.

Ergo ex hoc videtur

quod aliquid licite possit homo velle sciendo,

quod Deus velit contrarium.

Ponatur ergo per impossibile quod alicui reveletur sua damnatio,

constans est quod Deus vult istum damnari voluntate absoluta.

Aut ergo iste tenetur velle aut non ;

vel - quidquid sit de tentione - quid est perfectius velle,

utrum velle damnari vel non ?

Si vult damnari :

ergo vult a Deo separari ;

hoc voluntas recta nunquam potest appetere.

Si non vult damnari :

ergo perfecte se non conformat :

ergo perfectior est voluntas opposita.

Respondeo

Dicendum quod illud est impossibile,

quod alicui reveletur sua damnatio ;

et impossibili posito,

non est mirum si sequatur impossibile.

 

Tamen, si tu quaeras, quid est perfectius ?

Respondeo quod in aeterna damnatione sunt duo,

scilicet poenae inflictio et aeterna a Deo separatio.

Separationem aeternam a Deo nullo modo credo quod aliqua anima recte debeat velle,

immo semper velle contrarium ;

sed poenam velle, si revelatum est sibi, debet.

Et hoc patet,

quia quilibet iustus de se et de alio debet velle,

quod omnis peccans finaliter aeternaliter puniatur :

ergo si ponitur praeexistens cognitio certitudinaliter circa se,

credo,

quod quamdiu durat ei bona voluntas,

quod hoc volet.

 

Si autem quaeras de eo, qui peccat,

utrum velle debeat gratiam sibi subtrahi ;

quia videtur quod sic,

cum Deus velit, et ipse sciat hoc esse iustum ;

dicendum ad hoc

quod gratiam subtrahi alicui sub triplici conditione potest respici,

aut simpliciter aut ad tempus.

Et ad tempus adhuc dupliciter :

vel in se, vel prout habet rationem poenae.

Hoc modo vult Deus subtrahere,

et hoc modo debet peccans velle, ut eum Deus puniat.

 

Unde regula generalis est,

quod in omnibus,

quae scimus Deum velle absolute,

tenemur voluntate absoluta velle ;

tamen licet nobis velle contrarium voluntate conditionata,

sive quantum in nobis est,

quia hoc decet nos

et propter hoc dicit Augustinus

multum interest etc.

 

Dubium II

Item,

quaeritur de hoc quod dicit Magister,

quod

actio Iudaeorum fuit mala.

Videtur enim falsum dicere,

quia actio Iudaeorum fuit causa passionis ;

sed si causa immediata mala, et effectus :

ergo si actio fuit mala, et passio.

Respondeo

Dicendum quod istud est verum de actione et passione in eodem genere bonitatis,

secundum quod unum est causa alterius.

Dicendum ergo quod actio Iudaeorum fuit causa passionis in genere naturae,

et in illo genere, sicut actio fuit mala,

ita et passio ;

sed non fuit causa in eodem genere moris,

immo Christi bona intentio,

quae passionem voluntariam dirigebat in bonum finem ;

econtra in actione Iudaeorum non habente rectum finem :

et ideo in genere moris actio fuit mala et Deo displicens,

et passio bona et Deo placens.

Et sic patet totum.

 

Dubium III

Item,

quaeritur de hoc quod dicit,

quod

voluit Christum pati et mori etc.

Videtur enim male dicere,

quia occidere Christum erat malum facere :

ergo Christum occidi fuit malum fieri :

si ergo Deus voluit Christum pati, Deus voluit malum fieri ;

quod supra negatum est.

Respondeo

Dicendum quod occidere Christum fuit malum per comparationem ad subiectum.

Quando ergo accipitur passio,

aut simpliciter accipitur in comparatione ad patientem sive ad sustinentem poenam,

et sic simpliciter est bonum ;

aut in comparatione ad inferentem,

et sic ex illo respectu iudicatur malum,

quia malitia moris potius intentionem respicit quam actum.

Et primo modo est sensus :

Christum pati a Iudaeis est bonum,

id est Christum sustinere poenam, quam Iudaei intulerunt, est bonum.

Secundo modo est sensus :

Christum pati a Iudaeis est bonum,

id est passionem inferri Christo a Iudaeis est bonum ;

et sic falsum,

quia illatio passionis non fuit nisi mala, sed sufferentia non fuit nisi bona ;

et sic distinguit Magister.

 

Dubium IV

Item,

quaeritur de hoc quod dicit :

Hoc bonum tantum fuit, ut Apostolus Petrus,

qui id fieri nolebat, ab ipso qui occisus est, satan diceretur.

Secundum hoc videtur,

quod quicumque dolet et tristatur circa passionem Christi, est redarguendus :

ergo peccavit beatissima Virgo, dum doluit,

sicut dicitur Lucae 2, 35 :

Tuam ipsius animam pertransibit gladius.

Peccaverunt similiter Apostoli.

Falsum etiam dicit Apostolus II ad Timotheum 2, 12 :

Si compatimur, et conregnabimus.

Respondeo

Dicendum quod dolere de aliquo est dupliciter :

aut ita quod dolens voluntate rationis absoluta velit contrarium eius, de quo dolet ;

et sic nulli licuit dolere de passione Christi,

et Petrus, quia voluntate rationis contrarium volebat, est redargutus.

 

Alio modo dolere de aliquo est ferri ad contrarium voluntate pietatis,

tamen nihilominus hoc velle voluntate absoluta ;

sic bonum est condolere Christo et pie affici circa eum,

et sic afficiuntur viri Sancti,

qui magnas gratias agunt Deo de passione Christi ;

sed tamen moventur pie in consideratione dolorum.

 

Sic etiam piissima anima beatae Virginis dilectissimo Filio suo patienti,

quantum sustinere poterat, compatiebatur.

Nullo tamen modo est dubitandum,

quin virilis eius animus et ratio constantissima vellet etiam Unigenitum tradere pro salute generis humani,

ut Mater per omnia conformis esset Patri.

Et in hoc miro modo debet laudari et amari, quod placuit ei,

ut Unigenitus suus pro salute generis humani offerretur.

Et tantum etiam compassa est,

ut, si fieri posset, omnia tormenta quae Filius pertulit,

ipsa multo libentius sustineret.

Vere igitur fuit fortis et pia, dulcis pariter et severa, sibi parca, sed nobis largissima.

Haec ergo praecipue est amanda et veneranda

post Trinitatem summam

et eius prolem beatissimam, Iesum Christum Dominum nostrum,

a cuius divinitatis mysterio enarrando ceterae linguae deficiunt,

quia

consummatio sermonum ipse est.

 

Ei igitur,

qui potest omnia facere superabundanter, quam petimus aut intelligimus,

secundum virtutem, quae operatur in nobis,

ipsi gloria in Ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum.

Amen.

Previous section
Section 48 of 48