Distinctio XIII — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre I
DISTINCTIO XIII
« Post haec considerandum » etc.
DIVISIO TEXTUS
Supra egit Magister de processione per comparationem ad illum, ad quem et a quo est. Hic tertio loco agit de ipsa secundum comparationem ad generationem, a qua differt. Et haec pars habet duas partes.
In prima Magister quaerit et determinat, utrum Spiritus sanctus debeat dici genitus.
In secunda, utrum debeat dici ingenitus, ibi : « Nunc considerandum est, cum Spiritus sanctus non sit genitus ».
Item, prima pars habet quatuor.
In prima ostendit, quod Spiritus sanctus non debeat dici natus.
In secunda ostendit, quod quamvis dicatur de Spiritu sancto « procedere », dicitur tamen de Filio, ibi : « Cum autem Spiritus sanctus non dicatur genitus » ; et ratio est, quod aliter dicitur Filius procedere quam Spiritus sanctus.
In tertia vero tentat assignare differentiam inter generationem et processionem, ibi : « Inter generationem vero Filii et processionem » etc.
In quarta vero et ultima ostendit humanam insufficientiam ad illam differentiam indagandam, ibi : « Quid autem inter nasci et procedere intersit ».
« Nunc considerandum est, cum Spiritus sanctus ». Haec est secunda pars, in qua Magister quaerit et determinat, utrum Spiritus sanctus debeat dici ingenitus ; et haec pars habet quatuor partes.
In prima ostendit Magister et probat auctoritate Augustini, quod Spiritus sanctus non debet dici ingenitus.
In secunda vero ostendit contrarium auctoritate Hieronymi, quod debet dici ingenitus, et ponitur ibi : « Hieronymus tamen in Regulis distinctionum » etc.
In tertia vero praedictam controversiam determinat per distinctionem, ibi : « Sed ut istam quae videtur esse repugnantiam ».
In quarta auctoritate Hieronymi confirmat suam solutionem, ibi : « Quod autem Hieronymus ita accepit » etc.
TRACTATIO QUAESTIONUM.
Ad intelligentiam eorum quae dicuntur in littera, quatuor quaeruntur.
Primo quaeritur, utrum in divinis sit ponere processionem.
Secundo, utrum processio Spiritus sancti sit generatio.
Tertio, utrum processio Spiritus sancti realiter differat a generatione.
Quarto, utrum Spiritus sanctus debeat dici ingenitus, an non.
ARTICULUS UNICUS.
De processione Spiritus sancti et de differentia processionis a generatione.
QUAESTIO I.
Utrum in divinis ponenda sit processio.
Circa primum, quod processio sit ponenda in divinis, ostenditur.
- Primo auctoritate Domini, Ioa nnis 15, 26, ubi dicit ipse Salvator : Mittam vobis Spiritum veritatis, qui a Patre procedit. Si ergo Veritas non dicit nisi verum, et Verbum Dei non loquitur improprium, vere ergo et proprie est processio in divinis.
- Item, in divinis verissime est origo, ergo et productio ; sed omni productioni activae respondet productio passiva ; sed productio passiva est processio : ergo a primo in divinis vere et proprie est processio.
- Item, amor noster et est amor et ab alio, et exitus eius ab alio vere et proprie exprimitur in verbo « procedendi » : cum igitur amor divinus, qui est Spiritus sanctus, vere et proprie amor sit et ab alio sit, sicut nomen amoris ei competit propriissime, ita videtur ei convenire et processio.
- Item, ad completam rationem processionis ista duo requiruntur, quod sit ab alio et in alium tendat : sed amor, qui est Spiritus sanctus, non procedit a Patre, in quantum amat se, nec a Filio, in quantum amat se, sed in quantum unus amat alterum, quia nexus est : ergo Spiritus sanctus est amor, quo amans tendit in alium : ergo est amor et ab alio et in alium, et ista duo complectuntur rationem processionis perfectae : ergo processio est in divinis.
Contra :
- Processio de ratione sui nominis dicit elongationem et recessionem ; unde processio quasi « procul cessio » , sicut praecessio dicit antecessionem ; sed sicut in divinis non est antecessio propter summam simultatem, ita non est elongatio propter summam unitatem : ergo sicut in divinis non ponitur : nomen praecessionis, ita nec debet poni nomen processionis.
- Item, in creaturis processio de ratione sui generis dicit motum, et ita indigentiam et imperfectionem ; sed nullum tale nomen debet transferri ad Dum : ergo nec processio.
- Item, creatio dicit specialem differentiam processionis et differentiam addentem nobilitatem, quia dicit egressum rei a Creatore, qui est causa nobilissima ; sed creatio passiva nullo modo reperitur in divinis ; nulla enim persona dicitur creari : ergo pari ratione nec processio.
- Item, processio in creaturis non dicitur nisi dupliciter, videlicet localis et causalis : localis, quae est in motu progressivo, causalis, quae est effectus a causa. Sed localis non potest transferri ad divina, quia nulla mutatio secundum locum nec in generali nec in speciali cadit in Deo. Et praeterea, cum talis sit ab uno in alium, oportet ponere, quod Spiritus sanctus aeternaliter non procederet a Patre et Filio ; non ergo invenitur processio localis. Sed haec nobilior est quam causalis, quia ista est entis completi et a principio intrinseco : ergo per locum a maiori nec causalis invenitur in Deo ; et ita nullus modus processionis reperitur.
Respondeo :
Dicendum quod processio in creaturis dicit respectum ad principium a quo, ut radius dicitur procedere a sole, sive flos ab arbore ; et quod dicat mutationem, hoc accidit ei. Et similiter ratione nominis dicit respectum ad terminum ad quem ; et quod dicat elongationem, hoc accidit ei.
Quoniam igitur in divinis uterque respectus reperitur ; nam persona procedens respectum habet ad principium a quo, amor procedens respectum habet ad amatum, amor scilicet ille, qui est nexus et caritas : ideo vere et proprie et perfecte ratio processionis invenitur in divinis. Unde concedendae sunt rationes ad hoc adductae.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod processio dicit elongationem, dicendum quod hoc verum est in creaturis, in quibus per approximationem ad terminum ad quem fit elongatio a termino a quo propter sui finitatem et circumscriptionem et distantiam ; et sic non est in Deo.
- Ad illud quod obicitur, quod dicit motum in creaturis, dicendum quod non transfertur ratione motus quem dicit, sed ratione duplicis re spectus, qui, quamvis non possit esse in creaturis sine motu propter imperfectionem, nihilominus tamen est in Creatore.
- Ad illud quod obicitur de creatione, dicendum quod creatio de principali impositione dicit exitum de nihilo ; et ideo nullo modo si gnificatum eius potest in Deo salvari, nec proprie nec transsumtive ; non sic autem est de generatione et processione.
- Ad illud qudd obicitur, quod nec causalis nec localis, dicendum quod immo ad modum causalis. Et causalis uno modo convenientiam habet cum locali. Nam causalis processio uno modo terminatur in procedente, et ita quod nihil ultra respicit, ut cum dicitur : filius procedit a patre ; alio modo, prout effectus respicit aliquem ut terminum ; et sic procedit amor ab amante in amatum, et aliquo modo convenit cum processione locali, quia respicit terminum ad quem, aliquo modo differt, quia non respicit, tamquam in illo recipiatur, sed tamquam obiectum. Et quoniam respectus et emanatio vere reperiuntur in divinis, hinc est, quod illa emanatio dicitur ad similitudinem emanationis causalis. Sed similitudo localis processionis ibi non cadit nisi longinque ; et ideo Graeci decepti sunt.
Et ad illud, quod processio locatis est perfectior, dicendum quod processio localis semper habet imperfectionem coniunctam de ratione nominis ; non sic originalis. Et verum est quod perfectior est inter motus ; sed processio in divinis non dicit motum, sed originem sine motu et mutatione, sicut supra dictum est de generatione.
QUAESTIO II.
Utrum processio Spiritus sancti sit generatio.
Secundo quaeritur, utrum processio Spiritus sancti sit generatio. Et quod non, videtur.
- Augustinus, De Trinitate XV : « Sicut Filio praestat essentiam sine ullo initio temporis et sine ulla mutatione generatio, ita Spiritui sancto processio » : ergo si non est idem quod praestat essentiam duabus personis etc.
- Item, hoc ipsum videtur ra tione : quia generatio est emanatio secundum modum fecunditatis naturae ; sed, sicut supra probatum est, Spiritus sanctus procedit per modum liberalitatis et amoris : ergo non generatur : ergo generatio non est processio.
- Item, nihil unum exit duobus similibus per viam generationis, nisi alter sit ut pater, alter ut mater, alter ut principium activum, alter ut principium passivum ; sed Spiritus sanctus procedit a duobus similibus : ergo si per viam generationis, alter est ei ut pater, alter ut mater ; quod omnino absurdum est.
- Item, Filius est sua generatio et Spiritus Sanctus est sua proces sio : ergo si procedere esset generari, Spiritus sanctus esset Filius ; sed Spiritus santus procedit a Filio et dicitur Spiritus Filii, sicut Filius dicitur Patris : ergo si Filius non est Pater, nec Spiritus sanctus est Filius : ergo nec processio est generatio.
Contra :
- In his inferioribus generatio est motus ad substantiam, unde generatio est substantiae productio : sed processio Spiritus sancti est substantiae sive hypostasis productio : ergo est generatio.
- Item, generare sic definitur a Damasceno : « generare est sibi similem in substantia producere » ; sed spiratione vel processione producitur Spiritus similis in natura : ergo et processio est generatio.
- Item, actiones et mutationes denominantur a termina : ergo quaecumque conveniunt in eo quod habetur per emanationem, conveniunt in modo emanandi ; sed Filius et Spiritus sanctus conveniunt in substantia, quam habent per emanationem : ergo conveniunt in emanatione : ergo si modus emanandi Filii est generatio, et Spiritus sancti similiter.
- Item, productio est superius ad generationem ; sed quaecumque producuntur, procedunt : ergo processio est superius ad generationem : ergo generatio est processio : ergo pari ratione processio est generatio. Si dicas, quod processio appropriatur Spiritui sancto, quaero rationem ; et videtur, quod magis debeat appropriari Filio, quia, si ratio procedendi secundum rationem intelligendi per prius est in Filio, ergo processio magis debet ei appropriari.
- Item, si generans est spirans, ergo genitus est spiratus, et e converso ; sed spiratio passiva est processio : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod, sicut Spiritus sanctus non est Filius, ita nec processio Spiritus sancti est generatio.
[Ad obiecta] :
1-2. Ad illud ergo quod obicitur in contratium, quod generatio est productio substantiae, dicendum quod est producere substantiam dissimilem, et est producere substantiam similem secundum voluntatem, et est producere substantiam similem per modum naturae. Isti tres modi distinguuntur et diversi et separabiles sunt, quantum est de se. Quod patet, quia in productione Adam fuit substantiae productio, et tamen non fuit generatio ; Deus enim non generavit Adam sed creavit ; in productione Evae de Adam fuit similis substantiae produdio, non tamen generatio, quia Adam non genuit Evam ; sed in productione Abel fuit substantiae productio secundum viam naturae, et ideo fuit ibi generatio. Secundum rem igitur isti tres modi distinguuntur, tamen in actione creaturae non distinguuntur, quia creatura non potest substantiam producere nisi similem, et hoc per virtutem naturalem. Et ratio huius est imperfectio potentiae et limitatio in creatura ; sed in Deo est summa potentia, et ideo in eius operatione isti ·tres modi habent distinctionem.
Ideo quamvis in istis inferioribus gratia materiae sit completa ratio generationis : productio substantiae similis, vel productio substantiae, non tamen in divinis, immo oportet addi : per modum fecunditatis naturae. Et quia ista conditio deficit in productione Spiritus sancti, patet quod non sequitur.
- Ad illud quod obicitur, quod similem habet uterque emanationem : dicendum quod differt emanatio in his inferioribus et in Deo ; quia in his inferioribus terminatur ad essentiam vel substantiam, quae multiplicatur ; sed in divinis terminatur ad hypostases. Quoniam igitur hypostasis ad quam terminatur processio est amor, hypostasis ad quam terminatur generatio est imago - et amoris et nexus est spirari non generari, e converso imaginis generari non spirari - cum non sit consimilis ratio propria hypostasum secundum se, nec erit consimilis emanatio. Ipse vero procedit ac si ad substantiam proprie terminaretur.
- Ad illud quod obicitur, quod processio est commune generationi, dicendum quod est commune generationi et processioni proprie dictae ; et nos hic loquim ur de processione, prout tantum Spiritui sancto convenit ; sic autem non est communis nec hoc modo praedicatur nec subicitur ; nec est intelligenda ibi communitas rei, sed solum proportionis sive modi loquendi.
Quod ergo quaeritur, quare magis Spiritui sancto appropriatur, quidam voluerunt dicere, quod sicut nomen « proprii » commune est definitioni et propriae passioni, tamen quia definitio addit supra nomen « proprii », propria passio non : ideo definitio habet nomen, propria passio non ; sed nomen commune retinuit ; sic in proposito.
Sed hoc est absurdum dicere quod Spiritus non habeat proprium et singularem modum emanandi, sicut Filius.
Ideo voluerunt alii, quod addit alium modum ; sed quia ille modus in creaturis non est, quia aut raro aut nunquam procedit aliqua hypostasis aliter quam per generationem, ideo sacri doctores noluerunt nomen proprium vel novum fingere, sed magis commune appropriare.
Sed illud adhuc non videtur verum, quia, sicut emanatio Filii recte ex primitur verbo generandi, ita emanatio Spiritus verbo spirandi.
Et propter hoc aliter dicendum, quod sicut Pater dicitur ingenitus, quia ab eo removetur omnino generatio ; quia nec generatur nec est a generato ; similiter e converso processio proprie de eo dicitur, in quo est omnino ratio procedendi ; et talis est Spiritus sanctus, quia procedit et est a procedente, non sic autem Filius : ideo Spiritui sancto attribuitur.
Aliter potest dici, quod completa ratio processionis consistit in comparatione ad principium a quo et ad terminum ad quem ; et quia Spiritus in sua emanatione, quia nexus est, utrumque respicit, Filius alterum ; ideo completissima ratio huius nominis reperitur in Spiritu sancto, quamvis aliquo modo reperiatur in Filio ; et ideo Spiritui sancto appropriatur.
- Ad illud quod obicitur ultimo, generans est spirans, dicendum quod illa praedicatio non est formalis, sed solum ratione suppositi ; et quia una persona sive unum suppositum potest generare et spirare, ideo haec est vera : generans est spirans ; sed nulla persona, unica potest simul pluribus modis emanare ; ideo non sequitur quod genitus sit spiratus.
QUAESTIO III.
Utrum processio Spiritus sancti differat a generatione Filii realiter, vel solum secundum rationem intelligendi.
Tertio quaeritur, utrum processio Spiritus sancti realiter differat a generatione Filii, an solum secundum rationem intelligendi.
Et quod realiter, videtur.
- Quia personae differunt secundum suas emanationes ; ergo cum personae realiter differant, non tantum intellectualiter, quia, omni intellectu circumscripto, adhuc remanet trinitas : ergo emanationes, quae sunt processio et generatio, differunt realiter.
- Item, quae sunt a diversis principiis, realiter differunt ; sed generatio est ab uno in divinis, processio Spiritus sancti a duobus, quia a Patre et Filio : ergo realiter differunt.
- Item, secundum rem et veritatem aliquorum est principium divina substantia ut voluntas, quorum non est principium ut natura sicut patet, quia creaturae sunt a Deo agente per modum voluntatis, non per modum naturae : si ergo processio est voluntatis per modum voluntatis, generatio per modum naturae ut naturae, processio et generatio realiter differunt.
- Item, in imagine creata egressus verbi et egressus amoris distinguuntur, quia differunt realiter ; hoc perfectionis est, quia ex hoc faciunt imaginis trinitatem, sed quod differunt essentialiter, hoc est imperfectionis ; sed omne quod perfectionis est, ponendum est in divinis : ergo processio et generatio realiter differunt, quamvis non essentialiter.
Contra : 1. Pater spirat et generat, aut ergo in quantum unus aut in quantum plures vet plura. Si in quantum plures vel plura, Pater est compositus ; si in quantum unus ; sed quia Pater et Filius spirant in quantum unum, non sunt duae spirationes, sed una : ergo similiter, si Pater spirat et generat in quantum unum, spiratio et generatio est una productio.
- Item, secundum omnes verum est, quod Pater ratione fecunditatis naturae generat, ratione feéunditatis voluntatis spirat ; sed in Deo idem est voluntas et natura : ergo etc.
- Item, emanationes penes terminos distinguuntur ; sed Pater omnino idem et totum, quod dat Filio per generationem, dat Spiritui sancto per processionem : ergo spiratio et generatio sunt omnino una emanatio.
- Item, hoc ipsum ostenditur per impossibile. Si differunt, aut se ipsis aut aliis ; non se ipsis, quia emanationes nec sunt a se nec ad se : ergo si unumquodque distinguitur per illud quod est, vel a quo, emanationes huiusmodi se ipsis non distinguuntur ; si aliis : aut essentia aut notione aut persona. Non essentia, constat, quia illa non distinguit nec distinguitur ; non persona, quia eius est distingui, non distinguere : ergo si differunt, hoc erit aliis notionibus ; et similiter erit quaerere de illis aliis, et sic in infinitum : ergo etc.
- Item, si differunt, aut differentia substantiali aut accidentali ; non substantiali, quia talis differentia non est in divinis ; non accidentali, quia in Deo non est accidens : ergo etc.
- Item, plus differt Filius a creatura quam a Spiritu sancto : ergo plus differt generatio a creatione quam a processione ; sed generatio non distinguitur a creatione : ergo nec a processione.
Probatio mediae : creatio est divina essentia ; sed persona et essentia non distinguuntur ab invicem : ergo nec generatio et creatio.
Respondeo : Dicendum quod generatio et spiratio sive processio differunt non tantum secundum rationem dicendi, sed etiam secundum differentiam originis et habitudinis, quia diversus est modus se habendi et differens modus originis ; talis autem differentia unitati essentiae non repugnat.
Si autem quaeratur ratio differentiae harum emanationum, dicendum quod prima ratio differendi non potest assignari a parte terminorum. Termini enim sunt personae, quae non important rationem differendi active, sed passive. Si ergo personae differunt, quaerifur : quibus ? et necesse est redire ad emanationes et relationes, quae sunt generatio et processio ; et ita in hac assignatione erit circulus.
Similiter ex parte principiorum. Si enim dicatur quod differunt hae duae emanationes secundum fecunditatem duplicem naturae et voluntatis, quaeritur quo modo differat fecunditas a fecunditate. Si dicas, quod fecunditas naturae est in solo Patre, voluntatis in Patre et Filio ; hoc ulteriorem habet quaestionem, unde veniat haec differentia, et oportet ad hoc venire, quod fecunditas naturae est in uno, quia imago procedens per illam nata est esse solum ab uno, fecunditas voluntatis in duobus, quia nexus sive processio per modum nexus est in duo bus ; et ita redit differentia in primum, et est ibi ratio circularis. Ergo patet secundum hoc, quod harum emanationum differentia prima nec est sumenda a parte termini nec a parte principii.
Et ideo notandum quod est loqui de huiusmodi emanationibus quantum ad esse et quantum ad distingui. Si quantum ad esse, sic habent rationem essendi a suis perfectis principiis et fecundis. Quia enim in Deo est perfectissima natura et natura vera, ideo perfecta et vera fecunditas in hypostasi, quae habet rationem principii. Et quia vera et perfecta et propria est fecunditas naturae, ideo veram et propriam habet emanationem ; et haec est generatio. Similiter intelligendum est de spiratione quantum ad voluntatem. Unde ratio quare huius modi vere sunt in Deo, est vera fecunditas naturae et voluntatis.
Si autem loquamur quantum ad differre, dicendum quod se ipsis differunt, sicut ostensum est, quia omnis distinctio in divinis venit a modis originis et relationis. Unde sicut duae differentiae se ipsis differunt, ut rationale et irrationale, similiter in divinis hae duae emanationes. Et sicut differentiae differentiarum innotescunt nobis per alias differentias, quae ab illis oriuntur, sic et in divinis. Quia enim se ipsis distinguuntur generatio et spiratio, ad eas consequitur secundum rationem intelligendi differentia duplex : una, quia generatio est ab uno, sed spiratio a duobus. Quia enim generatio est emanatio per modum perfectae assimilationis, ideo ad unum principium respicit ; quia vero spiratio est emanatio per modum connexionis, ideo est a duobus. Alia differentia est in comparatione ad nos. Quia enim Spiritus sanctus spiratur ut nectens et ita in alterum tendens, ideo Spiritus sanctus procedit ut donabilis ; Filius vero generatur et generatio non respicit tertium.
Per has differentias necessario elicitur harum emanationum concomitantia. Quia spiratio dat praeintelligere generationem - non enim nectuntur nisi distincti et similes, et ita illi quorum unus est ab alio per generationem - similiter generatio dat consequenter intelligere spirationem ; necesse. est enim, distinctos et omnino similes per deliciosum amorem coniungi.
Concedendae igitur sunt rationes probantes, quod differunt, sicut est manifestatum in rationibus ; sed illae rationes non sunt sumtae a priori.
Aliqui tamen voluerunt assignare alias differentias : et quidam per vim spirativam et generativam dicunt differre ; sed haec differentia declarat ignotum per ignotius ; alii etiam dixerunt, quod Filius proce dit per modum esse, Spiritus sanctus per modum bene esse ; sed haec verba non sunt sana nec tali materiae convenientia.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod primo obicitur, utrum Pater spiret in quantum unus etc., dicendum quod nec in quantum unus nec in quantum plures, sed in quantum alio et alio modo se habens ; quia alio modo se habet ad Filium, alio modo ad Spiritum sanctum. Iste autem alius et alius modus se habendi non repugnat unitati substantiae vel personae ; sed Pater et Filius spirant in eo, quod unum uno modo se habens. Inde est, quod duplex est processio Filii et Spiritus sancti a Patre, sed una est spiratio sive processio Spiritus sancti a Patre et Filio.
- Ad illud quod obicitur, quod natura et voluntas in Deo sunt idem, dicendum quod, etsi natura et voluntas in Deo considerata ab solute sint idem, tamen aliquid respicit voluntas ut voluntas in ratione principii, quod non respicit natura ut natura. Et inde est quod, sicut non sequitur : creatura est a Deo per modum voluntatis, quod ideo sit etiam per modum naturae ; similiter, quia natura et voluntas comparantur ad, has emanationes sub ratione principii, ideo, nihil prohi bet has emanationes differre, quam vis idem sint in substantia natura et voluntas.
- Ad illud quod obicitur, quod emanationes differunt penes terminas, dicendum quod in his inferioribus est verum, ubi emanatio dicit ens in potentia et ita imperfectum ; non autem est verum in Deo, quia ibi non dicunt ens in potentia nec imperfectum ; unde in divinis sunt ratio distinguendi. Tamen si velimus dicere, quod differunt penes terminum, non accipiemus terminum pro substantia vel essentia sed pro hypostasi, ut prius habitum est.
- Ad illud quod quaeritur, utrum se ipsis vel aliis, patet quod se ipsis. Et ad id quod obicitur, quod non habent esse a se, ergo nec distingui, dicendum quod illud non tenet in esse originali. Quamvis enim differentiae habeant ortum a genere, tamen non distinguuntur a genere sed se ipsis.
- Ad illud quod obicitur, quo modo differunt, aut substantiali aut accidentali differentia, dicendum quod insufficienter dividit, quia in divinis est relatibnum differentia, ut dicit Augustinus, in V De Trinitate, quae nec accidentalis nec substantialis est, sed magis dicitur originalis.
- Ad illud quod obicitur de creatione, dicendum quod ratione connotati magis differt creatio ; sed ratione principalis significati non tantum differunt, quia non tantum differt essentia a persona, quantum persona a persona. Unde praedicatur essentia de persona nec facit aliquo modo aliquem numerum ; persona vero distinguitur ab alia persona ; et ideo non valet argumentum.
QUAESTIO IV.
Utrum Spiritus sanctus sit ingenitus.
Supposita differentia generationis et processionis, quaeritur hic quarto, utrum Spiritus sanctus sit ingenitus.
Et quod sic, videtur.
- Auctoritate Hieronymi, quam Magister ponit in littera.
- Item, hoc ipsum ostenditur ratione Hieronymi : « Quia omne quod est, aut est ingenitum aut genitum aut factum » ; sed Spiritus sanctus non est genitus aut factus : ergo est ingenitus.
- Item, negatio privativa cum constantia subiecti aequipollet termina privativo. Unde non par circa numerum idem est quod impar ; et sic, cum Spiritus sanctus genitus non sit, ergo est ingenitus.
- Item, plus distat a ratione generationis Spiritus sanctus quam Pater ; quia Pater generat, quamvis non generetur, Spiritus vero sanctus nec generat nec generatur : ergo aeque vere privatur generatio a Spiritu sancto ut a Patre : ergo, sicut Pater dicitur ingenitus, sic et Spiritus sanctus.
Contra :
- Augustinus, Ad Orosium, dicit quod « solus Pater est ingenitus » : ergo secundum hoc non convenit Spiritui sancto.
- Item, ingenitus aut dicitur secundum substantiam aut secundum relationem. Si secundum relationem, ergo est notio : ergo Spiritus sanctus habet duas notiones, et ita essent sex ; quod est contra communem opinionem. Si secundum substantiam : ergo pari ratione diceretur de Filio, cum illùd quod secundum substantiam dicitur, conveniat tribus.
- Item, cum divina essentia non sit genita, nec Spiritus sanctus sit genitus, nec Pater sit genitus, nec etiam aliquod istorum sit factum : ergo ratio ingeniti secundum Hieronymi. In omnibus convenit ; quaeritur ergo, quo modo differenter.
Respondeo :
Dicendum quod aliqui voluerunt distinguere de hoc nomine ingenitum, quod potest scribi per unum « n », et sic tantum valet quantum increatum ; vel per duo, et sic opponitur ei quod est genitum proprie dictum. Sed haec distinctio, etsi valeat apud Graecos, non tamen valet apud Latinos, quia ingenitum per duo « n » est vox non significativa apud nos. Damascenus autem assignat hanc differentiam in lingua sua, quia Graecus erat. Praeterea, non valet ad propositum ; quia nihil quaeritur hic de ingenito, prout tantum valet quantum increatum, sed prout tantum valet qnantum non genitum sive innascibile.
Et propterea aliter dicendum est, et breviter, quod ingenitum, uno modo pure accipitur privative, scilicet quod non generatur ; et hoc modo dicitur de Spiritu sancto et de essentia ; alio modo, prout in genitum tantum valet quantum non ens ab alio, et a quo alii ; et hoc modo dicit notionem solius Patris, quia dicit proprietatem et dignitatem in Patre. Et secundum primum sensu m loquitur Hieronymus, secundum alium loquitur Augustinus. Unde autem habeant ortum isti sensus, et quare innascibilis sit notio et non improcessibilis, infra dicetur.
Ex his patet solutio contrarietatis.
Patent etiam obiecta :
- Quod ergo obicitur, quod negatio cum constantia subiecti aequipollet termino privativo, verum est, si sit mere privativum ; sed illa ratio concludit solum de hoc nomine secundum quod privat, non secundum quod aliquid ponit.
- Ad illud quod obicitur, aut praedicat essentiam aut relationem, dicendum quod, secundum quod dicitur de essentia, solum privative sive negative tenetur. Et ideo non praedicat aliquid, sicut quando dicitur : essentia non generat.
Cetera alia manifesta sunt.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.
Dub. I.
In praesenti distinctione sunt dubitationes circa litteram, et primo dubitatur de ratione Augustini, quam ponit ibi : « Si Spiritus sanctus Filius diceretur, amborum utique Filius diceretur » ; et videtur sua ratio magis ad oppositum quam ad propositum : ex hoc enim similior esset generationi in creaturis, quae est ex duobus.
Respondeo :
Dicendum quod quamvis similior sit quantum ad dualitatem producentium, non tamen quantum ad modum producendi posset esse similitudo, quia sic oporteret quod altera personarum esset principium passivum ; quantum autem ad hoc nulla potest esse similitudo.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : « Idem Spiritus sanctus procedit quomodo datus vel donum » ; quia videtur male dicere, quia cum non sit datus nisi ex tempore, videtur quod non procedat nisi ex tempore.
Respondeo : Sicut infra patebit, si intelligitur de processione temporali, datus dicit actum ; si autem de aeterna, datus dicit aptitudinem.
Dub. III.
« Unde Augustinus Maximino praemissam quaestionem refricanti ». Maximinus refricabat dictam quaestionem sic : Spiritus sanctus est Deus, et non est Deus nascendo ; ergo non Deus naturaliter : ergo adoptive. Et quod hoc argumentum sit bonum, videtur, quia quod inest alicui naturaliter, inest ei a nativitate : ergo quod non inest a nativitate, non inest naturaliter : ergo cum Spiritus sanctus non procedat ut natus, non inest ei esse Deum a nativitate : ergo non est Deus naturaliter.
Et est responsio : Augustini ad hoc, quod argumentum istud non valet, nisi in eis quae generantur, in aliis non. Et hoc patet, quia Adam erat homo natura sicut unusquisque nostrum, et tamen ipse habuit per creationem, quod nos habemus per generationem ; sic Deus Pater communicat naturam suam Spiritui sancto per spirationem, sicut Filio per generationem.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : « Pater processionis eius est auctor ». Videtur enim male dicere, quia aut hoc quod est « auctor » dicit essentiam aut notionem : non essentiam, quia tunc diceretur de Spiritu sancto ; si notionem, quaero quam ? Non innascibilitatem, quia illa non dicit respectum ad processionem ; item, non generationem nec spirationem, quia nihil esset dictum, ut videtur.
Item quaeritur, utrum Pater possit dici auctor generationis ? Et quod non, videtur, quia Pater dicitur auctor Filii, ergo, sicut supra dixit Hilarius et habetur distinctione nona, sensus est : id est genitor Filii, ergo tunc idem esset dicere, est auctor generationis, quod genitor.
Respondeo :
Dicendum quod « auctor » dicit in Patre fontalem plenitudinem, tjuia ipse non est ab alio, sed alii ab ipso ; et inde dicit, ut credo, eamdem notionem, quam dicit innascibilis, sed differenti modo : quia innascibilis dicit per privationem prioris, sed « auctor » dicit fecunditatem et plenitudinem respectu procedentium ab ipso, quam habet non aliunde ; et ideo dicitur auctor ab auctoritate. Auctoritas autem est in Patre, quia quod habet ab alio non habet, et hoc est quod est innascibilis ; et ita patet, quod potest dici auctor omnium personarum, quae sunt ab ipso. Ex his patet responsio. Dico enim, quod dicit eamdem notionem quam innascibilitas, sed alio modo. Ex hoc patet quod nunquam dicitur Filius auctor spirationis quamvis spiret, quia non habet a se sed ab alio ; unde « auctor » proprie dicitur principium alterius non ab alio.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit : « Distinguere inter illam generationem et istam processionem nescio ». Videtur enim talis ignorantia esse peccatum, quia distinctio personarum de necessitate est fidei et salutis ; sed qui ignorat ea quae sunt de necessitate fidei, damnabiliter ignorat : ergo etc.
Respondeo :
Dicendum quod duplex est scire, scilicet « si est » et « sicuti est ». Scire « si est » : hoc modo certitudinaliter credere distinctionem de necessitate salutis est, large sumto scire. Scire autem « sicuti est » non pertinet ad statum meriti, sed praemii ; et de hac scientia loquitur hic Magister et Augustinus. Et nota quod tria dicit : nescio quantum ad habitum scientiae ; non valeo, quantum ad ingenium ; non sufficio, quantum ad utrumque.
DUB. VI.
Item obicitur de hoc quod dicit : « Appellatur ingenitus, non quidem in Scripturis, sed in consuetudine disputantium ». Contra : Dionysius : « Non est audendum aliquid dicere de illa supersubstantiali et sancta divinitate praeter ea quae divinitus nobis ex sacris eloquiis claruerunt » : ergo male fecerunt qui hoc nomen invenerunt.
Respondeo : Quamvis istud verbum non dicatur in Scripturis, dicitur tamen verbi huius intellectus. Et quia verbum non est profanum nec errori coniunctum, cum intellectus verbi ex Scriptura et fide habeatur, non fuit contra fas illud Deo attribuere, ut ipsam Trinitatem conferendo apertius possimus intelligere.
Dub. VII.
Item quaeritur de hoc quod dicit Magister : « Et aliter Augustinus accipit ingenitum, qui vel quod non est ab alio, quod dicit convenire soli Patri ». Sed hoc non videtur verum, quia hoc modo ingenitum convenit essentiae : ergo non est Patris proprium.
Respondeo : Dicendum quod licet Magister dicat intellectum Augustini, tamen non totum. Ingenitum enim, secundum quod dicitur proprietas Patris, privat esse ab alio, nec hoc sufficit ad hoc, ut sit notio, nisi etiam consequenter dicat, quod alius sit ab i pso ; quia, sicut obiectum est, non esse ab alio sive non generari convenit essentiae.
Dub. VIII.
Item contra hoc quod dicit Hieronymus : « Est quod natum est, et factum non est », obicit Arius, quod duodecim sint modi generationis, quorum quolibet dato, sequitur, quod Filius non tantum natus, sed etiam factus est ; et hos modos ponit disputans contra Victorinum. Primus modus est per defluxum lineae a puncto. Secund us est penes emissionem radii a sole vel ab alio luminoso corpore. Tertius est penes sigillationem characteris, sicut figura fit in cera a sigillo. Quartus est penes immissionem, ut quando a Deo datur bona voluntas. Quintus est penes exitum proprietatis vel accidentis a principiis subiecti, quae sunt materia et forma. Sextus est penes intentionis sive speciei abstractionem, sicut species rerum generatur in anima. Septimus est penes excitationem, sicut liberum arbitrium excitatum a gratia procedit in bona opera. Octavus est penes transfigurationem, sicut ex aere fit statua, vel sicut in figura incisionis. Nonus est penes productionem, sicut a primo movente immobili producitur motus. Decimus est penes exitum specierum de genere per differentias dividentes genus et constituentes speciem. Undecimus est penes ideationem, sicut arca exterior ab arca, quae est in mente artificis. Duodecimus est penes nascentiam, ut homo generatur ab homine. Quo cumque autem praedictorum modorum generetur Filius, non tantum genitus, sed etiam factus est.
Ad hoc est responsio : quia aut Arius accipit generationem communiter ad creatam et divinam aut specialitet in creatura. Si communiter, dico quod insufficienter dividit, quia ultra istos modos est generatio Filii a Patre secundum modum singularem, qui est de tota substantia generantis - sicut supra dictum fuit nona distinctione - ubi, quia non potest esse mutatio, nullo modo potest esse factio. Si autem dividat generationem, ut est in creaturis, dicendum quod divisio illa insufficiens est adhuc, quia omittit generationem aequivocam, quae est secundum putrefactionem. Sed esto quod comprehendat eam sub generatione, quae est secundum nascentiam, tamen adhuc non valet ad propositum, quod, si non genera tur, sicut creatura dicitur generari, nullo modo generatur. Quamvis enim creatura sit Deo similis, tamen plus est dissimilis quam similis, sicut dicit Augustinus, XV De Trinitate, et Hilarius similiter : « Omnis comparatio inferiorum plus habeatur hominibus utilis quam Deo apta » ; et ideo haeretici erraverunt, quia credebant, omnino esse in Deo, sicut videbant in creatura. Et hoc bene tangitur in Glossa super 1, 3 ad Hebraeos, ubi dicitur : « Non possunt temporalia comparari aeternis integra collatione, sed aliqua tenui similitudine » ; et ideo, sicut supra ostensum est, secundum diversas conditiones diversae generationes illam repraesentant. Ratione enim conformitatis est similis generationi verbi a mente ; ratione coaevitatis similis generationi splendoris de sole sive de luce ; ratione aequalitatis generationi viventis de vivente.
