Livre I — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre I

Distinctio XXXIII

DISTINCTIO XXXIII

« Post supradicta interius considerari oportet » etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra egit Magister de nominibus substantialibus, et de proprietatibus per se et singillatim. Hic tertio loco agit de his in comparatione, et hoc secundum convenientiam et differentiam ; et habet pars ista duas partes.

In prima quaerit Magister de proprietatibus in comparatione ad essentiam et personas.

In secunda vero agit de comparatione personae sive rei naturae ad naturam, infra distinctione trigesima quarta : « Praedictis adiciendum est » etc.

Prima pars habet duas secundum duo opera sapientis, quorum primum est non mentiri, de quibus novit ; et secundum est mentientem posse manifestare.

Unde in prima parte primo ostendit et probat veritatem ;

in secunda eam defendit contra falsitatem, ibi : « Hoc autem aliqui negant ».

 

Prima pars habet quatuor partes.

In prima ostendit, quod proprietates sunt personae et in personis, per naturam ipsius proprietatis, quia aeterna est et distincta.

In secunda ostendit illud idem violentia auctoritatis, ibi : « Sabellii haeresim declinantes », ubi ponit auctoritates Hieronymi.

In tertia ostendit hoc ipsum per naturam divinae simplicitatis, ibi : « Cumque de simplicitate divinitatis ».

In quarta ostendit, quod proprietates non tantum sunt personae, sed etiam divina essentia. Et hoc probat efficacia auctoritatis, ibi : « Quod enim proprietas etiam divina natura sit », ubi ponit auctoritatem Hilarii.

 

« Hoc autem aliqui negant dicentes » etc. Haec est secunda pars, in qua ponit Magister veritatis probatae defensionem ponendo aliorum rationes et suas responsiones. Et quoniam duplex est modus impugnandi veritatem, scilicet per rationes et auctoritates, ideo haec pars habet duas partes.

In prima ponit rationes et responsiones ;

in secunda auctoritates, ibi : « Verumtamen nondum desistunt » etc.

 

Prima pars habet quatuor partes.

In prima ponit obiectionem, quod proprietates non sint personae ; et quia rationalis erat, respondet ad veritatem.

Secundo vero subiungit aliam rationem, et quia curiosa videtur, respondet ad hominem, non ad orationem, ibi : « Sed iterum addunt » etc.

Tertio adhuc resumit rationem illorum et respondet ad veritatem, ibi : « Ceterum haereticorum improbitas » etc.

Quarto et ultimo subiungit eorum interrogationem, et quia curiosa erat, praefigit terminum humanae inquisitioni, ibi : « Sed forte quaeres, cum hae proprietates » etc. Et quaelibet istarum partium posset subdividi, scilicet eo quod primo ponit oppositionem et secundo responsionem, et illud manifestum est in littera.

 « Verumtamen nondum desistunt impatientiae spiritu » etc. Haec est ultima pars, in qua respondet Magister auctoritatibus quas inducunt ; et habet haec pars duas partes secundum duas auctoritates Augustini, quas inducunt ; et prima sumta est ab expositione Psalmi, secunda vero sumta est ab Augustino, De Trinitate VII.

Prima pars ponitur ibi : « Verumtamen nondum desistunt » etc. ;

secunda ponitur ibi : « Item illis verbis Augustini ». Et quaelibet harum potest subdividi, quia primo ponit auctoritatem sive rationem, secundo vero dissolvit.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam praesentis distinctionis quatuor quaeruntur.

Primo quaeritur de comparatione proprietatis ad personam.

Secundo, de comparatione proprietatis ad essentiam.

Tertio, de comparatione unius proprietatis ad aliam.

Quarto, de comparatione eiusdem proprietatis ad se ipsam.

 

 

ARTICULUS UNICUS

De diversis comparationibus proprietatis.

 

QUAESTIO I

Utrum proprietas sit persona.

Quantum ergo ad primum quaeritur de comparatione proprietatis ad personam. Et quaeritur, utrum proprietas sit persona.

Et quod non, ostenditur hoc modo.

  1. Ubicumque est vere determinans et determinatum secundum rem, ibi determinans differt a determinato - nam si non differt, non est determinans vere, sed totum est determinatum - sed persona in divinis est vere determinatum, et proprietas vere determinans, quia proprietas vere et non secundum modum dicendi solum distinguit personam : ergo proprietas differt a persona. Sed differentia non praedicatur de se in abstractione : ergo nec proprietas de persona, vel e converso.
  2. Item, ubicumque est vere ab stractum et concretum, ibi differt quod abstrahitur ab eo, a quo abstrahitur ; sed proprietas significatur in concretione ad personam cum dicitur Pater, et in abstractione cum dicitur paternitas, et non tantum est differentia in modo loquendi, quia aliquid dicitur de Patre, quod non de paternitate : ergo vere differt paternitas a persona. Sed quod vere differt ab alio non praedicatur de eo in abstractione : ergo etc.
  3. Item, ubicumque est absolutum et respectivum, absolutum non est ipse respectus, quantumcumque se ipso referatur - unde quamvis materia se ipsa referatur ad formam, tamen non est ipse respectus ad formam - ergo cum in divinis persona vere sit substantia absoluta, relatio sit verus respectus, quantumcumque se ipsa referatur persona, non est verus respectus sive ipse respectus, nec e converso : ergo proprietas non est ipsa persona.

Ex his tribus suppositionibus arguebat Porretanus, quod persona non est proprietas, nec e converso. Et quia omne quod est in persona, est persona propter summam simplicitatem, arguebat ulterius, quod proprietates non sunt in personis, sed assistunt.

  1. Et quod ista positio sit conveniens, videtur auctoritate Boethii, De Trinitate. Dicit enim quod « relatio non in eo quod est esse consistit, sed in comparatione ».
  2. Item, hoc ipsum ostenditur ratione, quia omne quod advenit alicui et recedit sine sui mutatione non praedicat aliquid, quod sit in illo, sed solum assistens ; sed relatio est huiusmodi, ut patet in dextro et sinistro : ergo etc. Cum ergo proprietates sint relationes, non sunt personae nec in personis, sed assistunt.

 

Contra :

  1. « Omne simplicissimum est id quod habet, excepto eo, ad quod relative dicitur ». Haec est Augustini, XI De civitate Dei, et per se nota est ; sed divina persona est simplicissima, aliter non esset Deus, et non dicitur relative ad proprietatem : ergo est proprietas.
  2. Item, omne perfectissimum est omne illud a quo perficitur et de nominatur - haec per se nota est, qui aliter denominans et perficiens esset perfectius eo ; et Augustinus istam proponit, V De Trinitate, dicens quod, quia ipse Deus est maximus, ideo est sua magnitudo - sed persona divina est perfectissimum quid et denominatur sua proprietate : ergo persona est sua proprietas, et Pater est paternitas.
  3. Item, omne simpliciter primum est quidquid habet, excepto eo quod est ex illo - nam si habet aliguid quod non sit ab ipso, vel quod non sit ipsum, illud est aeque primum ut ipsum : ergo ipsum non erit simpliciter primum - sed Pater habet paternitatem, et paternitas non est ab ipso, et ipse est simpliciter primus : ergo Pater est paternitas, eadem ratione Filius est filiatio, et Spiritus sanctus processio.

Ex his concluditur, quod proprietates non sunt tantum personae, sed etiam in personis.

  1. Et quod istud verum sit, videtur auctoritate Hieronymi, in libro De expositione fidei catholicae ad Damasum : « Tres, inquit, personas expressas sub proprietatibus distinguimus ».
  2. Item, hoc videtur ratione. Quia omne quod est, aut est ens per se et in se aut in alio. Proprietates igitur aut sunt per se entes, et ita substantiae ; aut in alio. Si in alio, non nisi in personis, quia proprietas non est nisi in eo cuius est proprietas. Si per se, ergo proprietas est substantia : aut ergo creata aut increata aut media. Sed non creata nec media - illud constat - restat ergo quod increata : ergo sunt personae.

 

Respondeo : Dicendum quod de comparatione proprietatis ad personam triplex fuit opinio.

Prima positio fuit, quod proprietates non sunt personae nec in personis, sed assistunt personis sicut relationes. Et ratio, quae movit istos, fuit personarum pluralitas et divina simplicitas. Quia enim personae plures sunt, plures habent proprietates, quae vere differentes sunt. Et quia differentes sunt, si essent in persona, auferrent ei simplicitatem. Quae cum non possit auferri a divinis, posuerunt proprietates esse assistentes personis, non esse personas. Et huic videtur consonare natura relationis, quae non videtur esse in substantia nec praedicare aliquid in subiecto, sed dicere respectum ad aliud.

Et haec positio, etsi rationabilis aliquo modo fuit, tamen stare non potest, quia ponebat relationes in divinis nec Deum esse nec creaturam. Unde, etsi in principio sui modicum contineret errorem, ducebat tamen ad magnum ; et ideo retractata fuit in Concilia Rhemensi, et magister Gilbertus Porretanus ore proprio retractavit.

Ideo fuit secunda opinio, multum differens ab ista, videlicet, quod proprietates omnino sunt personae nec differunt nisi solummodo in modo loquendi, et tantum sunt tres proprietates, sicut sunt tres personae. Et ista positio fundata est similiter super divinam simplicitatem. Quia enim personae sunt simplicissimae, se ipsis distinguuntur, et ipsae sunt suae proprietates nec habent alias differentes re, sed solo modo loquendi. Et ista positio fuit magistri Praepositini, et magis est probabilis quam praecedens.

At tamen ipsa improbata est supra, distinctione vigesima sexta, quia una persona plures habet relationes, quae sunt verae relationes ; et plures personae habent unam proprietatem ; et una persona alio et alio modo se habet ad Filium et ad Spiritum sanctum, etiam secundum rem. Ex quo necessario sequitur, quod realiter aliquo modo differt proprietas a persona, et non solum in modo loquendi, sicut dicebat magister Praepositinus.

Et propter hoc intelligendum, quod utraque praedictarum positionum aliquid veri dixit et in aliquo defecit. Nam prima, quae dicebat quod proprietates aliquo modo differunt a personis, verum dixit ; sed in hoc male, quod dixit simpliciter differre. Sequens, quae dixit quod proprietates sint personae, verum dixit ; sed in hoc excessit, quod dixit, quod nullo modo differunt a personis.

Ideo ex his duabus positionibus conflatur una vera et communis positio, quam tenent modo magistri communiter, quod proprietates sunt personae et in personis, tamen aliquo modo differunt a personis.

Et quod ista positio sit conveniens, patet, si quis inspiciat naturam proprietatum. Dictum enim est supra ; cum quaerebatur quid esset proprietas in divinis, quod erat relatio. Dictum est etiam, quod relatio ratione comparationis quam habet ad subiectum, transit in substantiam in divinis ; et ideo de subiecto suo omnino vere praedicatur, ut Pater est paternitas. Ratione vero comparationis quam habet ad obiectum, manet verissime in divinis et habet quodam modo differentiam a persona ; nec facit secundum hoc compositionem, sed distinctionem respectu cuius est. Compositio enim attenditur per comparationem proprietatis ad subiectum, distinctio respectu obiecti. Et ex hoc patet quod proprietas est persona et in persona, quia idem est per essentiam sive modum essendi, differt tamen quantum ad modum se habendi.

Concedendae igitur sunt rationes, quod proprietates sunt personae et in personis.

 

[Ad obiecta] : 1. Et patet ex dictis responsio ad primum argumentum. Quia enim aliquantulam habt differentiam proprietas et persona penes modum se habendi, ideo proprietas vere determinat et distinguit ; hoc tamen non tollit praedicationem, quia modus ille non addit aliam essentiam.

  1. Ad illud quod obicitur secundo de abstractione, dicendum quod non est abstractio secundum rem, sed solum secundum modum intelligendi et loquendi : quia abstractio respicit subiectum in quo, et secundum illum respectum transit ; quia tamen manet in comparatione ad terminum, hinc est quod relatio non tantum modo loquendi differt, nec tamen oportet, quod sit ibi vera abstractio.
  2. Ad illud quod obiitur tertio, quod absolutum non dicitur de respectivo ; dicendum quod verum est in creatura, quia respectus ipse verus aut est alius per essentiam aut in comparatione ad aliud per essentiam, ut materia et forma, quorum neutrum est in divinis : unde respectus in creaturis ponit dependentiam, et ideo privat summam simplicitatem, et ideo non praedicatur in creaturis. Omne enim simplicissimum est independens omnino. In divinis autem relationes dicunt respectum sine dependentia ; et ideo non privant summam simplicitatem, et ideo dicuntur de hypostasibus.
  3. Ad illud quod obicitur postmodum, quod omnes relationes sunt assistentes, dicendum quod « esse in comparatione » dicuntur a Boethio, non quia non sint in re, sed quia, cum sint in re, non sunt in ea absolute ; sed in comparatione ad alterum ; quo quidem mutato et corrupto, contingit relationem pariter corrumpi et desinere propter hoc, quod non est in subiecto absolute, sed ad alterum ; nihilominus tamen est in subiecto.
  4. Ex hoc patet responsio ad illud quod obicit. Nam illud non habet veritatem nisi in ente absoluto non respectivo. Et illud trahitur ex ratione et verbis Boethii : ex ratione, quia quando dico hoc esse ordinatum ad aliquid, non nihil dico, de illo de quo dicitur, et quando de aliquo, quod non habet ordinem, fit habens ordinem, quia non erat illud ad quod ordinaretur - et ideo ordo erat in potentia in hoc non ratione sui, sed ratione eius ad quod est - quantum est ex parte sui, erat in actu ; et ideo, nulla mutatione facta in ipso, sed in obiecto, introducitur in esse et desinit. Et hoc patet ex verbis Boethii, quia Boethius non negat simpliciter, quod relatio non in eo quod est esse consistit, sed non totaliter consistit : Unde dicit : « Non potest praedicatio relativa quidquam rei, de qua dicitur, per se addere vel minuere vel mutare, quae non tota in eo quod est esse consistit ». Ex hoc innuit, quod aliquo modo consistit ; et ideo nec in creaturis nec in Deo est verum dicere quod relatio non sit in aliquo ; sed verum est dicere quod non tota est in aliquo absolute.

QUAESTIO II

Utrum proprietas sit essentia.

 

Secundo quaeritur de comparatione proprietatis ad essentiam, et quaeritur, utrum proprietas sit essentia.

Et quod sic, videtur.

  1. Quia Ecclesia cantat : « In personis adoretur proprietas » ; sed nihil est adorandum latria nisi divina essentia : ergo etc. Unde Bernardus : « Illam proprietatem, quae Deus non est, non mihi adorabilem credo ».
  2. Item, essentia est in persona, similiter et proprietas : aut ergo sunt ibi per differentiam aut per indifferentiam. Si per differentiam : ergo persona est composita, quod est inconveniens. Si. per indifferentiam omnimodam : ergo proprietas est essentia, et essentia est proprietas.
  3. Item, proprietas aut est aliquid aut nihil. Si nihil : ergo aut persona non distiriguitur aut distinctio personae nihil est. Si aliquid est ; sed omne quod est aliquid est essentia vel creata vel increata ; sed proprietas non est essentia creata, hoc manifestum est : ergo increata.
  4. Item, omne quod est, aut est Deus aut melius Deo aut minus bonum aut maius : proprietas ergo aut est Deus aut melius aut minus aut maius. Sed maius non potest esse, quia Deus est quo maius ex cogitari non potest. Minus non potest esse, quia tunc Pater esset minor, quam sit ipse : ergo est Deus.

 

Contra : 1. Augustinus dicit et habetur supra distinctione decima octava : « Non eo est Deus, quo Pater, sed deitate est Deus, paternitate est Pater » : ergo deitas non est paternitas, immo aliud et aliud.

  1. Item, hoc videtur ratione. Haec est conceptio animi per se vera, quod non est idem principium distinguendi et uniendi, formaliter loquendo ; sed essentia est ratio uniendi, proprietas autem ratio distinguendi : ergo essentia et proprietas non sunt idem.
  2. Item, nulla proprietas proprie praedicatur de aliqua essentia sive substantia ; nisi sit in illa : ergo si proprietates dicuntur de divina essentia, ergo sunt in illa. Sed proprietas ponit rem suam circa subiectum, in quo est : ergo cum rei proprietas sit respectus, et ad respectum sequatur distinctio, de necessitate proprietates ponunt distinctionem circa divinam essentiam, si sunt in illa. Sed hoc est inconveniens : ergo etc.
  3. Item, si essentia est proprietas, aut ergo per se aut per accidens : si per se, ergo cuicumque inest essentia, et paternitas ; sed hoc est falsum : ergo si est vera, est vera per accidens. Ergo cum in divinis non sit ponere accidens, nec per accidens, patet etc.
  4. Item, si proprietas est divina essentia, cum divina essentia vel substantia sit creatrix et creet, ergo proprietas creat : quod non conceditur. Quaeritur igitur, quare conceditur, quod paternitas sit essentia, et quod etiam sit adoranda, non tamen, quod sit creatrix vel sapiens.

 

Respondeo : Sicut Magister tangit in littera, aliquorum positio fuit et imponitur Pictaviensi, quod proprietas nec sit essentia nec in essentia, sed solum assistens.

Sed ista positio manifeste improbata est, quia necesse est, quod sit divina essentia, si est aliquid.

Propter hoc ad intelligentiam obiectorum intelligendum, sicut praenotatum est, quod relatio ratione comparationis ad subiectum transit obiecti in substantiam, et ideo proprietas est divina sbstantia ; ratione vero comparationis ad terminum sive obiectum remanet ; et quantum ad hoc est distinctiva et differt ab essentia, non quia dicat aliam essentiam, sed alium modum se habendi, qui per comparationem ad essentiam vel personam dicit modum, nihil addens ; in comparatione vero unum ad correlativum vere dicit rem et distinctionem : et ideo non est vanitas in ratione intelligendi nec compositio in re, sed vera distinctio. Et quoniam iste respectus non dicit aliud quam essentiam, ipsi comparatus, similiter nec aliud quam personam : ideo vere est essentia et persona.

Sed quia ulterius respectus ille non est essentiae ad aliud, sed personae ad personam ; ideo respectus et relationes, proprie loquendo, sunt in personis, non in essentia : quia personae secundum eos referuntur et distinguuntur, in essentia autem non, quia nec refertur nec distinguitur. Sunt tarmen in essentia divina, loquendo communiter et improprie, ut dicatur in divina essentia esse omne quod est divina essentia, vel omne quod est in essentia vel persona.

 

[Ad obiecta]

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod alio est Deus, alio est Pater, dicendum quod ablativus dicit rationem dicendi vel denominandi ; unde et alietas, per ablativum significata, attenditur solum quantum ad modum ; non quantum ad essentiam, ut patet.
  2. Ad illud similiter quod obicitur, quod non idem est principium distinguendi et uniendi, patet responsio, quia proprietas distinguit in eo quod differens non essentia, sed modo ; qui modus non dicit compositionem, quia transit in substantiam ; nec dicit solum intellectum, quia res st et manet respectu obiecti.
  3. Ad illud quod obiicitur, quod non praedicatur de substantia, nisi quod est in substantia, dicendum, quod non praedicalur de substanlia ut de subiecto, nec per inhaerentiam , sed solum de persona sic praedicatur. Unde de essentia praedicatur, quia essentia et proprietas sunt unum in persona, non quia unum sit in alio.
  4. Ad illud quod obicitur, utrum praedicetur per se, aut per accidens ; dicendum, quod non per se, quia per personam : non per accidens, quia persona non est aliud ab essentia. Quoniam igitur res divinae superexcedunt res inferiores, sic et praedicatio praedicationem.
  5. Ad illud quod uitimo obicitur, quod si essentia creat, et proprietas, dicendum est ad hoc, quod quamvis proprietas sit essentia, tamen essentia non supponit proprietatem, nec e converso. Unde non sequitur, quod illud quod convenit essentiae, conveniat personae, vel e converso ; aliqua tamen conveniunt essentiae et proprietati, aliqua non. Unde notandum, quod quaedam dicuntur de divina essentia in se, ut puta illa quae dicuntur in oppositione ad creaturam, ut immensa, increata et huiusmodi ; et haec dicuntur de proprietatibus. Aliqua dicuntur de divina essentia ut in personis, ut esse communicabilem , et esse in tribus unam ; talia conveniunt essentiae, ut habet rationem formae, et in hoc differt ratio essentiae et proprietatis ; et talia non dicuntur de proprietatibus. Rursus aliqua dicuntur de essentia ut esse principium actionis, ut esse potentem, sapientem, volenlem, ut creare ; et talia non dicuntur de proprietatibus. Unde notandum, quod adiectiva essentialia, quae essentiam in se respiciunt ut diversam a creatura, dicuntur de proprietatibus ; quae autem de ipsa formaliter, sive ut est forma, vel ut est principium, non dicuntur. Et sic patent omnia quaesita.

 

 

QUAESTIO III

Utrum notio de notione praedicetur.

 

Tertio quaeritur de comparatione unius notionis ad aliam. Et quaeritur, utrum una notio sive proprietas unius personae praedicetur de alia.

Et quod sic, videtur.

  1. Syllogismo expositorio : de necessitate enim sequitur, ut didtur in arte Priorum, hoc A est B ; hoc A est C eodem demonstrato : ergo C est B ; et fundatur iste syllogismus super illud principium per se notum : quaecumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem. Fiat ergo talis syllogismus : Pater est paternitas ; Pater est innascibilitas : ergo paternitas est innascibilitas. Si tu dicas, quod accidens peccat contra istam consequentiam et contra illud principium, ut patet hic : Petrus est individuum ; Petrus est homo : ergo homo est individuum ; contra hoc obicitur, quia ubi est accidens, ibi est accidentalis praedicatio ; sed cum dicitur : Pater est paternitas, Pater est innascibilitas, non est accidentalis praedicatio, quia est in abstractione : ergo non est ibi accidens.

Item, bene sequitur concretive : Pater generat ; Pater est innascibilis : ergo innascibilis generat ; et tamen magis importatur sic praedicatio per modum accidentis : ergo multo fortius sequitur in abstracto : ergo haec est vera : paternitas est innascibilitas.

  1. Item, hoc ostenditur a minori sic : maior est unio proprietatum in una persona sive in supposito incommunicabili quam proprietatum in una natura communi ; sed tanta est unio proprietatum in una natura communi, quod una est alia, ut bonitas est sapientia : ergo multo fortius in persona una proprietas praedicatur de alia.
  2. Item, maior est unio proprietatum in una persona quam proprietatis et essentiae in persona - quia ibi unio quantum ad rem est aequalis, et quantum ad modum magis convenit proprietas cum proprietate, quam proprietas cum natura sive essentia - sed tanta est unio essentiae et proprietatis in persona, quod una de alia praedicatur, ut paternitas est deitas : ergo etc.
  3. Item, maior est unio proprietatum in una persona quam duarum naturarum in eadem persona ; sed propter convenientiam naturarum in una persona Christi est communicatio idiomatum, quia Deus est homo, et homo Deus : ergo pari ratione propter convenientiam proprietatum in una hypostasi una de alia praedicatur.

 

Contra : a. Sicut se habet persona ad personam, ita notio ad notionem ; sed una persona non praedicatur de alia persona : ergo nec una notio de alia notione.

  1. Item, quod praedicatur de aliquo in abstractione non facit numerum cum illo : ergo si notio de notione praedicatur, non sunt plures notiones, sed una.
  2. Item, si notio praedicatur de notione, ergo spiratio est generatio, et spirare est generare : ergo cum haec sit vera : Pater spirat Spiritum sanctum, et haec similiter erit vera : Pater generat Spiritum sanctum.

 

Respondeo : Dicendum quod est praedicatio per identitatem et praedicatio per inhaerentiam. Praedicatio per inhaerentiam est in concretione, et hoc est ratione suppositi, ut album est musicum. Praedicatio vero per identitatem est in abstractione et ratione formae, non suppositi, ut iustitia est bonitas.

Dico ergo quod notio ad notionem dupliciter potest comparari : vel in concretione, vel in abstractione. Si in concretione, sic una praedicatur de alia, ut generans est spirans, et Pater et innascibilis, et hoc, quia conveniunt in supposito. Si autem in abstractione, quia tunc notio pure importat ipsum respectum, et in una eademque persona sunt diversi respectus sine sui compositione, et hoc secundum diversas comparationes ; sic una de alia non praedicatur.

 

[Ad obiecta] : 1. Ad illud ergo quod obicitur de syllogismo, dicendum quod contra illum syllogismum peccat accidens, sicut patet in exemplo prius posito ; unde non valet forma syllogismi. Similiter illud principium intelligendum est secundum idem. Non enim sequitur, quodsi aliqua duo sunt similia uni, quod sint similia inter se, nisi sint similia secundum idem. Similiter oportet etiam in relationibus, ad hoc quod sit identitas unius ad aliam, quod non tantum in eodem et secundum idem, verum etiam sint ad idem. Quoniam igitur relationes diversae in eadem persona non sunt ad idem sive ad eumdem, ideo non sequitur, quodsi conveniant in supposito, quod propter hoc conveniant inter se. Et sic patet, quod nec syllogismus nec principium convenit.

Ad illud quod obicitur, quod non est ibi accidens, dicendum quod fallacia accidentis non solum attenditur quantum ad praedicatum accidentale, sed etiam attenditur quantum ad principia variationem, ita quod in una sola acceptione conveniat, in alia sit extraneum ; sic est in proposito. Nam Pater secundum aliam comparationem est innascibilitas, secundum aliam est paternitas ; ita quod paternitas nullo modo dicit comparationem ad prius, nec positive nec privative, quantum est de sua ratione : et ideo patet etc.

2-3. Ad illud quod obicitur per similitudinem unionis duorum in tertio, dicendum, quod praedicatio per identitatem potest esse tripliciter : aut ita quod essentia comparetur ad essentiam, aut essentia ad proprietatem, aut proprietas ad proprietatem. Quando igitur est praedicatio per identitatem per comparationem essentiae ad essentiam, notatur identitas essentialis, ut cnm dicitur, magnitudo est bonitas. Quando iterum per comparationem essentiae ad proprietatem, similiter notatur identitas essentialis. Quando vero est comparatio proprietatis ad proprietatem, quia proprietas non importat nisi rationem et relationem sive respectum ; tunc notatur identitas rationis. Et hinc est, quod una proprietas essentialis praedicatur de altera, et proprietas de essentia, quia uniformis modus praedicandi est in his ad se invicem et ad illud in quo conveniunt, quia per identitatem essentiae. Sed non sic est, cum proprietas praedicatur de proprietate. Nam cum proprietas praedicatur de persona, notatur convenientia in substantia et essentia et supposito. Cum autem praedicatur de alia proprietate, notatur convenientia in ratione et respectu. Et ideo non est simile, immo est ibi accidens : conveniunt in substantia, ergo in respectu.

  1. Ad ultimum de convenientia naturarum in una persona patet responsio, quia non est communicatio idiomatum in abstractione, sed in concretione, quia deitas non est humanitas, sed Deus est homo ; similiter in proposito est. Ideo patent omnia.

 

 

QUAESTIO IV

Utrum eadem proprietas de se ipsa denominative praedicari possit.

 

Quarto quaeritur de comparatione eiusdem proprietatis ad se ipsam.

Quaeritur igitur, utrum eadem proprietas sive notio praedicetur de se denominative.

Et quod sic, videtur.*******

  1. Per simile, quia adiectiva essentialia denominant abstracta, ut magnitudo est magna, et bonitas est bona : ergo pari ratione generatio generat, et spiratio spirat.
  2. Item, quia in primis est status, ideo se ipsis denominantur - unde unitas se ipsa est una - ergo cum proprietates personales non habeant priores, immo ipsae primae sint, tunc se ipsas denominant.
  3. Item, indefinita affirmativa aequipollet particulari, ergo simpliciter convertitur ; sed haec conceditur : generans est paternitas sive generatio : ergo generatio est generans.
  4. Item, si haec non conceditur : paternitas est generans, aut hoc est propter repugnantiam a parte rei aut a parte modi : non a parte rei, quia eadem res est ; non a parte modi, quia eadem proprietas et relatio importatur : ergo nullo modo est ibi repugnantia : ergo locutio simpliciter est vera.

 

Contra :

  1. Sicut proprium pro prietatis est distinguere, sic proprium est personae aliam producere ; sed haec est falsa : persona distinguit, quia non distinguit, immo distinguitur : ergo et haec est falsa : proprietas generat.
  2. Item, omne quod refertur, est aliquid, excepto eo, quod relative dicitur ; sed proprietas non est nisi relatio : ergo proprietas non refertur. Sed generare est referri : ergo proprietas non generat.
  3. Item, proprietas importat originem et relationem : ergo si supra se reflectitur et se ipsam denominat, tunc ergo originis erit origo et relationis relatio ; quod habet Philosophus et omnis ratio pro inconvenienti.
  4. Item, cum dicitur : generatio generat, aut verbum construitur ratione suppositr aut ratione formae ; non formae, quia respectus non agit ; nec ratione suppositi, quia supposita notione non supponitur persona - aliquid enim convenit personae, quod non notioni, ut supra ostensum est - ergo locutio simpliciter est falsa.

 

Respondeo : Dicendum quod praedictae locutiones sunt falsae ; nulla enim notio denominat se ipsam.

Et ratio huius est, quia denominatio notionis importat emanationem ut actum, importat etiam relationem. Et quoniam productio proprie est suppositi non formae, similiter relatio est alicuius ut suppositi ; ideo omnis talis denominatio concernit suppositum. Non sic est de proprietatibus essentialibus - vel ut est de primis, ut de uno et vero - immo respiciunt formam ; ideo denominant se ipsas. Quod quia non est in huiusmodi adiectivis notionibus, non possunt locutiones esse verae ratione formae. Ratione vero suppositi non possunt esse verae, quia notio non supponit personam, quia plures notiones sunt in eadem persona. Essentia tamen supponit substantiam, quia una est essentia et una substantia ; et ideo haec est vera : deitas creat, quia deitas supponit Deum ; haec autem falsa : paternitas generat, quia non supponit Patrem.

 

[Ad obiecta] : 1-2. Quod obicitur de conditionibus essentialibus et de primis, patet, qud non est simile ratione iam dicta.

Potest tamen nihilominus alia ratio assignari, quia respectus reflexus supra absolutum ibi quietatur, ita quod absolutum respectui dat fundamentum, et respectus dat complementum. Sed cum respectus reflectitur supra se, quia uterque dicit comparationem ad alterum, unus non potest dare fundamentum, nec alter complementum ; et ideo non potest reflecti. Sed in simplicibus primis, cuiusmodi est veritas, quia aut non important relationem, aut si important, important relationem quae communiter respicit substantiam et eius proprietates, ut puta esse a Deo, ideo supra se reflectuntur ; non sic in proposito, quia productio respicit personam.

  1. Ad illud quod obicitur, quod haec est vera : generans est paternitas, dicendum quod generans subicitur ratione hypostasis, et ita notatur praedicatio per identitatem ; sed cum praedicatur, accipitur ratione formae, ideo mutatur modus accipiendi ; ideo non sequitur. Si tamen intelligeretur ratione suppositi praedicari, vera esset ; tunc enim esset sensus : paternitas est ille qui generat ; sed tunc non sequitur, generatio generat, immo est ibi accidens.
  2. Ad illud quod obicitur, quod repugnantia non sit ibi, dicendum quod est ibi repugnantia a parte modi inteliigendi. Nam notio non denominat nisi suppositum, unde talis modus non convenit notioni. Unde sicut haec est falsa : albedo est alba, sic in proposito est intelligendum.

 

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

 

 

DUB. I

In parte ista sunt dubitationes circa litteram et primo de responsione Magistri, quam ponit ibi : « Horum doctrinis novis et humanis. » Videtur enim insufficienter respondere, quia non solvit argumentum, sed dicit quod est incomprehensibile ; et videtur quod ista evasio nulla sit. Aut enim argumentum necessario concludit aut sophistice : si necessario, tunc ergo, cum procedat ex veris, conclusion est vera ; si non necessario, tunc ergo sophisticum est ; sed unum sophisma non est incomprehensibile : et ita videtur quod male applicet auctoritatem Hilarii.

 

Respondeo : Dicendum quod ad argumentum facile est respondere, quia ibi est sophisma secundum accidens : proprietas est essentia ; et essentia non distinguitur : ergo nec proprietas. Sed hoc Magister non dicit incomprehensibile, sed dimittit tamquam sophisticum et indignum discussione maiorum. Sed illa quaestio veritatis, quae sequitur, incomprehensibilis est secundum statum viae : quoniam, si per omnimodam identitatem praedicatur essentia de proprietatibus et e converso, haec distinguitur et illa non ; et haec est nobis incomprehensibile. Quia enim videmus per speculum, intelligimus per similitudinem sumtam a creaturis ; et hoc nullum sub caelo habet simile, immo solius Dei est proprium propter summam simplicitatem : ideo Magister dicit esse incomprehensibile.

Nec est simile de genere et differentia : quia genus praedicatur de differentia, et haec distinguit, et illud non, quia non praedicatur per identitatem. Ideo cum Hilario dicit, quod est incomprehensibile, et describit incomprehensibilitatem quantum ad triplicem vim : quantum ad receptivam, cum dicit « incomprehensibile » etc. ; quantum ad expressivam, cum dicit « extra sermonis significationem » ; quantum ad iudicativam, cum dicit « extra sensus intentionem ». Et alia, quae sequuntur, his tribus aptantur, ut patet inspicienti.

 

DUB. II

Item quaeritur de responsione Magistri, quam facit ibi : « Quorum audaciae resistentes » etc. Dicit eim quod proprietates sunt in hypostasibus et eas determinant ; in essentia sunt, sed eam non determinant. Videtur enim esse oppositio, quia omnis proprietas est determinativa eius in quo est, alioquin in illo non est : ergo si proprietates non determinant essentiam, non sunt in essentia.

Respondeo : Dicendum quod Magister bene respondet, quia haec praepositio « in » notat diversas habitudines. Aliter enim dicitur Pater in Filio, aliter paterrtitas in Patre. Pater enim in Filio esse dicitur non sicut proprietas distinctiva, sed sicut persona consubstantialis ; paternitas in Patre, sicut proprietas distinctiva. Sic vult dicere Magister, quod aliter sunt sive dicuntur esse proprietates in essentia quam in persona. Nam in essentia dicuntur esse propter identitatem, ita quod « in » omnino dicit identitatem ; in personis dicuntur esse, sicut verae proprietates in hypostasibus et determinationes in determinatis. In creaturis autem non est unus modus sine alio, quia proprietas non omnino idem est cum eo cuius est proprietas : et ideo in creaturis non dicitur esse proprietas in aliquo, nisi in eo cui inhaeret ; non sic in divinis.

 

DUB. III

Item quaeritur de alia responsione Magistri, quam facit ibi : « Respondeo et hic tibi cum Hilario » etc. Videtur enim falsum quod dicit, quod solutionem istius quaestionis Archangeli nesci unt. Cum enim sint comprehensores, constat quod omnia cognoscunt, quae sunt de substantia gloriae : ergo cognoscunt distinctionem personarum et essentiae unitatem et modum : ergo vident, quare proprietates determinant hypostasim non essentiam. Et iterum, si comprehensio erit de quibus est modo fides ; et nos modo fide tenemus : ergo in patria cognoscemus.

Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Augustinus, De Trinitate : Sicut fovea dicitur esse caeca, non quia ipsa non videat, sed quia quod habet non ostendit aliis ; sic Angeli dicuntur ignorare et Sancti propter hoc, quod non revelant talia, sed magis intelligibilia ; et quia talia non habent simile in creatura, immo magis dissimile : ideo dicuntur nobis incomprehensibilia. Et removet Hilarius triplicem cognitionem, quam habemus de rebus divinis : una est per Angelorum revelationem, alia per Prophetarum illustrationem, tertia per Apostolorum praedicationem. Et dicit Angelos non audire, quia ipsi recipi unt revelationem a maioribus et nobis non exprimunt.

Magister igitur bene respondet, ostendendo insufficientiam. Si enim quaeratur, quare proprietas est in persona ut distinguens, in essentia non ; respondetur, quod persona se habet ad aliam et refertur et distinguitur. Et si hoc respondeatur, adhuc manet quaestio, quare persona refertur ; et respondetur, quod una est essentia, tres personae. Si tu quaeras huiusmodi omnino simile, non invenies ; et ideo in fundamento fidei oportet sistere.

 

DUB. IV

Notandum super ista solutione Magistri, quam ponit hic : « Nos autem ista aliter intelligenda fore dicimus », quod locutiones istae, quas proponit Augustinus, scilicet « Pater non eo est substantia, quo est Pater » et consimiles, duplices sunt, quia ablativus importat habitudinem in ratione formae sive causae formalis, quamvis in divinis non cadat vere habitudo causae quantum ad rem, tamen quantum ad rationem intelligendi. Potest igitur causalitas cadere sub negatione, ut sit negatio causalitatis ; et tunc locutio est vera, et in hoc sensu accipit Augustinus, et Magister exponit. Est enim sensus : non eo est Deus, quo Pater ; quia paternitate est Pater tamquam ratione dicendi vel intelligendi ; non sic autem paternitas est ratio dicendi ipsum esse Deum vel intelligendi ; et sic locutio vera est et nihil facit pro Porretano. Potest iterum esse causalitas negationis ; et tunc est falsa, et est sensus : non eo est Deus quo Pater, id est quantum ad illud quod est Pater, non est Deus ; et in hoc sensu accipit Porretanus, et ita est falsus intellectus, et sic non accipit Augustinus.

Section 1 of 48
Next section