Distinctio XVIII — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre I
DISTINCTIO XVIII.
« Hic quaeritur, cum Spiritus sanctus, per quem dividuntur dona, ipse sit donum » etc.
DIVISIO TEXTUS.
Haec est tertia pars huius partis, in qua Magister agit de processione Spiritus sancti temporali. De terminato enim principio, a quo Spiritus sanctus procedit, determinato etiam modo, secundum quem procedit, determinat hic Magister proprietatem, secundum quam convenit ei temporaliter procedere ; et haec proprietas est donum ; et de hac in tota praesenti distinctione intendit agere. Dividitur autem haec pars in quatuor partes secundum quatuor quaestiones, quas movet.
In prima quaerit et determinat, utrum Spiritus sanctus sit donum, in quo alia dona donantur.
In secunda quaerit, utrum Spiritus sanctus sit eadem ratione datum et donum, ibi : « Praeterea diligenter considerandum est, cum Spiritus sanctus dicatur donum et datum ».
In tertia quaerit, cum non solum Spiritus sanctus, sed etiam Filius sit datus, quare non dicitur Filius noster, sicut Spiritus noster, ibi : « Hic quaeritur, utrum Filius, cum sit nobis datus » etc.
In quarta et ultima quaerit, cum Spiritus sanctus sit donum relative, quomodo possit a se dari ; si enim a se donatur, videtur Spiritus sanctus ad se relative dici, et hoc facit ibi : « Post haec quaeritur, utrum Spiritus sanctus ad se ipsum referatur ».
Ceteris partibus indivisis remanentibus, quia specialiter prosequitur quaestiones praedictas, media sive secunda pars, quae est de differentia doni vel dati, habet quatuor partes.
In prima quaerit et determinat, quod non eadem ratione Spiritus sanctus dicitur donum et datum, quia donum est ab aeterno, sed datum ex tempore.
In secunda vero contra hoc, scilicet quod Spiritus sanctus sit donum aeternaliter, obicit, ibi : « Sed quaeritur, cui donabilis, utrum Patri, vel Filio ».
In tertia vero, quia in solutione dixerat quoddam dubium, ideo incidenter movet et determinat illud, ibi : « Hic oritur quaestio, si Filius nascendo » etc.
In quarta vero et ultima redit ad primam solutionem, ostendens quod Spiritus sanctus aeternaliter donum est, quia eo ipso est donum, quo procedit a Patre et Filio, et hoc facit ibi : « Ex praedictis patet, quod Spiritus sanctus sempiterne donum est ».
TRACTATIO QUAESTIONUM.
Supposito ex praecedentibus, quod Spiritus sanctus sit donum et quod donetur, ad intelligentiam huius partis sex quaeruntur.
Primo quaeritur, utrum Spiritus sanctus sit donum, quo omnia alia dona donantur.
Secundo, utrum Spiritus sanctus sit donum vel ab aeterno, vel ex tempore.
Tertio, quid convenientius dicatur de Spiritu sancto, donum scilicet, an datum.
Quarto, utrum donum proprie conveniat Spiritui sancto.
Quinto, utrum donum sit proprietas Spiritus sancti distinctiva.
Sexto, utrum ratione donabilitatis dicatur Spiritus sanctus noster.
ARTICULUS UNICUS.
De proprietate Spiritus sancti, qua est donum.
QUAESTIO I.
Utrum Spiritus sanctus sit donum, in quo omnia alia dona donantur.
Circa primum, quod Spiritus sanctus sit donum, quo omnia alia dona donantur, ostenditur auctoritate et ratione.
Auctoritate sic :
- Apostolus, I ad Corinthios 12, 4, 11 : Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus, qui dividit singulis, prout vult : et loquitur de donis non tantum gratiae gratum facientis, sed etiam quae sunt gratis datae : ergo si per Spiritum sanctum dantur utraque, cum non sit alia differentia donorum, ipse est donum, in quo omnia alia dona donantur.
- Item, Augustinus, XV De Trinitate : « Per donum, quod est Spiritus sanctus, commune omnibus membris Christi, propria quibusque dona dividuntur ».
- Item, ratione ostenditur sic : Spiritus sanctus est primum donum ; sed omne posterius ad prius reducitur : ergo omne donum reducitur ad donum, quod est Spiritus sanctus : ergo in omnibus donis ratio donationis est per Spiritum sanctum : ergo etc.
- Item, omne donum, in quantum donum ex amore datur, alio quin non habet rationem doni ; sed « Spiritus sanctus est amor Patris et Filii » ; ut dicit Augustinus, et habitum est supra : ergo etc.
Contra :
- Isidorus : « Multis indignis Spiritu sancto dantur dona Spiritus sancti » : ergo contingit alia dona donari sine hoc : ergo non est donum, in quo omnia alia dona donantur.
- Item, aliqua sunt dona, quae appropriantur Filio, ut puta sunt illa quae dantur ad illustrationem intellectus : ergo si loquamur appropriate, talia dona donantur in Filio sive per Filium, non dono, quod est Spiritus sanctus.
- Item , Filius datus est nobis, Isaiae 9, 6 : Parvulus natus est nobis, Filius datus est nobis : ergo si datur per Spiritum sanctum, videtur quod Spiritus sanctus aliquam auctoritatem vel influentiam habeat in Filium ; hoc autem est falsum : ergo non omnia alia dona donantur per Spiritum sanctum.
- Item, hoc ipsum osteriditur per impossibile : esto quod intelligatur per impossibile, Spiritum sanctum non esse, adhuc Pater et Filius intelliguntur ut liberales, alioquin inest eis liberalitas a Spiritu sancto, quod falsum est : ergo si intelliguntur liberales, ergo et donatores.
- Item, si Spiritus sanctus est donum, in quo alia dona donantur, ergo donum est doni et donationis donatio ; et si hoc, motus est motus et relationis relatio, et hoc habet Philosophus pro inconvenienti. Cum enim dependens non possit alterum terminare, erit ibi processus in infinitum.
Respondeo :
Dicendum quod cum dicitur, quod Spiritus sanctus est donum, in quo omnia alia dona donantur, ablativus iste potest accipi dupliciter : vel ita quod dicat concomitantiam, vel ita quod dicat causalitatem. Si dicat concomitantiam, sic intelligendo universaliter, falsum est ; quia est sensus, quod detur cum omnibus donis. Quaedam enim sunt dona, quae semper sunt cum Spiritu sancto, ut caritas et sapientia ; quaedam, quae nunquam sunt cum Spiritu sancto, ut timor servilis ; quaedam, quae aliquando sunt cum Spiritu sancto, aliquando sine, ut fides, prophetia et huiusmodi.
Si autem particulariter intelligatur de donis gratiae gratum facientis, sic vera est et non habet instantiam.
Potest iterum ablativus iste importare causalitatem, et hoc tripliciter : vel ita quod dicat simpliciter causalitatem, et in hoc non distinguitur nec a Patre nec a Filio, quia omnia dona sunt a Patre et a Filio, ut a Spiritu sancto ; vel ita ut dicat causalitatem et subauctoritatem, et in hoc distinguitur a Patre, sed non a Filio, quia Pater et per Filium et per Spiritum sanctum donat ; vel ita ut dicat causalitatem et subauctoritatem et exemplaritatem, et sic proprie Spiritui sancto convenit. Ipse enim procedit per modum primi doni, ita quod omnis donatio recta et gratuita post illam est et ab illa accipit rationem donationis. Concedendum est ergo, quod Spiritus sanctus est donum, quo omnia dona, scilicet gratuita, donantur per concomitantiam, et quo omnia Dei dona donantur per exemplaritatis causam.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur primo de Isidoro, iam patet responsio, quod ipse loquitur de donis gratiae gratis datae, non gratum facientis.
- Ad illud quod obicitur secundo, quod quaedam dona appropriantur Filio, dicendum quod de donis est loqui dupliciter : aut ratione eius quod subest aut sub ratione donationis. Ratione eius quod subest aliqua dona appropriantur Filio, ut sapientia et intelligentia, aliqua Spiritui sancto, ut caritas. Ratione vero donationis, omnia appropriantur Spiritui sancto ratione iam dicta, quia per ipsum tamquam per primum donum donantur alia.
- Ad illud quod obicitur, quod Filius est datus, et non a Spiritu sancto, responderi potet quod Filius est datus secundum humanam naturam, et hoc fuit per amorem, Ioannis 3, 16 : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret.
- Ad illud quod obicitur, quod, Spiritu sancto circumscripto, adhuc manet ratio doni, dicendum quod, circumscripto Spiritu sancto, est intelligere in Deo donorum causalitatem et subauctoritatem, sed non exemplaritatem donationis sub ratione donationis, quia non intelligitur processus amoris ; et hoc ultimo modo dicitur proprie convenire Spiritui sancto.
- Ad illud quod obicitur, quod tunc est donum doni, dicendum quod motus non est motus, ut termini, similiter nec relationis relatio ; tamen ut principii et motus est motus, quia motus est principium motus, et relatio relationis ; et sic dicitur donum doni. Et quia in causando statur in primo, cum sit primum donum, non est abire in infinitum. Praeterea, donum in divinis veram hypostasim dicit.
QUAESTIO II.
Utrum Spiritus sanctus sit donum ab aeterno, an ex tempore.
Secundo quaedtur, utrum Spiritus sanctus sit donum ab aeterno, vel ex tempore.
Et quod ex tempore, videtur.
- Augustinus, XV De Trinitate : « Eo dohum est, quod datur quibus datur » ; sed datur ex tempore : ergo etc.
- Item, V De Trinitate : « Eo donum dicitur, quod daturus ipsum erat Deus » ; sed constat, quod daturus erat ex tempore : ergo si donum est aeternum, temporale est causa aeterni.
- Item, hoc videtur per rationem. Donum enim non tantum dicit comparationem ad dantem, sed etiam ad eum cui datur : ergo posito dono, ponitur dans et recipiens, quia relatio ponit extrema ; sed recipiens est creatura : ergo etc.
- Item, donum addit supra datum, quia donum est datio irreddibilis : ergo si Spiritus sanctus non est datus nisi ex tempore, nec est donum nisi ex tempore.
- Item, sicut Filii est generari, ita doni est donari ; sed non est Filius, antequam generetur : ergo nec donum, antequam donetur : sed donatur tantum ex tempore : ergo etc.
Contra :
- Augustinus, V De Trinitate : « Quia Spiritus proce debat, ut esset donabilis, iam donum erat » ; sed procedere ut donabile, hoc est aeternum : ergo et donum ab aeterno.
- Item, ibidem expressitis : « Spiritus sanctus sempiterne donum est, temporaliter vero datur ».
- Item, hoc ipsum videtur ratione, quia ubi est amor gratuitus ; ibi est ratio doni ; sed ab aeterno est in Deo ponere amorem gratuitum : ergo et donum.
- Item, ubi est perfecta ratio liberalitatis, ibi est donum ; sed in divinis ab aeterno est perfecta ratio liberalitatis : ergo etc.
- Item, sicut se habet ratio verbi ad rerum productiortem, sic se habet ratio doni ad gratiarum distributionem ; sed ante rerum productionem in principio fuit Verbum : ergo ante gratiarum collationem in principio fuit Donum.
Respondeo :
Dicendum quod cum donum dicat respectum ad eum cui datur, hoc potest esse tripliciter : vel secundum actum vel secundum habitum vel secundum aptitudinem. Si secundum actum, hoc modo dicitur donum, quia datur ; si secundum habitum, hoc modo dicitur donum, quia donandum aliquando : si secundum aptitudinem, hoc modo dicitur donum, quia donabile.
Secundum primam acceptionem dicitur temporaliter ; sed secundum secundam et tertiam dicitur aeternaliter. Et in his tribus sensibus accipit Augustinus. Concedendum est ergo, quod secundum aliquam acceptionem donum dicitur aeternaliter, sicut probant rationes in ductae ad secundam partem.
[Ad obiecta] :
- Ad illud veto quod obicitur in contrarium, dicendum quod procedit de dono, ut dicit actum donationis, et sic ex ternpore dicitur ; unde non valet obiectio.
- Ad illud quod secundo obicitur, quod eo dicitur donum, quo daturus etc., dicendum quod secundum istam acceptionem dicitur aeternaliter, quia non dicit respectum ad creaturam secundum actum, sed secundum habitum, sicut et praedestinatio.
Quod ergo obicitur quod tunc temporale est causa aeterni, dicendum quod illud participium « daturus » duo importat, videlicet ordinationem ad dandum et actum ordinationis ; et ordinatio est aeterna, licet actus sit temporalis ; et tunc ablativus non dicit causalitatem ratione actus, sed ratione ordinationis.
Posset tamen dici, quod dicit causam consequentiae, non consequentis.
- Ad illud quod obicitur, quod dicit relationem ad extrema, dicendum quod relatio actualis ponit utrumque extremum in actu, non autem relatio habitualis, sicut patet, quod Deus aeternaliter dicitur exemplar creaturae temporalis.
- Ad illud quod obicitur, quod donum addit supra datum, dicendum quod donum in quibusdam consequitur rationem dati, ut puta sunt illa quae de se non dicunt liberalitatem, nisi prout additur eis ratio communicationis, ut liber, cultellus et huiusmodi. In aliquo datum consequitur rationem doni, ut puta in eo quod ex se importat liberalitatem, etiamsi nunquam detur donum, ut est amor ; et sic convenit Spiritui sancto.
- Ad illud quod obicitur, quod sicut Filii est generari etc., dicendum quod falsum est, quia generari dicit emanationem Filii, quae secundum rationem intelligendi praecedit Filium ; unde impossibile est, quod sit, nisi generetur ; donari autem non solum dicit doni emanationem, sed amplius dicit eius communicationem ; et hoc consequitur esse doni, et ideo non dicitur donum ex tempore, quamvis donetur ex tempore.
QUAESTIO III.
Utrum convenientius de Spiritu sancto dicatur donum quam datum.
Tertio quaeritur, utrum convenientius dicatur de Spiritu sancto donum quam datum.
Et quod tam convenienter dicatur datum ut donum, videtur :
- Quia Iacobi 1, 11 : Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est ; ergo a Spiritu sancto ita sunt data, sicut et dona : ergo sicut ad ipsum transfertur ratio doni, ita et dati.
- Item, mobilis et moti est eadem ratio, ergo similiter dati et donabilis : ergo si donum dicitur in ratione donabilis, datum vero in ratione actualiter dati, ergo eadem est ratio doni et dati, ergo etc.
- Item in quolibet genere perfectior est actus quam potentia : ergo cum datum dicat in actu, donum in potentia, perfectius exprimitur aliquid cum dicitur datum quam donum ; sed quod maioris est perfectionis magis proprie convenit Deo : ergo etc.
- Item, quando aliqua duo dicuntur de aliquo, quorum unum est ratio dicendi alterum de eodem, illud convenientius dicitur, quod est ratio dicendi ; sed datum et donum dicuntur de Spiritu sancto, et, ut vult Augustinus, « eo donum dicitur, quia datur : ergo magis proprie dicitur datum.
Contra :
- Datum convenit Spiritui sancto solum ex tempore, sed donum aeternaliter : ergo magis proprie dicitur donum.
- Item, si nunquam actu daretur, donum esset et spiritus esset : ergo videtur, quod magis proprie convenit ei donum.
- Item, Glossa super illud Iacobi 1, 11 : Omne datum optimum etc. dicit, quod « datum dicitur quoad naturalia, donum quoad gratuita ». Si ergo gratuita aptius appropriantur Spiritui sancto, qui sanctificat, quam naturalia : ergo melius in divinis dicitur de Spiritu sancto donum quam datum.
- Item, donum est datio irreddibilis ; sed quidquid Deus dat, irreddibiliter dat, quia cum det, nihil potest recipere : ergo in divinis datum rationem habet doni et induit eius rationem : ergo convenientius ibi dicitur donum quam datum.
Respondeo :
Dicendum quod quamvis in divinis utrumque dicatur, et datum et donum, tamen convenientius dicitur donum. Et huius duplex est ratio. Una quidem est, quia datum, cum sit vel participium vel nomen verbale, concernit tempus ; donum autem a tempore subtrahit ; et ideo, quia omnia divina supra tempus sunt, convenientius dicitur in divinis donum quam datum. Alia ratio est, quia donum supra rationem dati addit conditionem liberalitatis sive irreddibilitatis, quae est conditio magnae nobilitatis ; et ideo maxime competit divinis. Et haec est ratio, quare donum appropriatur gratuitis donis, non tantum ipsi Spiritui sancto, qui est principium gratuitorum donorum.
[Ad obiecta] :
- Et ex hoc patet responsio ad illud de auctoritate beati Iacobi.
- Ad illud quod obicitur, quod mobilis et moti eadem est ratio, dicendum quod non est simile de mobili et moto, et de dono et dato : quia motum esse addit supra mobile actum et dicit totum, quod dicit mobile. Sed datum non dicit totum, quod dicit donum, quantum est de generali intellectu nominis, nisi approprietur ; donum enim est datio irreddibilis, et noc melius patebit in quarto problemate.
- Ad illud quod obicitur, quod actus est perfectio potentiae, dicendum quod aliquid est in potentia ad actum dupliciter : aut propter imperfectionem agentis, aut propter defectum suscipientis. Si sit potentia primo modo, tunc actus est perfectio potentiae ; si autem secundo modo, non est perfectio. Unde si dicatur, quod sol actu lucens potest domum illuminare, quae non est aperta, et domum apertam illuminat, nulla omnino maior notatur perfectio quam ante. Sic intelligendum est de donabilitate et actuali donatione.
- Ad illud quod obicitur, quod datum est ratio dicendi donum, quia ideo donum quia datur, dicendum quod non est tota ratio, sicut dicitur in littera, sed solum in comparatione ad eum cui datur.
Vel potest dici quantum a parte nostri intellectus : ideo donum dicitur, quia datur ; sed tamen a parte veritatis rei est e converso, quia ideo datur quia donum est.
QUAESTIO IV.
Utrum donum sit nomen essentiale, an personale et proprium Spiritus sancti.
Quarto quaeritur, utrum donum proprie conveniat Spiritui sancto.
Et quod sic videtur.
- Augustinus, XV De Trinitate : « Sicut in Trinitate non est verbum nisi Filius, ita nec donum nisi Spiritus sanctus ».
- Item, donum dicit emanationem per modum liberalitatis ; hoc autem est proprium solius Spiritus sancti : ergo, etc.
- Item, donum dicitur relative ad donantem ; sed donans non tantum est Pater, immo etiam Filius, quia uterque est mittens, ergo donum dicitur relative ad Patrem et Filium : et si hoc, ergo distinguitur ab utroque : ergo nec Pater nec Filius, sed solum Spiritus sanctus dicitur proprie donum.
Contra :
- Donum dicitur in habitu, sed datum dicitur in actu, ergo datum addit supra donum : ergo cui convenit esse datum convenit et ratio doni. Sed datum convenit toti Trinitati, quia tota Trinitas : dat se, ergo et donum : non ergo proprie Spiritui sancto.
- Item, donum dicit respectum ad dantem et ad eum cui datur : si ergo est proprium Spiritus sancti, aut propter respectum ad dantem aut recipientem. Non propter respectum ad recipientem, quia similiter Filius datas est nobis, et magis etiam datus quam Spiritus sanctus. Si vero ad dantem, contra : Filius dicitur procedere a dante, scilicet a Patre : ergo videtur secundum communem rationem filio convenire. Si dicas, quod Filius non procedit per modum donabilis, neque quomodo datus est ; sed quo modo natus ; contra : Filius sic ab aeterno processit, ut temporaliter esset missibilis, quia eo mittitur Filius, quo generatur ; sed missio non est aliud quam donatio : ergo Filius processit ut donabilis.
- Item, si datus est Filius ex tempore, aut erat ad hoc habilis ab aeterno aut non. Si sic : ergo processit ut donabilis ; si non : ergo aliquid convertit ex tempore Filio, quod repugnat aeternae emanationi : quod est inconveniens.
- Item, regula est, quod omne nomen dicens respectum vel effectum ad creaturas est commune tribus ; sed donum est huiusmodi : ergo etc.
Respondeo :
Dicendum quod sicut patet ex verbis Augustini, donum dicitur in divinis proprie sive personaliter, non essentialiter, sicut verbum proprie dicitur de Filio ; datum autem potest accipi et essentialiter et personaliter, sive proprie et communiter. Tota enim Trinitas dat se, et tamen Pater et Filius proprie dant Spiritum sanctum.
Propter hoc notandum, quod datum de sui ratione idem est quod communicatum. Potest igitur hoc quod est datum dici communicatum ex liberalitate, et sic commune est toti Trinitati ; vel ex liberalitate et auctoritate, et sic convenit Spiritui sancto et Filio, qui habent subauctoritatem respectu Patris ; vel potest dici datum ex liberalitate et auctoritate non tantum communicatum, sed etiam productum, et hoc modo proprium est Spiritus sancti, cuius proprium est procedere secundum rationem liberalitatis, et ita secundum rationem doni vel donabilis. Et hoc modo donum et datum aequivalent ; differunt tamen, quia datum dicit communicationem in actu, sed donum in habitu. Et ita concedendum est quod donum proprie dicitur in divinis de Spiritu sancto.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur, quod datum addit supra donum, dicendum quod secundum communem acceptionem dati et doni donum aliquid dicit ultra quam datum, et datum ultra quam donum. Donum ultra quam datum importat emanationem per modum liberalitatis ; datum vero ultra quam donum importat actum communicationis, quia donum dicit habitum. Et ideo, quia illud quod addit donum supra datum, est personale, ideo donum proprie est personae Spiritus sancti.
- Ad illud quod quaeritur, ratione cuius respectus dicatur donum proprie, iam patet responsio ; quia ratione respectus ad dantem, non inquam ratione respectus simpliciter, sed ratione talis respectus, quia emanat per modum donabilis, quod est proprium Spiritus sancti.
- Quod ergo obicitur, quod emanat per modum donabilis Filius, dicendum quod falsum est. Quam vis enim donabilitas sive libera!itas communicetur Filii generationi, non tamen est ratio emanandi ; et quia communicatur aeternaliter, ideo datur temporaliter ; sed quia non est ratio emanandi, ideo non emanat Filius ut donum, sed solum Spiritus sanctus.
- Ad illud quod ultimo obicitur de respectu ad creaturam, dicendum quod hoc intelligitur de illo nomine, quod importat solum respectum ad creaturam, non personae ad personam ; donum autem utrumque importat ; ideo non habet hic illa regula locum.
QUAESTIO V.
Utrum donum sive donabilitas sit proprietas distinctiva Spiritus sancti.
Quinto quaeritur, utrum donabilitas sive donum sit proprietas distinctiva personae Spiritus sancti.
Et quod sic, videtur.
- Dicit enim Augustinus, V De Trinitate : « Eo est donum, quo spiritus » ; sed spiritus est proprietas distinctiva : ergo et donum.
- Item, Augustinus, V De Trinitate assignans differentiam processionis Filii et Spiritus sancti, hanc ponit, quod ille procedit per modum nati, sed iste per modum doni ; ergo si haec differentia attenditur penes proprietates distinctivas, ut patet, quia nativitas est proprietas Filii : ergo et donabilitas sive donum est proprietas Spiritus sancti.
- Item, hoc ipsum videtur ratione, quia omnis proprietas, secundum quam persona differt ab omnibus aliis, est personae proprietas distinctiva ; sed donum inest soli personae. Spiritus sancti et semper : ergo est proprietas eius personalis.
- Item, proprietates in divinis sunt relationes ; sed Augustinus dicit, in V De Trinitate, quod « relatio, secundum quam refertur Spiritus sanctus ad Patrem et Filium magis apparet in hoc nomine donum quam in hoc nomine spiritus » : ergo utraque est personalis.
Contra :
- Nihil dicens respectum ad creaturas est proprietas distinctiva personae, quia, omni respectu ad creaturam circumscripto, tenet distinctio personalis ; sed donum dicit respectum ad eum cui datur : ergo etc. Si dicas, quod non est proprietas secundum comparationem, quam habet ad creaturas, sed ad dantem ; pari ratione missio Spiritus sancti erit proprietas distinctiva, cum dicat respectum ad mittentem.
- Item, omnis proprietas distinctiva dicitur ab actu, non ab habitu. Unde Pater dicitur quia generat, Filius quia generatur, Spiritus vero sanctus quia spiratur ; sed donum non dicitur ab actu donandi, sed ab habitu, alioquin non diceretur ab aeterno : ergo etc.
- Item, nullius alterius personae proprietas distinctiva accipitur in relatione ad creaturas vel dicit respectum ; sed donum dicit hoc : ergo non est proprietas distinctiva.
- Item, si donum est proprietas distinctiva Spiritus sancti et eius notio, tunc ergo spiritus sanctus et amor non est proprietas : quodsi spiritus sanctus et amor est proprietas, ergo sunt septem notiones, quod est contra communem opinionem omnium. Si dicas, quod eadem notio importatur per haec tria nomina, ergo videntur nomina synonyma, ut Marcus, Tullius, quod aeque magnum inconveniens est : ergo etc.
Respondeo :
Dicendum quod ad hoc dixerunt aliqui, quod donum dupliciter est in divinis considerare : uno modo, prout dicit respectum solum ad donatorem ; et hoc modo dicit Augustinus, quod « eo dicitur donum, quo procedit » ; et sic dicunt, quod donum est proprietas distinctiva Spiritus sancti. Alio modo accipitur donum, prout dicit respectum ad eum cui datur ; et sic non dicit proprietatem distinctivam, sed consequens ad proprietatem distinctivam.
Sed illud non videtur posse stare. Nam donum semper aliquam comparationem dicit ad eum cui datur : intellecto enim, quod non sit donabilis alicui, impossibile est intelligere, quod sit donum.
Et propter hoc aliter dicendum, sicut prius tactum est, quod donum praeter respectum, quem importat ad dantem, importat respectum ad eum cui datur. Sed hoc potest esse tripliciter : vel secundum actum ut quia datus, vel secundum habitum ut quia dandus, vel secundum aptitudinem ut quia donabilis. Et iste respectus adeo coniunctus est primo, ut primus sine hoc non possit esse nec intelligi, imm de necessitate sequitur, si procedit per modum doni, quod sit donabilis : et ideo sequens respectus non aufert primo, quin sit proprietas distinctiva. Dicendum ergo quod est proprietas distinctiva ratione primi respectus, secundo respectu non repugnante, sed consonante.
[Ad obiecta] :
- Ex hoc patet responsio ad primum, quia ille respectus talis est, quod non potest circumscribi secundum aptitudinem ob emanationem per modum liberalitatis. Et patet quod non est simile de missione, quia dicit respectum secundum actum, non secundum aptitudinem.
- Ad illud quod obicitur, quod proprietas distinctiva debet dicere actum, dicendum quod donum dicit duplicem respectum, et ratione huius dicit comparationem ad duplicem actum. Ratione primi respectus dicit actum processionis, ratione secundi dicit actum communicationis. Primum actum importat in actu, secundum in habitu ; et ratione primi est proprietas distinctiva, non ratione secundi.
- Ad illud quod obicitur, quod in alia persona hoc non est, respondent quidam, quod Spiritus sanctus est tertia persona ; ideo nobis secundum rationem intelligendi immediatior, et ideo proprietas eius sumitur in comparatione ad nos, non sic in aliis.
Aliter potest solvi per interemptionem, quia, sicut donum respectum dicit ad creaturas, ita et haec proprietas quae est verbum, ut infra patebit.
- Ad illud quod obicitur de pluralitate notionum, dicendum quod spiritus, amor et donum eamdem proprietatem dicunt, ratione differentem. Eamdem, inquam, notionem dicunt, quia dicunt comparationem ad idem et dicunt eamdem emanationem, sed tamen differenter eam nominant. Nam spiritus dicit eam principaliter per comparationem ad vim producentem, quae est vis spirativa ; amor principaliter quantum ad modum emanandi, quia ut nexus ; donum vero quantum ad respectum consequentem. Et similiter emanationem Verbi contingit tripliciter significare, scilicet per hoc nomen « filius », « imago » et « verbum ». Quia enim a vi naturae, filius ; quia per modum expressum, imago ; quia aliis expressivum, ideo verbum. Similiter, quia a vi spirativa, spiritus ; quia per modum nexus, amor ; quia nos natus connectere, donum. Et sic patet, quod una est notio aliter et aliter nominata secundum rationes consequentes, ideo non est ibi synonymia.
QUAESTIO VI.
Utrum Spiritus sanctus ratione donabilitatis dici possit Spiritus noster.
Sexto et ultimo quaeritur, utrum ratione donabilitatis dicatur Spiritus noster.
Et quod sic vidtur :
- Quia noster dicit possessionem ; sed nos non habemus aliquid divinum nisi per largitionem et donationem : ergo cum Spiritus sanctus dicat quid divinum, quod dicitur « noster », hoc est ratione donabilitatis.
- Item, hoc etiam videtur, quia dicitur Spiritus noster, non autem dicitur Filius vel Pater noster : ergo propter aliquam proprietatem, quae est in Spititu sancto et non in Patre et Filio ; sed haec non est nisi donabilitas : ergo etc.
- Item, antequam Spiritus sanctus habitet in nobis, non dicitur « noster » ; sed inhabitat per donationem : ergo dicitur « noster » ratione donabilitatis.
Contra :
- Si ratione donabilitatis : ergo cum donabilitas sit proprietas personalis, non essentialis, videtur solum dici de persona Spiritus sancti ; hoc autem falsum, quia dicitur : Deus noster.
- Item, si ratione donabilitatis : ergo constat, quod non per comparationem ad dantem, sed ad eum cui datur ; sed Filius datus est nobis etiam magis quam Spiritus sanctus : ergo etc.
- Item, si ratione donabilitatis : ergo debet convenienter dici donum nostrum.
- Item, si ratione donabilitatis : ergo cum donabilis sit nobis magis in quantum sanctus quam in quantum spiritus, melius deberet dici Spiritus sanctus noster ; quod tamen non dicitur.
Quaeritur ergo generaliter, de quibus possit dici « noster ».
Respondeo :
Dicendum quod « meum » et « nostrum » dupliciter possunt attribui alicui : vel mediante compositione, vel immediate. Si mediante compositione, sic de se ponunt propriam habitudinem circa terminum, scilicet habitudinem possessionis, ut cum dicitur : hoc est meum ; et hoc modo, quia omnis qui habet spiritum Dei, habet Deum et omnia quae sunt Dei, hoc modo « meum » vel « nostrum » et « tuum » potest dici de omni, quod in Deo est communiter, sed magis proprie de Filio, qui datus est nobis per incarnationem, maxime autem de Spiritu sancto, qui est pignus aeternae hereditatis. Unde concedendum, quod ratione donabilitatis potest inter alias personas ratio possidendi appropriari Spiritui sancto. Potest etiam hoc quod est « nostrum » attribui alicui immediate, et sic non dicit habitudinem, sed rationem habitudinis importatae per terminum, cui unitur Sic enim nulli unitur, nisi quod importat respectum explicite, ut pater noster vel meus, vel implicite ; ut liber meus, id est possessio mea.
Secundum hoc notandum, quod non dicitur « meus » vel « noster » de aliquo nisi secundum illud nomen, secundum quod dicitur « hoc esse huius » ; « hoc autem esse huius » potest dici secundum triplicem habitudinem : aut informationis, ut albedo Petri ; et hanc habitudinem importan nomina, quae significant in abstractione ; et quia nihil divinum comparatur ad nos secundum habitudinem informationis, ideo non potest dici de nominibus abstractivis « noster » : ideo non dicitur deitas nostra nec aeternitas nostra.
Potest etiam secundo dici « hoc esse huius » secundum habitudinem causalitatis ; et hanc habitudinem important nomina, quae dicunt actum, ut creator ; et quia hanc habitudinem omnino habent divina ad nos, pene de omnibus talibus nominibus dicitur « nostrum ».
Potest etiam tertio modo dici « hoc esse huius » secundum habitudinem correlationis ; et hanc habitudinem important nomina relativa. Sed haec sunt dupliciter : quia quaedam dicunt respectum personae ad personam, quaedam autem respectum ad creaturam. De his quae dicunt respectum ad personam, non dicitur « meus » vel « noster ». De his autem quae ad nos, ut dominus, magister, recte dicitur « noster ».
Dicendum ergo, quod donabilitas quantum ad istum modum dicendi « nostrum » nihil facit, sicut probant rationes secundo inductae ; sed hoc facit respectus, quia spititus dicit respectum ad illum cui inspiratur, et hoc sumus nos ; ideo dicitur spiritus noster. Similiter Deus, quia imponitur ab actu, quem habet circa nos, ut dicit Damascenus ; ideo dicitur Deus noster.
Est ergo regula, quod de his dicitur « noster » quae dicunt respectum ad nos secundum habitudinem causalitafis vel correlationis ; et sic patent omnia obiecta.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram, et primo dubitatur de hoc quod dicit, quod « relatio non apparet in hoc nomine spiritus ». Videtur enim dicere falsum, quia Spiritus dicitur, quia spiratur : ergo refertur ad spirantem : ergo apparet in eo relatio. Item, videtur quod magis appareat quam in hoc nomine « donum », quia relativa dicuntur, quae hoc ipsum quod sunt aliorum sunt ; sed spiritus eo quod spiritus, habet esse a spirante ; donum vero non oportet quod habeat esse a donante : ergo non videtur in hoc tantum apparere relatio.
Respondeo : Dicendum quod tam donum quam spiritus dicitur relative ; sed tamen relatio magis apparet in hoc nomine « donum » quam in hoc nomine « spiritus », quia donum semper dicit respectum ad dantem, spiritus autem non, immo potest accipi absolute.
Vel aliter dicendum, quod Augustinus non dicit, quod relatio non appareat in hoc nomine « spiritus », sed quod non appareat in hoc nomine spiritus sanctus. Quamvis enim dicatur esse spiritus spiratoris, non tamen dicitur esse spiritus sanctus spiratoris.
Ad illud quod obicitur, quod magis spiritus dicit habitudinem respicientem esse quam donum, dicen dum quod verum est in his quibus accidit esse donum, sed in Spiritui sancto, qui ideo est, quia donum, non habet locum ista obiectio.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « Filius nascendo accepit, ut sit ipsa substantia ». Videtur enim male dicere, quia in omni eo quod inest Filio per nativitatem, distinguitur Filius a Patre, quia nativitas est proprietas distinctiva : ergo si Filius nascendo accepit, ut sit essentia vel substantia : ergo Pater in substantia distinguitur a Filio. Item, quod Filius nascendo accepit sive quod Filius est nascendo est natum : ergo substantia est nata, si Filius nascendo est substantia. Omne enim, quod nascendo accipitur, a nativitate habet ortum.
Respondeo : Dicendum quod aliqui distinxerunt istam locutionem : Filius nascendo est divina substantia sive Deus, quia gerundium potest dicere concomitantiam, et si simpliciter est vera ; vel causam, et sic est multiplex, quia cum dico : Filius est Deus sive divina substantia, tria dico, scilicet subiectum, compositionem et praedicatum. Potest ergo hoc gerundium « nascendo » dicere causalitatem respectu subiecti, vel respectu compositionis, vel respedu praedicati. Si respectu subiecti, tunc est sensus : Filius nascendo etc., scilicet qui est Filius nascendo, vel qui nascendo habet ut sit Filius, est Deus ; et sic est vera. Si respectu compositionis, sic est sensus : Filius est Deus nascendo, id est, hoc praedicatum convenit subiecto per nativitatem ; et sic adhuc locutio est vera. Si respectu praedicati, sic est sensus : Filius est Deus sive substantia divina nascendo, ita quod nasci sive nativitas sit principium sive origo Deitatis ; et in hoc sensu est falsa.
Magister tamen istam locutionem non distinguit, sed simpliciter concedit, et satis probabiliter, quoniam praedicta distinctio non videtur habere radicem. Cum enim gerundium natum sit determinare compositionem - quia omnino nihil est dicere : homo nascendo et huiusmodi - et cum compositio praedicati, sive essentiae sive omnium quae attribuuntur Filio, conveniant subiecto per nativitatem, locutio habet veritatem. Nec valent obiectiones in contrarium adductae, quia nativitas non distinguit illud quod per nativitatem habetur sive quod est in nascente, sed eum solm, qui nascitur : et ideo non sequitur, quod substantia sit distincta nec quod ipsa nascatur, quamvis per generationem habeatur.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « Filius nativitate non est essentia ». Videtur falsum dicere quia cum nascendo sit essentia, pari ratione videtur, quod nativitate ; et hoc videtur per auctoritatem Hilarii in littera.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio ista est distinguenda : Filius nativitate est divina essentia ; quia ablativus potest construi in ratione formae, vel in ratione principii. Si in ratione formae, sic est falsa, quia nativitas non est causa formalis respectit praedicati essentialis. Si in ratione principii, sic habet veritatem, quia omnia quae conveniunt Filio, conveniunt ei per nativitatis originem. Sed Magister, quia accipit gerundium in ratione principii , ideo cum gerundio simpliciter concedit ; et quia accipit ablativum in ratione formae, ideo cum ablativo simpliciter negat ; magis enim iudicat secundum usum loquendi quam secundum virtutem serrnonis.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : « Neque per defectionem, aut protensionem, aut derivationem » ; quo modo differunt illa tria ?
Respondeo : Quidam dicunt sic, quod per defectionem producitur aliquid de materia per formae praeexistentis corruptionem, sicut ex grano frumenti herba ; per protensionem producitur aliquid per praeexistentis formae permanentiam et inductionem formae artificialis, sicut vas fit de argento ; per derivationem, quod producitur per praeexistentis formae permanentiarn sola locali mutatione, ut rivus ex fonte et lacus ex rivo.
Aliter potest dici, quod materiale principium, ex quo res est, aut est materiale et transiens formaliter, et sic est defectio ; aut est materiale et permanens, et sic est protensio ; aut est materiale et permanens et agens ; et sic est derivatio ; et horum exempta sunt manifesta.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicitur : « Aliud est quod accepimus, ut essemus, aliud, ut sancti essemus ». Videtur enim male dicere, quia sicut sine Spiritu Dei non possumus sancti esse, ita nec esse : ergo videtur, quod Spiritu sancto non tantum accepimus, ut essemus sancti, sed etiam ut essemus.
Respondeo : Potest ad hoc dici, quod hoc dictum est per appropriationem. Quamvis enim a Spiritu sancto habeamus esse et sanctum esse, appropriate tamen habemus sanctum esse : ideo non sic accipi dicitur in nostri esse productione, sicut in sanctificatione.
Aliter tamen potest dici, quod, sicut dare ordinatur ad habendum, ita et accipere ; et quia nullus habet Spiritum sanctum, quantumcumque Spiritus sanctus operetur in eo, nisi qui potest eo frui, et omnis talis est sanctus : ideo Spiritus sanctus non dicitur, proprie loquendo, dari nec accipi nisi a Sanctis.
Dub. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit : « Tollam de spiritu tuo », quia hoc non potest dici quantum ad. substantiam, ergo quantum ad effectum sive gratiam : ergo videtur quod gratia transferatur ab uno in alium. Si tu dicas, hoc esse dictum per conformitatem ; obicitur, quod pari ratione posset dici, quod tolleret de spiritu aliorum et daret Moysi.
Respondeo : Dicendum quod illud intelligitur de spiritu quantum ad effectum ; et haec praepositio « de » importat conformitatem simul et partialitatem : sed non quantum ad partem constituentem secundum veritatem, sed secundum proportionem ; quoniam effectus Spiritus sancti multo plus abundavit in Moyse quam in aliis, ut quasi alii partem gratiae suae viderentur habere. Et dicitur « tollam » quantum ad sollicitudinem, quia dum dona Spiritus sancti aliis sunt communicata, sollicitudo Moysi est diminuta, et pars illius sollicitudinis est aliis commissa.
