Distinctio X — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre I

Distinctio X

DISTINCTIO X

Nunc post Filii aeternitatem de Spiritu sancto, quantum Deo donante, etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS

 

Supra egit Magister de generatione Filii, hic autem agit de processione Spiritus sancti.

Et quia gemina est processio Spiritus sancti, aeterna et temporalis,

primo agit de processione aeterna,

secundo de temporali,

infra, distinctione decima quarta :

Praeterea notandum, quod gemina est processio Spiritus sancti etc.

Et quoniam processio Spiritus sancti tripliciter potest comparari,

scilicet ad personam ad quam est,

et ad principium a quo est,

et ad generationem a qua differt,

ideo haec pars habet tres.

 

In quarum prima Magister agit de processione Spiritus sancti quantum ad personam, quae procedit.

 

In secunda,

quantum ad principium a quo,

infra, distinctione decima :

Hic dicendum est, Spiritum sanctum esse a Patre et Filio.

 

In tertia vero agit de ipsa

per comparationem ad generationem, a qua distinguitur,

infra, distinctione decima tertia :

Post haec considerandum est, quantum a talibus, quales nos sumus.

 

Item,

prima pars, quae continet praesentem distinctionem,

habet quatuor.

 

In prima dicit,

quod Spiritus sanctus procedit ut amor sive caritas vel dilectio ;

et hoc probat auctoritate Augustini.

 

In secunda vero,

quia hoc erat dubium,

quod Spiritus sanctus esset caritas,

movet quaestionem et solvit,

ibi :

Et ideo quaerendum, utrum Deus Pater.

 

In tertia vero solutionem per auctoritatem confirmat,

tum quantum ad distinctionem,

quae est per commune acceptionem et propriam,

tum etiam quantum ad veritatem,

ibi :

Pluribus enim exemplis doceri potest, etc.

 

In quarta vero et ultima praedictae solutionis assignat rationem ostendens,

quod Spiritus sanctus proprie dicatur caritas,

cum caritas sit nomen commune,

et hoc ibi :

Hic notandum est, quod sicut Spiritus sanctus in Trinitate.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

 

Ad evidentiam eorum quae dicuntur de Spiritu sancto,

in hac parte duo principaliter quaeruntur.

Primo quaeritur de modo procedendi ipsius Spiritus sancti.

Secundo de proprietate ipsius.

 

Circa primum quaeruntur tria.

Primum est,

utrum in divinis sit necesse ponere personam procedentem per modum liberalitatis.

Secundum,

utrum sit necesse ponere personam procedentem per modum amoris.

Tertium,

si sit necesse ponere personam procedure per modum mutuae caritatis.

 

 

ARTICULUS I

De modo procedendi Spiritus sancti.

 

QUAESTIO I

Utrum in divinis ponenda sit persona procedem per modum liberalitatis.

 

Circa primum,

quod sit necesse ponere personam procedentem per modum liberalitatis,

ostenditur et perfectior adhuc mutua communicata quam non hoc modo.

 

  1. Perfectior est dilectio mutua quam reflexa,

et perfectior adhuc mutua communicata quam non communicata,

quia talis, scilicet non communicata,

videtur sapere amorem libidinosum :

ergo si in Deo est summa dilectio et summa delectatio et beatitudo,

non est ibi persona,

quae mutuo non ametur, sed cui amor mutuus communicetur ;

sed communicatio amoris mutui est per liberalitatem :

ergo etc.

 

2. Item,

in his inferioribus duplex invenitur modus procedendi nobilis,

scilicet per modum naturae et per modum voluntatis :

primo modo emanat Filius a Patre,

secundo modo donum a datore :

sed omne quod nobilitatis est in creatura, est attribuendum Deo :

ergo etc.

 

3. Item,

in Deo est ponere naturam et voluntatem,

et sicut naturam perficit fecunditas, ita voluntatem summa liberalitas ;

sed natura perfecta fecunditate, producit persona aliam personam :

ergo pari ratione,

voluntate perfecta liberalitate, producit persona aliam personam :

et sic etc.

 

4. Item,

omnes creaturae a Deo procedunt per cognitionem et voluntatem ;

sed ante creaturarum productionem ponere fuit in divinis emanationem Verbi ab aeterno,

in quo Pater omnia fienda disposuit :

ergo pari ratione necesse fuit emanare personam,

in qua omnia vellet et donaret ;

sed talis procedit per modum liberalitatis :

ergo etc.

 

Contra

 

  1. Non est similis modus procedendi sive exeundi in creaturis respectu Dei et in personis ;

nam creaturae sunt extrinsecus, personae vero in essentia unum ;

sed exitus creaturarum a Deo est per modum liberalitatis :

ergo non est ponere personam hoc modo procedere.

 

2. Item,

exiens per modum voluntatis ab aliquo non assimilator in substantia producenti,

nec aequatur, nec necessario producitur ;

sed persona, si procedit in divinis,

est in substantia similis et in potestate aequalis nec potens se aliter habere :

ergo etc.

 

3. Item,

in his inferioribus non tantum sunt ista principia nobilia,

scilicet natura et voluntas,

verum etiam ratio sive operans per artem :

ergo si ponuntur duae personae his duobus modis procedentes,

debet poni tertia, quae tertio modo procedat ;

sed illa non ponitur :

ergo nec per modum voluntatis ponetur aliqua pari ratione.

 

4. Item,

quanto pluribus communicatur dilectio, tanto perfectior,

quia omne bonum in commune deductum pulcrius elucescit :

ergo non solum est ponere tertiam personam, cui amor communicetur secundae,

sed etiam quartam, cui amor communicetur tertiae ;

et sic in infinitum ;

sed hoc est impossibile in divinis,

ut ostensum est supra :

ergo est stare in prima persona producente :

ergo non est persona procedens per modum liberalitatis.

 

Respondeo

 

Dicendum quod, sicut probatum est,

in divinis est ponere tertiam personam procedentem per modum liberalitatis,

quae dicitur Donum.

Et ratio huius est perfectio dilectionis, perfectio emanationis et perfectio voluntatis,

qua existente liberalissima,

non potest non producere personam ;

sicut natura,

existente fecundissima,

non potest non producere personam ;

et haec est ratio propria huius emanationis.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Ad illud quod obicitur in contrarium,

quod creaturae emanant per modum liberalitatis,

dicendum quod per modum liberalitatis emanare est dupliciter :

aut sicut volitum aut sicut ratio volendi,

sive aut sicut donatum aut sicut ratio donandi.

Primo modo emanant creaturae, quae sunt extra ;

secundo modo emanat tertia in Trinitate persona,

quia ratio volendi et donandi est intrinseca perfectissimae voluntati.

 

2. Ad illud quod obicitur,

quod voluntas non est principium assimilans nec necessario emanans,

dicendum quod voluntas sive liberalitas dupliciter est principium :

uno modo distinctum in natura, et sic non assimilat in substantia ;

alio modo concomitante natura, et sic in substantia assimilat.

Quoniam igitur persona sic procedit per modum liberalitatis,

ut tamen concomitetur natura :

ideo similis in substantia,

quamvis ipse modus procedendi non sit per modum similis ;

et sic patet illud.

 

3. Ad illud quod obicitur,

quare non procedit aliqua persona per modum rationis,

dicendum quod omnis modus producendi nobilis ad istos duos reducitur ;

quia omne agens aut agit naturaliter aut per voluntatem ;

- agens enim per violentiam, aut per fortunam est agens imperfectum,

et modus producendi minus nobilis -

unde ratio non distinguitur contra naturam et voluntatem quantum ad modum agendi ;

et ideo non est persona tali modo procedens.

 

Sed tamen hoc non videtur plene solvere,

quia nos distinguimus in his creaturis egressum per modum liberalitatis ab egressu per modum artis.

Et propterea dicendum

quod processus per modum liberalitatis est dupliciter,

aut sicut ratio liberalitatis sive ipsa liberalitas, aut sicut liberaliter factum ;

similiter et in arte,

aut sicut ipsa ars sive ratio artificiandi, aut sicut artificiatum ;

et primo modo potest cadere in divina persona, secundo modo non.

 

Et primo modo procedit Filius,

qui est Verbum et ars plena omnium rationum viventium.

Sed iste modus emanandi non distinguitur a modo emanandi per modum naturae,

quia emanat ut omnino similis et per modum similitudinis perfectae.

Alius autem modus non potest esse,

quia duas personas necesse est communicare in eadem natura,

et quia necesse est

quod omnis modus emanandi, qui est in divinis,

sit per modum naturae principaliter, vel illa concomitante.

Unde cum processus per modum voluntatis possit esse intrinsecus,

sicut procedit amor ab amante ;

per modum vero artis semper est extrinsecus, in quantum huiusmodi :

ideo impossibile est,

quod cadat in Deo respectu personae, sed cadit solum respectu creaturae.

 

4. Ad illud quod ultimo obicitur :

si est ponere tertiam personam ob communicationem, pari ratione et quartam,

dicendum quod omnis ratio et natura concordat,

quod non fiat per plures quod potest sufficientissime fieri per unum ;

alioquin est ibi superfluum.

Si ergo mutua dilectio non potest esse minus quam ad unum,

et communicatio illius mutuae non minus quam ad unum,

et in uno est mutua dilectio, et in altero mutuae dilectionis communicatio perfectissime,

cum uterque accipiat totum infinite ;

patet quod non est ultra procedere, sed ibi est stare.

Unde ipsa eadem ratio,

quae ponit personarum pluralitatem,

aufert infinitatem et ponit trinitatem.

 

 

QUAESTIO II

Utrum in divinis ponenda sit persona procedens per modum amoris sive caritatis.

 

Secundo quaeritur,

utrum in divinis sit necesse ponere personam procedentem per modum amoris sive caritatis.

 

Et quod sic, videtur.

  1. Non est perfecta cognitio sine dilectione,

ergo nec perfectum verbum sine amore :

ergo nec perfecta emanatio verbi sine emanatione amoris :

ergo necesse est ponere emanationem per modum amoris :

ergo etc.

 

2. Item,

amor est donum, in quo omnia alia dona donantur ;

nihil enim proprie donatur nisi ex amore ;

si ergo persona procedit per modum liberalitatis,

cum ipsa procedat non per aliud, sed per se ;

ergo per modum amoris sive caritatis.

 

3. Item,

omnis et summa perfectio pluralitatis est in unitate,

ergo et distinctionis in unione ;

sed inter omnes uniones, quae sunt inter distantes,

summa et iucundissima est unio caritatis ;

si ergo est ibi distinctio, est unio ;

et si unio, est caritatis emanatio.

 

4. Item,

Spiritus sanctus, in nobis existens et habitans,

facit nos similes illi summae Trinitati,

sicut dicit Dominus, Ioannis 17, 22 :

Ut sint unum, sicut et nos ;

sed Spiritus sanctus, in nobis existens,

producit primo amorem caritatis, ad Romanos 5, 5 :

Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris etc.

Ergo necesse est,

in illa summa Trinitate reperiri per prius emanationem caritatis.

 

Sed contra

 

  1. Personae divinae sunt hypostases perfectae, ut Pater et Filius ;

nullus autem amor dicit hypostasim, sed eius proprietatem sive habitum :

ergo nulla persona in divinis procedit per modum amoris.

 

2. Item,

amor est eius in quo requiescit affectus :

ergo semper accipitur ut in alium tendens ;

sed omnis persona est in se perfecte ens et distincta :

ergo nulla persona procedit per modum amoris.

 

3. Item,

non ob aliud ponitur in divinis emanatio per modum amoris,

nisi quia Pater amat filium ;

cum ergo Filius amet Spiritum sanctum,

pari ratione erit ponere ulteriorem personam emanantem per modum amoris,

et sic in infinitum ;

et hoc est inconveniens :

ergo etc.

 

4. Item,

cum in natura intellectuali ex parte potentiae motivae sit accipere irascibilem, quae respicit honorem,

sicut concupiscibilem, quae respicit amorem,

quaestio est :

quare in divinis non accipitur persona secundum actum irascibilis,

sicut secundum actum concupiscibilis ?

 

5. Item,

cum sint aliae affectiones in anima, ut gaudium, spes et huiusmodi,

quare solum per modum amoris procedit persona in divinis ?

Si tu dicas,

quod amor non tenet rationem affectionis,

tunc obicio,

quia sicut amor divinus non est affectio, ita nec gaudium.

 

6. Item,

cum sint alii habitus in anima importantes complementum,

cuiusmodi sunt scilicet dona Spiritus sancti,

ut intelligentia et sapientia ;

quare magis procedit persona per modum amoris, quam per modum alterius habitus ?

quod si non alius, nec iste debet poni,

ut videtur.

 

Respondeo

 

Dicendum quod,

sicut probatum est supra,

necesse est aliquam personam in divinis procedere per modum liberalitatis,

et illam dicimus Spiritum sanctum.

Hanc autem necesse est procedere per modum amoris ;

quia,

si ponatur in divinis emanatio per modum voluntatis,

necesse est,

quod inter omnes sit prima et nobilissima.

Emanatio autem per modum amoris est huiusmodi,

quod patet, si respiciamus, in anima.

Affectio enim amoris est prima inter omnes affectiones et radix omnium aliarum,

sicut ostendit Augustinus in pluribus locis, maxime in XIV De civitate Dei.

Et ista affectio nobilissima est inter omnes,

quoniam plus tenet de ratione liberalitatis.

Unde hoc est donum,

in quo omnia alia dona donantur,

et in quo consistunt omnes deliciae substantiae intellectualis.

Unde nihil in creaturis est considerare ita deliciosum, sicut amorem mutuum ;

et sine amore nullae sunt deliciae.

Propter hoc dicit Philosophus,

quod amicitia aut est beatitudo aut non sine beatitudine.

Si ergo emanatio est per modum liberalitatis in divinis,

necesse fuit esse primam et summam ;

et sic necesse fuit esse per modum amoris.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Ad illud ergo quod obicitur,

quod amor nominat habitum, non substantiam,

dicendum quod est loqui de amore ratione eius quod nominat,

et sic non dicit substantiam ;

vel ratione eius circa quod ponitur ;

et quia ponitur in Deo,

in quo nullum accidens, sed totum substantia est,

ideo non dicit habitum vel proprietatem, sed magis substantiam ;

et cum dicat egressum,

dicit hypostasim sive personam.

Simile dicendum est de Verbo.

 

2. Ad illud quod obicitur,

quod amor caritatis semper in alium tendit, et ita procedit in alium et non stat in se,

dicendum quod procedere in alium est dupliciter :

aut quia aliud respicit ut obiectum

aut quia in aliud tendit et recipitur.

Primo modo bene convenit personae in divinis,

quia bene convenit habere respectum ad aliam personam ;

unde Spiritus sanctus est amor, quo Pater amat Filium.

Si autem dicatur tendere secundo modo,

sic non habet locum in proposito,

quia, quando ego amo alium,

amor non exit a me, ita ut recipiatur in alio,

sed tantum a voluntate procedit,

et quia est accidens,

ideo non recedit, sed in voluntate subsistit.

In divinis vero, quia hypostasis est, ideo in se subsistit.

 

3. Ad illud quod obicitur,

quod similiter Filius amans Spiritum sanctum produceret aliam personam,

dicendum quod hoc non tantum facit,

quod Pater et Filius producant aliam personam,

quia est amor, quo se amant,

sed etiam, quia in eis voluntas est fecundissima.

Ratio huius dicetur infra,

et illa non est in Spiritu sancto.

Nihilominus tamen potest dici,

quod status est in primo amore.

Nam primo amore producto, cum ille se ipso amet et ametur,

non oportet, alium amorem produci sive aliam personam per modum amoris.

 

4. Ad illud quod quaeritur,

quare non est emanatio quantum ad actum irascibilis ?

Quidam respondent,

quod haec vis non habet locum in substantia pure spirituali ;

tamen supposito, quod sit in substantia intellectuali,

adhuc actus eius non competit productioni personae,

tum quia naturaliter sequitur actum concupiscibilis ;

ira enim est vindex laesae concupiscentiae,

ut dicit Damascenus ;

tum etiam, quia actus eius consistit aut respectu superioris,

et hoc non potest esse ubi nihil est superius ;

aut respectu inferioris,

et hoc similiter non, quia nulla est inferioritas ibi ;

respectu paris similiter non potest esse in Deo,

quia sic est cum quadam disconvenientia et victoriosa repulsione ;

in personis autem divinis summam unionem et convenientiam esse necesse est.

Et si tu obicias,

quod non omnis actus irascibilis est respectu disconvenientis,

quod patet in spe,

et quia in Beatis habebit irascibilis actum,

dicendum quod vel consistit respectu disconvenientis vincendi, vel respectu ardui aggrediendi,

et ita vel gradum vel disconvenientiam dicit ;

sed neutrum potest esse in divinis personis.

 

5-6. Ad ill ud quod obicitur de aliis affectibus et habitibus,

iam patet responsio.

Quia amor est affectus intimus et primus et nobilissimus,

quia origo omnium aliorum,

ideo complectitur in se totam nobilitatem emanationis per modum liberalitatis :

ideo nulla persona debuit emanare per modum alterius habitus,

cum talis modus non sit principalis.

 

 

QUAESTIO III

Utrum in divinis ponenda sit tertia persona procedens per modum mutuae caritatis.

 

Tertio quaeritur,

utrum sit necesse ponere tertiam personam procedentem per modum mutuae caritatis.

 

Et quod sic, videtur.

1. Ioannis 17, 22 :

Ut sint unum, sicut et nos ;

 Dominus orat et petit discipulis unitatem, non naturae,

sed dilectionis per conformitatem ad illam summam unitatem ;

sed membra Christi uniuntur per amorem mutuum :

ergo in divinis est exemplar huius :

sic etc.

 

2. Item,

Hieronymus, super Psalmum decimum septimum :

Spiritus sanctus est amor, quem habet Pater in Filium, et Filius in Patrem :

ergo est amor mutuus.

 

3. Item,

ratione ostenditur hoc ipsum,

quia perfectior est dilectio, quando est mutua,

quia si non est mutua, ex altera parte claudicat ;

sed in illa dilectione est summa perfectio et nulla claudicatio :

ergo etc.

 

4. Item,

qui non amat vicissim amantem se recte et liberaliter aut est iniquus aut ingratus ;

cum ergo in divinis nulla sit iniquitas, nulla ingratitudo,

necesse est ibi esse amorem mutuum.

 

Contra

 

  1. Si est amor mutuus,

ergo Filii in Patrem et Patris in Filium :

ergo Pater aliquid recipit a Filio ;

quod absurdum est.

 

2. Item,

qui amat amantem facit quod debet,

quia hoc est debitum, quod rependendum est ;

ergo si est in divinis amor mutuus,

ergo est debitus :

ergo non est liberalissimus,

quod absurdum est.

 

3. Item,

nullus amor mutuus est amor unicus ;

haec per se nota est ;

ergo si Spiritus sanctus est amor mutuus, unicus non est amor.

 

4. Item,

si amor est mutuus,

ergo est amor Patris ad Filium ;

sed iste, ut dicit Richardus,

est amor gratuitus, similiter erit Filii ad Patrem ;

et iste, ut ipse dicit, est amor debitus ;

ergo si tertia persona procedit per modum amoris gratuiti et debiti,

ergo est amor ex utroque permixtus :

ergo non amor purus.

Et iterum,

cum iste amor sit Filius,

videtur quod Filius sit Spiritus sanctus,

quia, ut dicit Richardus, in Filio est amo ex utroque permixtus.

 

Respondeo

 

Dicendum quod

cum amor perfectionem delectationis et unionis et rectitudinis habeat ex mutualitate,

aut non est personam ponere in divinis procedere per modum amoris

aut, si procedit, procedit per modum mutuae caritatis.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium,

quod tunc Filius aliquid dat Patri,

dicendum quod ex hoc,

quod amans per amorem tendit in amatum, nihil dat ei ;

alioquin nos daremus aliquid Deo, cum ipsum amamus.

 

2. Ad illud quod obicitur,

quod amor mutuus est debitus,

dicendum quod debitus est, quia rectus :

sed tamen amor non considerat debitum.

Unde quantumcumque debeatur,

dum tamen debitum non attendatur, non minuitur ratio liberalitatis,

immo ostenditur ratio rectitudinis.

 

3. Ad illud quod obicitur :

si mutuus, non unicus,

dicendum quod verum est in amantibus, quorum affectus sunt diversi ;

non sic est in Deo.

 

4. Ad illud quod obicitur,

quod non est amor purus,

dicendum quod ex utraque parte liberalis est, et ideo omnino purus.

Et quod dicit Richardus,

quod est amor debitus et gratuitus,

dicendum quod istae conditiones non dicunt modum amandi circa amorem,

sed dicunt modum emanandi sive originis circa personas.

 

 

ARTICULUS II

De proprietate Spiritus sancti.

 

Secundo principaliter quaeritur de secunda parte,

scilicet de proprietate Spiritus. sancti,

et circa hoc quaeruntur tria.

 

Primo quaeritur,

utrum amor sive caritas sit proprium Spiritus sancti.

Secundo,

utrum Spiritus sanctus sit proprie nexus.

Tertio,

utrum Spiritus sanctus proprie sit spiritus.

 

 

QUAESTIO I

Utrum amor sive caritas sit proprium Spiritus sancti.

 

Circa primum, quod caritas sit proprium Spiritus sancti,

sic ostenditur.

 

  1. Augustinus, XV De Trinitate :

Sicut in illa Trinitate non solus Spiritus sanctus est spiritus,

tamen proprie dicitur Spiritus sanctus ;

ita, quamvis Pater sit caritas et Filius caritas,

tamen proprie caritas dicitur illa persona,

sicut proprie dicitur Spiritus sanctus.

 

2. Item,

hoc idem ostenditur per eumdem super primam Canonicam Ioannis,

ubi intendit proprietatem Spiritus sancti invenire,

et ad hoc perducit sermonem,

quod Spiritus sanctus est caritas.

 

3. Item,

ratione ostenditur illud idem :

quia illud est proprie proprium personae,

quod dicit modum emanandi ipsius ;

sed amor est huiusmodi, ut probatum est ;

ergo etc.

 

4. Item,

sicut verbum se habet ad Filium, ita amor ad Spiritum sanctum ;

sed verbum est proprium Filii :

ergo et amor proprium Spiritus sancti.

 

Contra

 

  1. Augustinus, XV De Trinitate :

Pater est caritas, et Filius est caritas, et Spiritus sanctus est caritas,

et simul omnes una caritas :

ergo caritas non dicitur proprie de Spiritu sancto.

 

2. Item,

amor non procedit aliter quam amando :

ergo cum amor de necessitate insit amanti,

et Pater et Filius amando producant Spiritum sanctum,

impossibile videtur quod ei conveniat proprie.

Aut ergo Spiritus sanctus non est persona

aut non est amor proprie sive non procedit per modum amoris.

 

3. Item,

sicut se habet sapientia ad Filium, ita amor ad Spiritum sanctum ;

sed sapientia non est Filii proprium, immo appropriatum solum :

ergo et amor similiter Spiritus sancti :

ergo etc.

 

4. Item,

omne quod dicitur proprie, importat aliquam relationem :

ergo si amor proprie dicitur, importat relationem.

Quaero : ad quid ?

Aut ad amantem aut ad amatum.

Si ad amantem, ergo amans non est amor ;

similiter si ad amatum,

tunc ergo Spiritus sanctus aut non amaret aut non amaretur ;

hoc autem est impossibile.

 

Respondeo

 

Dicendum quod dilectio in divinis potest accipi et accipitur necessario essentialiter, notionaliter et personaliter :

essentialiter,

quia quilibet dliigit se ;

notionaliter vero,

quia Pater et Filius concordant in spirando Spiritum sanctum, quae concordia amor sive dilectio est ;

personaliter vero,

quia ille qui producitur per modum perfectae liberalitatis, non potest esse nisi amor sive dilectio.

 

Unde essentialiter dictum dicit complacentiam,

notionaliter vero concordiam in spirando,

personaliter vero processum in illa concordia.

 

Huius autem exemplum potest poni in amore creato,

quo sponsus et sponsa se diligunt.

Nam diligunt se amore sociali ad convivendum ;

diligunt se ulterius amore coniugali ad prolem procreandam,

et illa, si produceretur ex sola concordiae voluntate, amor esset ;

nunc vero est amatus,

nisi dicatur amor per emphaticum loquendi modum.

In divinis vero vere et proprie amor est, habens rationem amoris et hypostasis :

amoris propter hoc,

quia ex voluntate liberalissima primo procedit per modum perfectae liberalitatis ;

hypostasis,

quia cum distinguatur a producente et non possit distingui essentialiter, distinguitur personaliter ;

non sic autem est in amore creato.

 

[Ad obiecta]

 

1-2. Ex hoc patet illud quod obicitur primo et secundo,

cum dicitur, quod est proprietas amantium sive producentium,

quia accipitur notionaliter ;

nam prout ab eis procedit,

non potest esse proprietas, sed persona distincta.

Unde non omnino est similis processus amoris creati et amoris increati,

quia hic est proprietas,

ibi hypostasis et substantia.

 

3. Ad illud quod obicitur de sapientia,

dicendum quod non est simile ;

quia sapientia non dicit respectum ad alium,

et ideo semper de se dicitur ad se et est essentiale, nisi approprietur ;

sed amor respectum dicit ad eos, qui amore nectuntur.

Unde sicut verbum est proprium Filii, non appropriatum,

quia connotat respectum ad dicentem ;

sic etiam amor sive caritas non tantum est appropriatum,

verum etiam proprium Spiritus sancti.

Et sicut procedit Filius a Patre per modum verbi,

ita Spiritus sanctus per modum amoris.

Et ex hoc est, sicut melius patebit infra,

quod haec admittitur : Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto ;

non autem, quod Pater sit sapiens sapientia genita.

 

4. Ad illud quod ultimo obicitur : ad quid dicit respectum ?

dicendum quod ad amantes,

secundum quod hoc quod est « amantes » tenetur notionaliter,

sicut praetactum est.

Uno enim modo diligere se idem est quod concorditer spirare ;

hoc modo Spiritus sanctus non est amans, quia non spirat.

Ipse autem obicit de essentiali,

qui non dicit egressum ab amante,

sed solum dicit complacentiam voluntatis, qua quilibet amat et amatur.

 

 

QUAESTIO II

Utrum Spiritus sanctus sit nexus sive unitas Patris et Filii.

 

Secundo quaeritur, utrum Spiritus sanctus proprie sit nexus vel unitas amborum.

 

Et quod sic, videtur hoc modo.

1. Augustinus, VI De Trinitate :

Non est aliquis duorum, quo uterque coniungitur ;

sed coniungitur nexu :

ergo nexus non est aliquis duorum :

ergo est tertia persona proprie.

 

2. Item,

amor in creaturis est nexus :

sed sicut probatum est,

Spiritus sanctus est amor perfectissimus : ergo etc.

Quod autem amor sit nexus,

patet per Dionysium :

Amorem, sive divinum sive intellectualem, unitivam dicimus virtutem.

 

3. Item,

Spiritus sanctus secundum Graecos procedit a Patre in Filium,

secundum Latinos a Patre et Filio.

Sed quocumque istorum modorum procedit,

uniuntur in Spiritu Pater et Filius ;

sed ille, in quo uniuntur, est nexus amborum :

ergo Spiritus sanctus est nexus.

 

4. Item,

aut Spiritus Patris est Spiritus Filii aut non.

Si non :

ergo cum nemo sciat, quae sunt in homine nisi spiritus eius, qui est in illo,

sicut dicit Apostolus,

Pater non novit voluntatem Filii, nec Filius Patris :

ergo, si idem est Spiritus amborum, in Spiritu uniuntur.

 

Contra

 

  1. Non est nexus nisi separatorum,

quae enim non separata sunt, non indigent aliquo connectente ;

sed Pater non est separatus a Filio, nec e converso,

quia Filius in Patre et Pater in Filio :

ergo etc.

 

2. Item,

nexus est in quo duo aliqui conveniunt ;

sed Pater et Filius non conveniunt in persona :

ergo nulla persona est nexus Patris et Filii.

 

3. Item,

necti dicuntur illa quae conveniunt in aliquo,

in quo uniuntur.

Si ergo Filius et Spiritus sanctus originaliter conveniunt in Patre,

ergo Pater est nexus Filii et Spiritus sancti :

non ergo Spiritus sanctus est nexus.

 

4. Item,

nexus dicitur, quia nectitur aut quia nectit ;

si ergo Spiritus sanctus est nexus,

aut ergo quia nectitur aut quia nectit.

Non quia nectitur ;

quia tunc similiter alia persona esset nexus, similiter Pater esset nexus ;

si quia nectit Patrem et Filium :

ergo dat aliquid Patri et Filio ;

sed hoc est inconveniens : ergo etc.

 

Respondeo

 

Dicendum quod nexus proprie dicitur de Spiritu sancto sive unitas amborum.

Ratio autem huius est,

quia Pater et Filius communicant in uno Spiritu,

et ideo amborum est unitas.

Et rursum,

ille Spiritus est amor,

et ideo communicant in eo ut in uno amore ;

et quia amor propriissime nexus est,

ideo Spiritus sanctus proprie nexus est,

quia est amor mutuus, est amor unicus et substantificus.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium,

quod non est nexus nisi separatorum,

dicendum quod separatio dicitur tripliciter :

secundum distantiam,

et sic dicitur separatio localis ;

et secundum differentiam per essentiam,

et sic dicitur separatio substantialis ;

et secundum differentiam proprietatis relativae,

et sic non dicitur separatio proprie, sed distinctio.

Et quolibet istorum modorum contingit esse nexum.

Quia ergo Pater et Filius sunt distincti,

ideo recte dicuntur connecti.

 

2. Ad illud quod obicitur,

quod nexus est in quo aliqui duo conveniunt,

dicendum quod est convenientia essentialis, et est convenientia originis ;

et nexus utroque modo potest esse ;

et quamvis Pater et Filius non conveniant formaliter in persona una,

tamen originaliter conveniunt,

quia una persona oritur ab utroque uno et eodem modo.

 

3. Ad illud quod obicitur,

quod Filius et Spiritus sanctus conveniunt in Patre,

dicendum quod convenientia originis dicitur dupliciter :

aut quia oriuntur ab uno aut quia ab eis oritur unus.

Si quia ab uno, sic non dicitur nexus,

quia nexus est unio consequens distinctionem,

sed unitas in origine antecedit distinctionem.

Si vero quia unius origo,

sic, cum ibi sit distinctio et consequens unio, propriissime est nexus ;

et sic est in Patre et Filio respectu Spiritus sancti.

 

Aliter tamen potest dici,

quod non est simile,

quia Filius et Spiritus sanctus non eodem modo producuntur a Patre,

sed Pater et Filius eodem modo spirant Spiritum sanctum.

Et iterum,

Patris et Filii convenientia est in Spiritu sancto ut in amore, cuius est nectere ;

sic non conveniunt Filius et Spiritus sanctus in Patre.

 

4. Ad illud quod obicitur,

quod nexus dicitur, aut quia nectit etc.,

dicendum quod quaedam sunt verba,

quae in voce activa significant passionem,

ut verba ad sensum pertinentia,

ut video, audio et similia ;

quaedam in voce activa significant actionem,

ut facio et percutio, similiter in passiva.

Dicendum igitur quod hoc quod est nectere, cum nectere dicatur Spiritus,

quia ab utroque procedit, recte in voce activa passionem significat et in passiva actionem ;

et ideo non significatur,

quod aliquid det Patri et Filio, sed quod magis recipiat.

 

 

QUAESTIO III

Utrum Spiritus sanctus proprie sit spiritus.

 

Tertio et ultimo quaeritur, utrum Spiritus sanctus proprie sit spiritus.

 

Et quod sic, videtur hoc modo :

  1. Quia persona Spiritus sancti isto nomine propriissime designatur,

quod dicitur Spiritus sanctus ;

sed hoc nomen sanctus non coarctat hoc quod est spiritus,

cum sit aeque commune :

ergo spiritus proprie dicitur illa persona.

 

2. Item,

Spiritus dicitur, quia spiratur ;

sed quod spiratur non generatur, nec e converso :

ergo cum spirari non conveniat Patri nec Filio :

ergo convenit Spiritui sancto.

 

3. Item,

homines concordes in uno malo dicuntur conspiratores,

non quia idem cogitent,

sed quia idem malum appetunt,

et ad idem malum unus omnium est colligatus affectus :

ergo cum conspiratio a spiratione veniat,

non dicitur spirari nisi amor :

ergo nec Spiritus sanctus dicitur nisi amor :

ergo etc.

 

Contra

 

1.

Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare,

Ioannis 4, 24 ;

sed tota Trinitas est adoranda :

ergo tota Trinitas est spiritus ;

hoc idem dicit Augustinus.

 

2. Item,

ratione ostenditur hoc idem sic :

spiritus dividitur contra corpus :

ergo quod non est corpus est spiritus :

ergo est nomen absolutum, non relativum :

ergo etc.

 

3. Item,

spiritus dicitur aut a spiritualitate aut a spiratione.

Si a spiritualitate,

sic dividitur contra corpus,

et constat quod toti conveniat Trinitati ;

si a spiratione ;

contra : spirare active dictum convenit toti Trinitati,

quia tota Trinitas dicitur inspirare :

ergo active dictum non dicitur relative,

ergo nec passive.

 

4. Item,

secundum quod dicitur a spiratione,

videtur quod magis proprie conveniat Filio ;

et hoc patet per auctoritatem, Iob 32, 8 :

Inspiratio Omnipotentis dat intellectum ;

sed hoc appropriatur Filio :

ergo etc.

 

5. Item,

spiratio est actus naturalis ;

sed solus Filius procedit per modum naturae :

ergo solus Filius spiratur.

 

Respondeo

 

Dicendum quod hoc nomen spiritus reperitur in corporibus, in substantiis rationalibus et in Deo ;

et licet in Deo sit propriissime,

quia propriissime est in eo spiritualitas et spiratio,

tamen ratio cognoscendi et dicendi tamquam a posteriori incipit a substantia corporali.

 

In substantia autem corporali spiritus dicitur dupliciter :

aut a spiritualitate contra corpulentiam ;

et sic dicitur absolute,

et vocatur spiritus corpus subtile,

sicut accipitur in libro De differentia spiritus et animae ;

aut a spiratione,

et sic dicitur spiritus flatus,

sicut accipit Chrysostomus, Ioannis 3, 8 :

Spiritus ubi vult spirat etc.

Et in Psalmo [148, 8] :

Ignis, grando, spiritus etc.

 

Secundum hunc duplicem modum accipitur in substantia spirituali sive rationali,

aut a spiritualitate contra corporeitatem ;

et sic substantia rationalis vel eius potentia interior dicitur spiritus, Ecclesiastis 3, 21 :

Quis novit, si Spiritus filiorum etc. ;

aut a spiratione ; et sic affectus vel amor dicitur spiritus.

Et ratio huius est,

quia actus spirationis in corpore est actus internus,

actus continuus, actus vivificus, et habens originem a calore.

Quia igitur egressus amoris, ut amor est, venit ab intrinseco ;

et amor est actus vivificus,

quia amor est vita ;

et iterum amor est actus continuus,

quia continue debet reddi amor,

et tunc est perfectus,

quando homo sic amat ;

rursus est calor spiritualis :

ideo solus amor dicitur spiritualiter spirari ;

et sic accipitur illud I ad Thessalonicenses ultimo, 23 :

Ut integer spiritus etc.

 

Secundum hunc duplicem modum accipitur in divinis.

Nam secundum quod spiritus dicitur a spiritualitate,

sic convenit toti Trinitati ;

nam tota Trinitas caret corporeitate et materialitate ;

et sic est nomen absolutum, Ioannis 4, 24 :

Spiritus est Deus.

Secundum autem quod dicitur a spiratione,

sic convenit illi soli personae, quae procedit ut amor,

ratione iam dicta.

Spirari enim in spiritualibus solius est amoris ;

et quoniam amor potest spirari recte et ordinate,

et sic est purus ;

vel indirecte et immunde,

et sic est libidinosus :

ideo persona illa, quae est amor, non tantum dicitur Spiritus, sed Spiritus sanctus.

Non sic Filius dicitur sanctus,

quia generatio est motus naturalis,

circa quem non attenditur sanctitas vel puritas,

sicut attenditur circa amorem voluntatis.

 

[Ad obiecta]

 

1-4. Ad illud quod obicitur,

quod spirare est totius Trinitatis,

dicendum quod spirare dicitur dupliciter :

uno modo est spirare idem quod Spiritum producere ;

et sic non convenit toti Trinitati ;

alio modo est spirare idem quod inspirare ;

et sic convenit toti Trinitati,

quia inspirare dicit effectum spiritus,

qui est a tota Trinitate :

Dicitur enim inspirari

quod in spiritu nostro spiritualiter immittitur, sive affectio sive cognitio.

 

5. Ad illud quod obicitur,

quod motus est naturalis,

dicendum quod sic est in corporalibus,

quae spirant propter naturae indigentiam ;

sed non sic in spiritualibus substantiis,

quae spirant ex liberalitate voluntatis.

Unde ratione huius non transfertur, ratione aliarum proprietatum.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

 

Dubium I

 

In parte ista suntt dubitationes circa litteram et primum de hoc quod dicit,

quod

Spiritus sanctus est amor Patris sive caritas sive dilectio.

Quaeritur ergo,

utrum caritas et dilectio differant ;

et quod sic,

videtur per Isidorum dicentem :

Amor est rationalium et irrationalium, dilectio rationalium tantum.

Sed contra :

Dionysius, De divinis nominibus, c. 4 :

Mihi videntur Theologi commune quid dicere dilectionis et amoris nomine :

et ibidem reprehendit distinguentes dicens,

quod faciunt vim in levibus sonis,

quasi nos non possimus quatuor per bis duo,

et patriam per natale solum significare.

Respondeo

Aliqui voluerunt dicere quod differunt,

quia dilectio dicitur illa proprie,

quae est ex voluntate ordinata, sed amor est affectio libidinosa.

Sed haec distinctio est contra Dionysium et contra Augustinum super Ioannem

et contra canonem sacrae Scripturae,

quia Dominus primo quaesivit a Petro :

Simon Ioannis diligis me ?

et postea dixit :

amas me ?

et ita pro eodem accipiuntur ;

et hanc differentiam reprehendit Dionysius.

 

Potest tamen nihilominus aliqua differentia assignari.

Quamvis enim de una et eadem possint dici affectione, tamen alia et alia ratione.

Amor enim dicit affectus adhaesionem respectu amati ;

unde Dionysius :

Amorem unitivum dicimus.

Dilectio vero ultra hoc addit electionem ;

unde dilectio ex diversis electio ;

unde Canticorum 5, 10 :

Dilectus meus electus ex millibus.

Caritas autem ultra illa addit magnam appretiationem.

Carum enim dicitur illud quod magni pretii aestimatur,

secundum quod Apostolus in epistolis suis vocat fideles carissimos, I ad Corinthios 4, 14-17.

 

Dubium II

Item,

dubitatur de hoc quod dicit :

Proprie verbum Dei etiam Dei sapientia dicitur ;

quia aut accipitur proprie, quia soli convenit,

aut proprie, quia appropriate :

quia si soli, hoc falsum est,

quia sapientia nullo modo dicit proprietatem personalem ;

si proprie,

quia appropriate, hoc nihil facit ad propositum,

quia Magister vult inquirere proprietatem Spiritus sancti, non appropriatum.

 

Et iterum,

caritas videtur magis appropriari Patri,

secundum quod dicitur in illa prosa,

caritas Pater est.

 

Item,

hoc videtur per Richardum,

quia

amor gratuitus est in Patre, in Spiritu sancto debitus, in Filio ex utroque permixtus :

ergo cum caritas dicat amorem gratuitum,

debet ergo appropriari. Patri.

Respondeo

Dicendum quod non est omnimoda similitudo,

sed in hoc est similitudo :

nam commune potest appropriari,

manente unitate vocis vel significationis.

Potest similiter aliquod nomen simul dici per proprietatem et per essentiam,

manente unitate vocis et significationis,

et tamen est de se commune ;

et tale est hoc nomen caritas.

Aliter potest dici,

quod caritas est commune et proprium et appropriatum ;

et Augustinus primo ostendit,

quod est appropriatum per similitudinem ad sapientiam,

et post ostendit,

quod est vere proprium, infra :

 Nunc, quod incepimus ostendere etc.

Unde ex hac auctoritate non habetur,

quod caritas sit proprium, sed solum quod appropriatum.

Sed tamen ex aliis verbis Augustini habetur,

quod caritas non solum est appropriatum, sed etiam proprie proprium Spiritus sancti.

 

Ad illud quod obicitur,

quod caritas appropriatur Patri,

dicendum quod caritas habet duplicem comparationem ad virtutes alias.

Comparatur enim ut mater,

ut dicit Ambrosius,

comparatur ut vinculum,

ut dicit Apostolus ad Colossenses 3, 14 :

Caritas est vinculum perfectionis.

Ratione primi appropriatur Patri, ratione secundi Spiritui sancto.

 

Ad illud quod obicitur de Richardo,

dicendum quod gratuitum non dicit proprietatem amoris sive amandi,

sed proprietatem personae, quae dat et non recipit.

 

Dubium III

Item,

quaeritur de hoc quod dicit, quod

Spiritus sanctus est dilectio, qua Pater et Filius se invicem et nos diligunt.

Quaeritur,

utrum Pater et Filius diligant nos Spiritu sancto.

Utrum enim diligant se Spiritu sancto,

quaeretur distinctione trigesima secunda, ubi istam quaestionem specialiter movet.

Sed prima videtur omnino falsa et impropria.

Cum enim dicitur : Pater et Filius diligunt nos etc.,

constat quod verbum « diligendi » tenetur essentialiter :

ergo si diligant Spiritu sancto, sunt Spiritus sanctus.

Et iterum, dicit Augustinus,

quod haec nullo modo conceditur :

Pater diligit se Spiritu sancto, quia diligere tenetur essentialiter :

ergo similiter in proposito.

Respondeo

Quidam dicunt

quod ablativus ille exponitur per hanc praepositionem « per » cum accusativo, id est per Spiritum sanctum ;

et regula est,

quod haec praepositio « per » cum verbis transitivis dicit subauctoritatem, cum absolutis vero auctoritatem.

Unde cum « diligere » sit transitivum,

sensus est,

quod Pater et Filius diligunt nos per Spiritum sanctum,

quasi diceret : Pater operatur per Filium.

 

Sed haec expositio non videtur conveniens,

quia similiter posset dici : Pater et Filius puniunt sive odiunt nos Spiritu sancto ;

quod non vult dicere Augustinus.

 

Propterea notandum

quod « diligere » aliquando tenetur pure essentialiter,

ut cum dicitur : Pater diligit se ;

aliquando pure notionaliter,

ut cum dicitur : Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, sicut patebit ;

aliquando partim essentialiter, partim notionaliter,

sicut cum dicitur : diligunt nos Spiritu sancto ;

et hoc patet,

quia idem est Patrem et Filium diligere nos Spiritu sancto,

quod Spiritum sanctum nobis mittere sive inspirare.

Mittere autem sive inspirare importat actum notionalem et essentialem,

quia sensus est,

quod Spiritum producunt et donum eius nobis conferunt ;

unde dicit simul Spiritus sancti productionem et gratiae collationem.

Et quamvis respectu actus essentialis non recipiatur habitudo ablativi,

recipitur tamen ratione notionis,

sicut et hic :

Pater dicit se suo Verbo, dicit etiam creaturas Verbo ;

simili modo intelligendum est in proposito.

 

Dubium IV

Item,

quaeritur de hoc quod dicit :

Sive enim sit unitas amborum sive sanctitas ;

quid dicatur per hoc nomen « unitas » ;

quia aut unitas dicit unitatem essentialem aut notionalem aut personalem.

Non essentialem,

quia tunc non esset amborum, sed trium ;

non notionalem,

quia Spiritus sanctus non est communis spiratio ;

non personalem,

quia Pater et Filius non sunt unum in persona.

Item,

quaeritur quo modo haec distinguantur, unitas, sanctitas, caritas.

Respondeo

Dicendum quod unitas personaliter tenetur.

Sed attendendum quod unitas aliquorum dicitur dupliciter :

aut qua aliqui sunt unum,

et sic Patris et Filii non est unitas personalis ;

aut qua aliqui sunt uniti,

et sic Pater et Filius unica persona uniuntur,

sicut persona Spiritus sancti,

quae est amor et vinculum nectens.

 

Ad illud quod quaeritur, quomodo differunt illa tria,

dicendum quod unum addit, supra alterum.

Nam unitas dicit conditionem omnis amoris,

quoniam omnis amor est vis unitiva ;

sanctitas dicit conditionem amoris casti contra libidinosum,

qui non est purus ;

caritas dicit conditionem amoris praecipui ;

ideo enim caritas dicitur,

quia est amor inaestimabiliter habens carum amatum.

 

Dubium V

Item,

quaeritur de hoc quod dicit :

 Si uterque non participatione, sed essentia sua … servantes unitatem spiritus.

Videtur enim non bene dicere,

quia servare unitatem spiritus est producere Spiritum sanctum :

ergo secundum hoc Pater et Filius sua essentia Spiritum sanctum producunt,

et ita videtur essentia spirare.

Item,

videtur etiam falsum quod dicitur, « non participatione »,

quia Pater et Filius participatione spirationis servant unitatem.

Respondeo

Dicendum quod Augustinus vult ostendere,

duplicem modum unitatis esse inter Patrem et Filium,

qui est inter membra Christi, scilicet naturae et voluntatis ;

sed differenter,

quia in nobis est unitas naturae per participationem unius comniunis essentiae,

sed non sumus ipsa essentia.

Pater vero et Filius non participant essentiam quasi diversum,

immo sunt ipsa essentia.

Similiter in nobis est conformitas voluntatis per donum Dei, quod unit nos ;

sed Pater et Filius uniuntur non dono accepta ab alio, sed Spiritu proprio ;

et sic patet responsio.

 

Dubium VI

Item,

quaeritur de ratione Augustini :

Quia enim communis est ambobus, id vocatur ipse proprie, quod ambo communiter ;

ergo secundum hoc pari ratione Spiritus sanctus dicitur Deus proprie,

cum Deus sit commune ambobus.

Respondeo

Dicendum quod aequivocatio est in communitate.

Nam Augustinus non vocat commune quod est in pluribus et de pluribus, sed quod a pluribus ;

et ita commune dicitur magis a communione, quam a communitate,

ut fiat vis in verbo, sicut fit inter unionem et unitatem.

Et quoniam caritas non tantum dicit communitatem, quia in pluribus,

sed communionem per unitatem distinctorum :

ideo quamvis dicatur essentialiter,

potest tamen nihilominus dici personaliter.