Livre IV — Jean Hus

Jean Hus - Livre IV

Inceptio

SUPER QUARTUM SENTENTIARUM

 

[A]

 

[Inceptio]

 

[I.]

Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, Iacobi 1.

 

[1] Circa principium primi Sententiarum in introductione huius thematis dixeram, quod liber quartus Sententiarum sacramentorum altum mysterium continet, propter quae ipse quartus liber est apotheca sanissima fidelibus redolens ; et ibidem in divisione thematis dixeram, quod sacra scriptura quoad commendatur ex liberalitate largiflua, quia omnes indigentes invitat dicens : Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo.

 

[2.] Igitur, qui sacramentorum mysterium altum cupit aliqualiter attingere, qui satagit apotheca suavissime redolentiam gustare, et qui liberalitatis largiflue se desiderat fore participem : postulet a Deo. Ad haec siquidem tria necessaria est sapientia, de qua dicitur in themate : Si quis vestrum indiget sapientia postulet a Deo. Nam quia quilibet nostrum indiguit sapientia, ut Trinitas mysterium fide perciperet, quoad primum Sententiarum librum, et quivis nostrum indiguit sapientia, ut productionem omnium rerum, lapsum angeli et hominis, et redemptionem hominis per gratiam mediatoris Dei et hominum agnosceret quantum ad secundum librum, et quilibet nostrum indiguit sapientia ut benedictae incarnationis mysterium et donorum Spiritus Sancti ac virtutum susciperet profectum, quantum ad tertium librum, iam quarto revera quilibet nostrum indiget sapientia, ut perciperet sacramentorum mysteria, quoad quartum librum. Igitur sane Apostoli vox et thematis intonat, nos ad postulandum sapientiam provocans, qua sacramentorum dinoscuntur mysteria, ita diceret : Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, quia Deus dabit, sapientia ministrabit, et quivis vestrum suscipiet, si meritum a Domino postulabit. Nec dubitet quis petitum veraciter obtinere, si voluntate sincera voluerit sapientiam postulare. Nam ipse Dominus Iohannis 16 : Amen, amen, dico vobis, si quid petieritis Patrem meum, in nomine meo dabit vobis. Et Salvator ad refellendum, dubietatem petentis hoc adverbium iurat, « amen » geminat, ut, quod ex duplici eius natura verba promissionis processerant, ostendat, scilicet ex eius humanitate et divinitate ; hunc enim certitudo exprimitur veritatis, cedat ergo petentis haesitanti. Nam et Iacobus, amicus veritatis, ait : Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat : et dabitur ei, postulet autem in fide nihil haesitans, quia Veritas ait : Amen, amen, dico vobis, si quid petieritis Patrem meum in nomine meo, dabit vobis. Quicumque ergo eam petere, noli dubius haesitare. Si quid in nomine Iesu petis, ce sapientiam petis, noli discedere, persevera, ut merearis accipere certe indiges sapientia, postula perseverans et dabit tibi ; ipse ** petendum excitat, ipse promittit, ipse docet te et singulos, qualiter debeamus petere, ut mereamur petitum finaliter obtinere. Nam in Lucae 11 : Ego dico vobis : Petite, et dabitur vobis : quaerite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim, qui petit, accipit, et qui quaerit, invenit, et pulsanti aperietur.

Ecce, carissimi, hortatur nos Dominus et ammonet, quid facere debeamus, quia petere in fide, quaerere in spe et pulsare in caritate : petere in fide sapientiam, quaerere in spe gratiam, et pulsare in caritatem ut det vitam aeternam. Ecce, carissimi, et nos a se munera petere docuit, et nobis petentibus hoc dare promisit ; sic enim diximus : Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis ! Ubi ait ven. Beda : Dominus noster paratus est dare quod petimus, si nos paratos invenerit accipere, si nos dignos suae gratiae curemus efficere.

Ideo qui vult petere, petat vera humilitate, qui quaerere cupit, quaerat summa diligentia, caveat ne terrenis inhaereat cor eius desideriis. Qui pulsare vult Domini largitatem, teneat corde sincero, constanti animo bonam voluntatem, quia sic Domino largiente, quod petit, quaerit, et pulsat, merebitur invenire.

 

[3.] Igitur confirmetur in fide Christi, quaerat cum pura confessione et mundet se ab omni inquinamento et opere malo. Si quis iuravit illicite, nolit, iuramentum implere. Nam dicit Isidorus : In malis promissis praescinde fidem, in turpi voto muta decretum, quod incaute iurasti, noli facere, impia est promissio, quae scelere adimpletur. Et ven. Beda Homelia 43 dicit : Si quid nos incautius iurare contigerit, quod observatum peiorem vergat in exitum, libere illud salubriori consilio mutandum noverimus, ac magis instante necessitate peiorandum nobis, quam pro [vitando] periurio in aliud crimen gravius esse divertendum.

Et idem patet per b Augustinum super illud Marci : Contristatus est rex propter iusiurandum, et per b. Ambrosium in libro De officiis et per Magistrum in Sententiarum, distinctione penultima. Ubi ex auctoritatibus plurimis concludit dicens, quod iuramentum, quod est contra fidem, vel contra caritatem, quod observatum in peiorem vergit exitum, potius mutandum est quam implendum. Unde qui sic iurat, vehementer peccat, cum autem mutat, bene facit. Qui autem non mutat, dupliciter peccat, et quia iniuste iuravit, et quia facit, quod non debet. Haec Magister.

Si ergo quis vestrum iuravit, ut exiret de Bohemia nunquam reversurus, hic illicite iuravit, rescindat iuramentum stultum, illicitum, a diabolo et suis satellitibus inductum, ne incurrat duplex peccatum. Vere sic iurans indiget sanctorum supra allegatorum sapientia ; postulet a Deo et dabitur ei, quod cognoscat, quia huiusmodi iuramentum est caritatis ruptivum, veritatem deprimens, maculans honestatem, destruens utilitatem et contra primum iuramentum machinans bonum dirrumpere universitatis studii Pragensis. Penset haec quivis vestrum, redeat ad cor proprium, si nondum cepit hanc sapientiam, postulet a Deo et dabitur ei, quia tuba Spiritus Sancti intonat dicens in themate : Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo. Nam actus sapientiae est cognoscere divina et amare et contemplari divina, ergo si quis vestrum cupit cognoscere, amare et contemplari divina finaliter, postulet a Deo sapientiam, ut per eam cognoscat septem divina in quarto libro tradita sacramenta. Et quidem quilibet nostrum indiget sapientia, qua possemus cognoscere, quomodo sacramentorum efficacia ex latere Christi aperto lancea emanavit, quilibet indiget sapientia, ut saltim aliqualiter, etsi non perfecte, sacramentorum posset efficaciam contemplari.

 

[4.] Quis enim nostrum explicare possit baptismi efficaciam, quae mens comprehendere, quae hanc gratiam lingua narrare valeat, ubi in innocentiam redit iniquitas et in novitatem vetustas, in adoptionem veniunt alieni et ingrediuntur in haereditatem extranei, de impiis iusti, de avaris benigni, de terrenis incipiunt esse caelestes. Sic loquitur Leo sanctus papa : Ibi votum primum profitemur Deo Patri, in quo post clamamus Pater noster. Ibi antiquum hostem abicimus, ibi omni renunctiamus nequitiae, ibi donum intellectus Sancti Spiritus in lumine fidei acceptamus. Vere quilibet nostrum indiget sapientia, ut cognoscat, quomodo in Christi baptismo notatur eius humilitas et nostra utilitas. Ipsius humilitas notatur in quatuor : Primo, quia venit. Quis ? Certe Iesus, id est dator salutis et non indigens salute. 2°, quia venit in Iordanem, ubi creator elementorum subiecit se aquae, humili elemento. 3°, quia venit ad Iohannem, Deus ad hominem, Dominus ad servum, rex ad scutiferum, magister ad discipulum, sol ad luciferum. 4°, quia venit, ut baptisaretur ab eo, scilicet fons a rivulo, plenitudo a scilla, auctor baptismi a baptismi ministro. Ecce ad haec digne pensanda, quivis nostrum indiget sapientia. Nec solum ad haec, sed ut pensetur nostra circa Christi baptismum utilitas, quae notatur in quatuor, quae circa baptismum eveniunt :

1°, quia Christus, quando baptisatus fuit, ascendit de aqua, per quod in nobis baptisatis notatur gratiae infusio ; homo enim per baptismum liberatus a culpa ascendit ad virtutes et ad septem Sancti Spiritus dona ;

2°, apertum est caelum, per quod notatur hominis descendentis post baptismum evolatio ;

3°, descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum, per quod notatur, quod baptismus facit hominem Spiritus Sancti templum ;

4°, vox Patris, audita est : Hic est Filius meus dilectus - in quo notatur, quod per baptismum de filio ire fit filius gratiae.

 

[5.] Ecce aliqua tacta sunt de sacramento baptismi, proquibus si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, quia dabit sapientiam, quam consequetur spiritus fortitudinis, cuius efficacia est sacramenti confirmationis, professionem baptismi consummans, ut eius, quod creditur per fidem baptismiad iustiiam, ore fiat confessio ad salutem, Romanorum 10.

 

[6.] Postulet etiam quivis sapientiam, quia in promptu adest cum spiritu sapientiae efficacia sacramenti eucharistiae, quo nihil salubrius, quo peccata purgantur, virtutes augentur et mens omnium spiritualium charismatum impinguatur, quod offertur in ecclesia pro vivis et mortuis, ut omnibus prosit, quod est pro salute omnium a Iesu Christo Domino institutum. Cuius quidem sacramenti parumper quis cupit sapere mysterium ? Pro certo indiget sapientia. Quis enim, etiam aliquantum sapiens, mysterium et suavitatem huius sacramenti potest exprimere, per quod spiritualis dulcedo in suo fonte gustatur et recolitur, quod etiam simul edentibus mors est malis, vita bonis, quod receptum a malis ipsos a Deo separat et receptum a bonis in Christo manere facit, dicente Christo Iohannis : Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo. Unde Bernardus in sermone de sacramento ad Petrum papam, dicit : Hoc de bonis et digne sumentibus sentiendum est, non de flagitiosis ; sane in mensa una, in coena Domini, de pane uno, scilicet consecrato, Petrus et Iudas acceperunt, bonus in vitam, malus in poenam, bonus in beneficium, malus in testimonium, bonus in salutem, malus in gehennalem mortem, quod totum usque adhuc completur in ecclesia in sacramento altaris : quod sacerdotum ore conficitur, non creatur, non nascitur.

 

[7.] Ecce mira Bernardi sapientia quid dicat circa venerabilis sacramenti mysteria, ad quae noscenda si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo. Nam cum sapientia aderit efficacia sacramenti ordinis, idoneos dispensatores mysteriorum Dei efficiens ministrosque novi testamenti, ut omnia honeste et secundum ordinem fiant in eis, 1 Corinthiorum , ut omnia utilia sibi et aliis faciant. Nam dicit b. Gregorius super Ezechielem Homelia : Ordo in ecclesia producatur, ut sibi et aliis utilis sit ad honorem praedicacionis. Et cui non expedit, etiam si hoc appetat, repellatur. Haec si quis sane vult concipere, indiget sapientia, postulet a Deo, ut intelligat, quod dicit Bernardus Flor. cap. 14 : Nullus ordo quempiam recipit inordinatum ; quod enim inordinatum est, ordo non est, ut ergo, quis vestrum sit ordinatus, indiget sapientia, ergo postulet a Deo, quia dabit sapientiam, cum qua in promptu erit spiritus consilii, cum quo aderit efficacia sacramenti coniugii ad conservationem speciei humanae deserviens, divino cultui servos multiplicans, pacem inter homines federans, humanae infirmitati condescendens, ut qui se ad instar Apostoli et castorum sacerdotum, quibus annexa est continentia, continere non sufficiunt, nubant saltim in Domino, nam dicit Apostolus 1 Corinthiorum 7 : Volo omnes homines esse sicut me ipsum ; sed unus quisque proprium donum habet ex Deo : alius quidem sic, alius vero sic. Dico autem non nuptiis, et viduis : Bonum est illis, si sic permaneant. sicut et ego. Quod si non se continent, nubant, et in fine capituli addit : tantum in Domino.

 

[8.] Haec dicta qui satagit agnoscere, indiget sapientia, cui in promptu adiacet cum spiritu timoris efficacia sacramenti poenitentiae, cuius partes (scilicet : contritio, confessio et satisfactio) lapsum praevaricationis reconciliant, bellum voluntarium viribus animae inducunt, violenter se vincere contendunt ; si quis his indiget, etiam indiget et poenitentia, postulet a Deo sapientiam, qua cordialiter revolvat, quod poenitentia tenebras effugat, lucem veram enuntiat, viam Domino praeparat, ut ad Salvatorem perducat. Omnis auctoritas clamat et omnis professio demonstrat, haec enim ovem perditam ostendit quaerenti, dragmam decimam obtulit auxilianti, haec filium prodigum amare poenitentem ad patrem reduxit benigne suscipientem, haec ipsi David adulterii et homicidii reo veniam impetravit(, et iterum gravius delinquentem in populi enumeratione ad veniae gratiam reconciliavit, haec Petrum lacrimantem, postquam Christum negaverat, ad principatum Apostolatus postea sublimavit, et lacrimanti Magdalenae, de qua prius eiecerat septem daemonia, omnium suorum criminum veniam impetravit. Arbitror etiam, quod Iudas potuisset tanta miseratione Domini non excludi a venia, si poenitentiam non aput pontifices, sed aput Christum egisset ; de poenitentia distinctione 1a. Quid mirum, haec latronem in cruce pendentem in ultimo mortis periculo transmisit paradiso, ut cunctis daretur exemplum nulli excludi a regno, quem gratia penitentiae visitat in hoc mundo.

O mira Dei clementia, o pietas immensa, o mira quam magna spirat potentia ex vera poenitentia, o mira virtus poenitentiae, qua datur vita mortuis, caecis via lucis, et redditur spes veniae inimicis, caritas et gratia amicitiae ! Per hanc ignorans se, recognoscit se, et quaerens se perditum, invenit reconciliatum, per hanc eripitur anima de potestate diaboli, et redditur tota libera Salvatori, haec nullum, spernit aut respuit quantumcunque reum, quae peccatricem lacrimantem, cananeam supplicantem, deprehensam in adulterio, sedentem in theolonio, orantem publicanum, lacrimantem Petrum benigne respexit, misericorditerque suscepit, haec quippe liberat hominem a reatu culpae, a poena gehennae, a servitute peccati, a potestate diaboli, haec de filio irae facit filium gratiae, de filio diaboli filium regis altissimi, haeredem regni Dei et cohaeredem Christi.

 

[9.] Ecce qui haec dante Domino vult de sacramento poenitentiae inbibere, necesse est eum sapientiam habere, igitur postulet a Deo, nam sapientiam pietatis donum consequitur, cuius efficacia est sacramentum unctionis extremae, quae [1°] ab infirmitate spirituali liberat, 2° sanitatem corporis saepe restaurat, 3° Deo infirmum reconciliat et [4°] in caelestem Ierosolimam viam praeparat.

 

[10.] Ex quibus iam dictis breviter patet, quomodo per sapientiam dinoscitur, quod in omnibus evangelicae legis sacramentis relucet nobis gratia Salvatoris, nec in vacuum, sed ut abnegantes omnem impietatem et saecularia desideria, sobrie et pie et iuste vivamus in hoc saeculo, expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei : ad Titum 2. Ad hoc enim data sunt nobis sacramenta septem, ut, cum simus vulnerati, per illorum applicationem Samaritani gratia restituamur pristinae sanitati. Nisi enim samaritanus (id est Salvator noster) sacramentorum medicamenta adhibuerit, nullus vulneratus sanitatem perpetuam obtinebit, a quo samaritano, cum ipse sit principium et finis, Magister Petrus quartum Sententiarum de sacramentis inchoans, dicit : Samaritanus enim vulnerato appropians, curationi eius sacramentorum alligamenta adhibuit : qui [a] contra peccati originalis et actualis vulnera, sacramentorum remedia Deus instituit. De quibus est iste quartus liber et in quibus tota eius materia terminatur, cuius intelligentiam si quis habere desiderat, si nondum habet sapientiam, vel ut maiorem habeat, postulet a Deo, quia dicebatur pro principio in hunc quartum librum : Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, ut sacramentorum virtutem intellectu percipiens, affectu ea retinens, effectu ipsa recipiat, ut illa, quae sunt vulneratae naturae remedia ipsius virtute, qui ea instituit, sint nunc salutare remedium, se movens vulnera, ungens gratia et ultimo in vita statuens gloriosa... In quibus verbis primo tangitur vulnerata natura remedio indigens, cum dicitur : Si quis vestrum indiget, id est quia, vel ex quo, quilibet vestrum indiget graviter vulneratus ; secundo tangitur causa instrumentalis, remedia rite et salubriter animae imprimens, cum dicitur Sapientia ; tertio tangitur causa nostrae sapientiae et sacramentorum efficiens, cum additur postulet a Deo.

Quae quidem tria Magister Petrus in quarti libri prologo comprehendit : cum enim dicit vulnerato, tangit naturam remedio indigentem, et cum dicit Samaritanus appropians, tangit causam sacramentorum efficientem, et cum dicit Sacramentorum remedia Deus instituit, tangit Dei sapientiam, qua sacramenta pro obtinenda beatitudine sapientissime ordinavit.

Igitur, ut vulneratus sanetur et remedium sacramenti debite applicetur, et ut Samaritanus utiliter per sapientiam applicare dignetur, quarti libri scientiam : Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, ut qui contra originalis culpae vulnera dedit baptismatis remedium, donet contra actualis culpae vulnera per sapientiam cognoscere, revereri et actualiter tenere sex residua sacramenta, Iesus Christus Dominus in saeculorum saecula benedictus.

 

 

[II]

 

[Quaestio]

Quia in hoc 4° Sententiarum, in quem facio principium, agitur de sacramentis ecclesiae, quae reducunt hominem de statu lapsus in statum innocentiae, igitur circa primam distinctionem istam moneo quaestionem :

 

Utrum novae legis sacramenta, quae sunt contra vulnera peccati a Deo instituta remedia, sint divinae gratiae collativa.

 

[1.] Et arguitur primo contra suppositum quaestionis sic : Peccatum est fieri per plura, quod aeque bene, aeque faciliter et breviter potest fieri per pauciora. Sed reductio hominis de statu lapsus in statum innocentiae aeque bene potuit et potest fieri per potentiam Dei sine sacramentis : novae legis, sicut cum sacramentis. Igitur peccatum est fieri reductionem hominis de statu lapsus in statum innocentiae per novae legis sacramenta. Consequentia videtur tenere ex vi sufficientiae ; maior est communis animi conceptio et sic de se manifesta, sed minor probatur, nam Deus sufficientissime de sua infinita potentia sine sacramentis potest hominem reducere de statu lapsus in statum innocentiae, cum potuit eum creare ex nichilo sine sacramentis. Sed maior est distantia non esse ad esse hominis, quam status hominis lapsus ad statum hominis innocentiae, ergo si primum potest Deus, poterit et secundum. 2° contra quaesitum quaestionis arguitur sic : Divina gratia non potest esse effectus sacramentorum novae legis ; ergo quaestio falsa. Antecedens arguitur : solum Deus efficit gratiam, solius ergo Dei effectus est gratia et per consequens non sacramentorum ; consequentiae notae sunt de se, et antecedens ex eo patet, quod gratia gratum faciens excellit creaturae cuiuslibet facultatem. In oppositum arguitur sic : Sacramenta novae legis delent peccata, ergo etiam sunt gratiae collativa ; tenet consequentia, quia eiusdem est potentiae peccatum delere et gratiam, conferre, et antecedens patet de baptismo et de poenitentia, sicut patet saepius in scriptura.

 

[2.] Circa istam quaestionem quattuor per ordinem sunt distinguenda :

1° quid sit sacramentum,

2° a quo et quod sunt instituta sacramenta,

3° quare instituta sunt sacramenta,

4° quis est effectus sacramentorum.

 

[3.] Quantum ergo ad primum : Sciendum, quod secundum Augustinum libro 10 De civitate Dei cap. 11 : sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma. haec definitio generalis est et convenit tam sacramentis novae legis, quam veteris, quia tam illa, quam ista sunt ex similitudine repraesentativa et ex institutione signantia. Secundum hoc autem, quod illa definitio convenit sacramentis novae legis, sic supplenda, est : ita, ut similitudinem eius gerat et causa existat, quia sacramenta non solum ex similitudine repraesentant vel ex institutione signant, sed etiam ex virtute divina signant et gratiam conferunt, per quam curatur anima ab infirmitatibus vitiorum. Et hoc est, quod Augustinus in alia definitione insinuat dicens : Sacramentorum est illud, de quo sub tegumento rerum visibilium divina virtus salutem secretius operatur. Est etiam 3° definitio Hugonis de Sancto Victore : Sacramentum est materiale elementum extrinsecus oculis suppositum, ex institutione signans, ex similitudine repraesentans, ex sanctificatione autem invisibilem conferens gratiam. Unde tria tanguntur hic, quae sunt de ratione sacramenti stricte et proprie accepti. Primum est naturalis similitudo, ex qua habet aptitudinem signandi ; est actualis institutio, ex qua habet ordinationem determinatam respectu illius signati est significatio spiritualis, ex qua habet virtutem efficiendi illud signatum. Item dicit Augustinus 10 De civitate Dei cap. 11, quod sacramentum est sacrae rei signum. Istud autem dictum non est definitio, sed potius ethymologia vocabuli sacramenti, dicit s. Thomas De veritate theologiae libro 6 cap. 1.

 

Et iterum notandum est, quod sacramentum accipitur tripliciter : Uno modo pro re consecrationem causante, non tamen instituta divinitus ad hoc signandum, ut passio Christi ; et hoc modo non dicitur proprie sacramentum, nisi extenso nomine sacramenti ad sacrum secretum. 2° modo signante tantummodo praedictam sanctificationem ex divina institutione, non tamen causante active principaliter, sicut signum sanitatis dicitur sanum ; et hoc modo sacramenta veteris legis dicuntur sacramenta, et quomodo agnus pascalis, de quo Exod. 12, est sacramentum eucharistiae ; similiter manna et serpens suspensus in palo, et petra, ex qua fluxerunt aquae, et sic de aliis, sunt sacramenta. 3° modo accipitur sacramentum pro re ex divina institutione signante per rerum similitudines, secundum quod homini competit, et in virtute Dei sanctificationem causante. Sic sacramenta novae legis dicuntur sacramenta, quae et consecrant, et ex institutione significant sanctitatem et primas sanctificationis causas, sicut baptismus sanctificat et purificationem designat, et mortis Christi signum est. Et sic accipiendo rem sacram active scilicet pro re sub ratione, qua sacrans est, et signum sacrum, prout specialiter institutum est ad rem sacram signandam, convertitur cum sacramento proprie dicto. Nec potuit sacramentis veteris legis et novae legis alia communis definitio assignari.

 

[Corollarium.] Ex istis sequitur 1° corellarie : cum sacramenta significent ex divina institutione, quod sint signa voluntaria nec tamen sunt mutabilia, quia significationis eorum impositio dependet a voluntate superioris naturae, quae est omnino immutabilis.

 

[Corollarium.] Patet 2° corellarie, quod alia ratione dicuntur sacramenta veteris legis esse sacramenta, quia signantia et non active sacrantia, et alia ratione sacramenta novae legis dicuntur sacramenta, quia ex institutione significantia et active sacrantia. Et tantum sit dictum quoad primum.

 

[4.] Secundo distinguendum, a quo et quod sunt instituta sacramenta.

Et patet primo, quod a Deo, dicente Magistro in prologo huius quarti libri : Sacramentorum remedia Deus instituit ; et quoad secundum patet, quod septem sunt sacramenta, prout patet ex processu Magistri per totum quartum librum. Sacramenta ergo legis gratiae pius Samaritanus Christus instituit, tamquam novus legislator novae legis, in qua vocavit ad praemia, dedit praecepta et instituit sacramenta. Christus enim verbum aeternum Patris est summae virtutis, cum sit etiam summae veritatis et summae bonitatis. Ratione bonitatis promisit beatificantia, ratione virtutis dedit praecepta dirigentia, ratione veritatis instituit sacramenta adiuvantia, ut sic per sacramenta pararetur virtus ad adimplendum praeceptum et per praecepta perveniatur ad praemia.

Instituit autem Christus sacramenta in verbis et elementis, unde ait Augustinus : Accedit verbum ad elementum et fit sacramentum. Est ibi elementum pro materia et prolatio verborum pro forma. Instituit autem Deus sacramenta diversitate quadam (scilicet ante adventum suum), ut matrimonium et poenitentiam ; et haec duo confirmavit et consecravit in lege evangelica, unde poenitentiam praedicavit, Matth. 4 et nuptiis interfuit, Ioh. 2.

Baptismum vero instituit ipsum suscipiendo, Matth. 3° et formam eius dando, Matth. 28 : Baptisantes eos in nomine Patris et Filii, et Spiritus Sancti.

Confirmationem manus parvulis imponendo, Marc. 10 : Offerebant illi parvulos, ut tangeret illos et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.

Unctionem vero instituit discipulos ad curandum mittendo, qui infirmos ungebant oleo. Unde Marc. 6 dicitur : Dabat illis potestatem spirituum immundorum infra et exeuntes praedicabant, ut poenitentiam agerent, et daemonia multa eiciebant, et ungebant oleo multos aegros et sanabantur.

Ordinem instituit, cum discipulis ligandi atque solvendi potestatem dedit, dicens, Matth. 18 : Amen, amen dico vobis, quaecumque aligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo, et, quaecunque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo.

Sacramentum eucharistiae tradidit Lucae 22, dando eis sacramentum per se, consecratum et dando eis potestatem consecrandi. Unde quantum, ad primum : Accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens : Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur ; et quantum ad 2m (scilicet ad consecrandi potestatem) subdit, dicens : Hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem etc

 

Ex his patet, a quo instituta sunt sacramenta, quia a Christo, et quod, quia septem, quae habentur in hoc versu :

Abluo, firmo, cibo, punit, uxor, ordinat, ungit.

Per abluo intelligitur baptismus, qui est sacramentum intrantium militiam Iesu Christi (Distinctione 32. Praeter.)

Per firmo notatur confirmatio, quae est pugnantiam (de Consecratione, distinctione 5. Spiritus Sanctus.)

Per cibo intelligitur sacramentum eucharistiae, quod est proficientium sive profitentium, unde et viaticum dicitur (26 quaestione 6. Qui recedunt).

Per punit intelligitur poenitentia, quae est deficientium et resurgentium (26 quaest. 6. His, qui de poenitentia distinctione ).

Per uxor notatur sacramentum matrimonii, quod est adiutorium fragilium.

Per ordinat, notatur sacramentum ordinis, quod est docendum pugnare, et exorandum.

Per ungit notatur sacramentum extremae unctionis, quod est exeuntium (26 quaest. 6. Ab infirmis).

Ex his patet sacramentorum numerus explicatus.

 

[5.] Iam inquirendum est, quare instituta sunt sacramenta.

Et Magister dicit in prologo, quod ad remediandum originalis et actualis culpae vulnera.

 

Sciendum autem est, quod sacramenta sunt ex causa multiplici instituta :

primo propter humiliationem, qua homo quaerit salutem in inferioribus se ;

2° propter eruditionem, qua homo per visibilia ad cognoscendum invisibilia rapitur ;

3° propter excitationem, qua homo nocivam declinat occupationem et otium ;

4° propter congruitatem medici ad medicinam, quia cum medicus sit Deus et homo congruenter eius medicina, debet aliquid continere divinum (scilicet invisibilem gratiam) et aliquid humanum (scilicet visibilem gratiae formam) ;

5° est congruitas ex parte infirmi, quia cum infirmus sit homo, constans ex corpore et spiritu, ipse autem spiritus in corpore non bene capit spiritualia, nisi in corporalibus, congruum dare fuit medicamenta spiritualia in rebus corporalibus, sicut pluvia in nebula ; propter meritum augendum ; multum enim valet ad meritum, quando creditur Deo in his, ubi humana ratio non praebet experimentum.

Patet ergo ex his, quae est sacramentorum causa efficiens, quia institutio divina, quae formalis, quia gratiae sanctificatio, quae finalis, quia humanae infirmitatis curatio. Et istam causam innuit Magister in prologo quarti dicens : Quia contra originalis et actualis culpae vulnera sacramentorum remedia Deus instituit. Unde sicut sunt septem defectus animae, sic sunt septem sacramentorum remedia instituta. Sunt autem tres defectus culpabiles, scilicet peccatum originale, contra quod est baptismus a Domino institutus, actuale mortale, contra quod poenitentia, et actuale veniale, contra quod est appropiate extrema unctio. Alii autem defectus sunt poenales et pene praecedentium defectuum, ut est impotentia respectu agendorum, contra quam confirmatio, ignorantia credendorum, contra quam ordo, quo ordinatus debet docere, Matth. 28 : Docentes eos omnia, quae praecepi vobis ; concupiscentia nocivorum quantum ad carnalia, contra quam militat eucharistia. Ex his quoad evidet, quare instituta sunt sacramenta.

 

[6.] Quarto et ultimo videndum est, quis est effectus sacramentorum.

Et dicitur, quod primus effectus est, quia a peccato mundant, ut baptismus ; 2° in bono confirmant, ut confirmatio ; 3° corpori Christi mystico incorporant, ut eucharistia ; 4° iustificant, ut poenitentia ; 5° ad futuram vitam praeparant, ut extrema unctio ; 6° erudiendo illuminant, ut ordo ; 7° a malo praeservant, ut matrimonium.

Item haec septem sacramenta ad septem virtutes habendas hominem praeparant et disponunt. Nam baptismus est sacramentum fidei, confirmatio spei, eucharistia caritatis, poenitentia iustitiae, extrema unctio perseverantiae, quae est fortitudinis complementum, ordo prudentiae, matrimonium temperantiae ; sic singulum sacramentum habet appropiatum effectum et tamen quodlibet est ad peccati remedium, ut secludatur, et ad profectum gratiae, ut servetur.

Item pro quaesito principali ego noto 2m Thomam in scripto principali quaest. 1, quod sicut ornamentum importat, quo aliquid active ornatur, sic sacramentum dicitur, quo aliquid active sacratur, quod contingit dupliciter, vel in signo tantum, vel in sgno et re simul. Primo modo sacrificia veteris legis dicebantur sacramenta, quia de se ex opere operato solum sanctitatem ostendebant, sed realiter non exhibebant, sicut Apostolus arguit, quod ex operibus legis nullus iustificabatur ; modo sacramentum circumcisionis veteris legis et sacramenta novae legis ostendunt et exhibent sanctitatem. Sed adhuc exhibitio fit dupliciter : vel formaliter, vel effective ; primum pertinet ad dona et virtutes et non ad sacramenta ecclesiae, secundum adhuc dupliciter, vel principaliter, vel instrumentaliter : primum soli Deo est proprium, scilicet sanctificare principaliter, sicut et gratiam principaliter conferre vel creare, secundum vero iterum contingit dupliciter, vel immediate vel, mediate, quia aliquod est instrumentum operationis immediatum et continuum agenti principali, sicut manus agentis, aliud vero mediatum, sicut baculus in manu, quo mediante fit actio. Et modo passio Christi meritorie causat gratiam dispositive in homine et perfective, quia meritum passionis Christi fuit actus immediate instrumentaliter coniunctus Deo, qui Deus, secundum quod Deus, est principale agens gratiae ; et modo sacramenta ecclesiae causant gratiam scilicet dispositive tantum, quia in quantum submittunt hominem, meritis Christi ad conformitatem mediante Christi passione, disponunt hominem ad gratiam. Ex quo patet sacramenta ecclesiae esse instrumenta passionis Christi et gratiae.

 

Istis notatis sit conclusio ista :

[Conclusio prima.]

[7.] Conclusio 1a. Novae legis sacramenta sunt contra vulnera peccati a Deo instituta remedia. Probatur. Christus Iesus instituit sacramenta et ipse dat gratiam ; quam efficaciter signat quodlibet sacramentum ab ipso, ut fundamento, habens efficaciam secundum eius benedicta merita, ut peccatum deleatur, minoretur, vel secludatur : ergo conclusio vera. Consequentia nota est de se et antecedens patet ex declaratis quaestionis in principali. Patet etiam ista conclusio per Magistrum in prologo quarti libri.

 

Corollarie [1°] sequitur, quod omne sacramentum est contra peccatum.

Corollarie 2° sequitur, quod quodlibet sacramentum est hominis sanativum.

 

[Conclusio secunda.]

Conclusio 2a. Novae legis sacramenta sunt divinae gratiae collativa. Probatur. Baptismus, poenitentia delent peccata, quibus sublatis datur gratia : ergo conclusio vera. Consequentia nota est et antecedens patet primo de poenitentia Ezechiel 18, ubi dicit Dominus : Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis, quae operatus est, vita vivet, et non morietur ; et Matth. 4 dicit : Poenitentiam agite, appropinquabit regnum caelorum. De baptismo patet Marc., ultimo, ubi dicit Dominus : Qui crediderit, et baptisatus fuerit, salvus erit. Et pro utroque istorum dixit Petrus Actuum : Poenitentiam agite, et baptisetur unusquisque vestrum in nomine Domini Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Spiritus Sancti.

Ecce duo promisit eis ex duobus sacramentis, scilicet remissionem peccatorum et donum Spiritus Sancti, quod est gratia, ergo conclusio vera.

 

Ex ista conclusione sequitur :

[Corollarium 1°] quod virtus sacramentorum ecclesiae est divinae gratiae causativa.

[Corollarium.] 2° sequitur, quod novae legis sacramenta sunt cuilibet vulnerato ad gratiam sumendam data remedia.

[Corollarium.] 3° sequitur, quod quaestio est vera, tam ad suppositum, quam ad quaesitum.

 

Tunc ad rationem contra suppositum quaestionis negatur minor, nam licet reductio hominis de statu lapsus in statum innocentiae aeque bene potuit fieri per potentiam Dei absolutam, quantum est ex parte Dei, sine sacramentis, non tamen potuit fieri aeque bene et congruenter de potentia ordinata Dei, et quantum est ex parte hominis, cum Deus sic ordinaverit, ut per passionem Christi et per sacramenta salus hominis eveniret ; unde quantum ad passionem suam dicit Christus Iohannis : Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis, et subdit quare, quia ut omnis, qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Et quantum ad baptismum dicit ibidem : Amen, amen, dico tibi : nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. Et quoad poenitentiam dicit discipulis suis Lucae : Nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis, scilicet sicut illi, quorum Pilatus miscuit sanguinem cum sacrificiis. Ad 2m negatur assumptum ad probationem, cum arguitur : Solum Deus efficit gratiam ; si intelligitur sic, id est principaliter, effective causat gratiam, conceditur illa et iuxta illum intellectum gratia gratum faciens excellit creaturae cuiuslibet facultatem. Sed ex illo non sequitur, quod non sint sacramenta gratiae ministerialiter sive instrumentaliter effectiva et collativa, cum vere dicat auctoritas, quod baptismus et poenitentia sunt hominis iustificativa et finaliter salvativa. Et tantum de quaestione.

 

[III]

 

[1.] Iam restat solvere argumenta contra positionem meam facta. Et quia posui circa principium tertii, quod Filius Dei est incarnatus pro redemptione generis humani, contra illam conclusionem arguit rev. magister Matheus, sacrae theologiae bacc., 4iter, et 1° sic : Substantia spiritualis non potest uniri natuarae corporali, nisi duobus modis : scilicet vel ut motor, vel ut forma. Concedo. Et cum assumit : sed primus modus unionis, scilicet quod Filius Dei unitus esset naturae humanae per modum motoris, non sufficit ad propositum, nego illam. Et quando infert pro inconvenienti, quia sequitur, quod tunc angelus movens aliquam speram, assumpsisset illam speram in unitatem suppositi, hic nego consequentiam. Unde non consideravit magister rev., quod aliquis est motor unitus (suppositaliter moto, aliquis non ; quaelibet enim anima unita corpori est motiva corporis, et dum corpus movetur motu progressivo libere, movetur ab ipsa anima, ut motore immediate coniuncto, sicut hoc docuit Philosophus in Physicorum et in De anima. Et patet, quod magister meus in primo argumento realiter est deceptus.

2° contra eandem conclusionem arguit sic : Impossibile est aliqua de novo realiter uniri, nisi in ambobus, vel saltim in altero fiat realis mutatio ; nego illam, et magister meus hic oblitus est dicti Philosophi, quo dicit in Postpraedicamentis, quod sunt quaedam crescentia, quae non alterantur, ut quadrangulus composito gnomone crevit quidem, alteratum autem nihil est factum, sic et in aliis huiusmodi. Ecce quam plane Philosophus ponit, quod quadrangulus unitur cum gnomone, et tamen nullum illorum alteratur. Sed parcendum est magistro, quia cum sit monachus, debet esse diligentior de psalterio, quam de Aristotelis Postpraedicamento. Sed datur manifestius exemplum, quod aliquis alteri unitur sine mutatione, nam forma substantialis terre in primo instanti creationis terrae unita fuit materiae terrae sine mutatione facta in altero, cum ante primum instans creationis suae nullum illorum est mutatum ; et patet, quod magister in assumpto totaliter est frustratus.

3° contra eandem conclusionem arguit sic : Duo contraria non possunt uniri in eodem, ergo nec Deus et creatura possunt simul uniri personaliter. Hic primo nego consequentiam, quia antecedens verum est, cum sit propositio indefinita, de duobus contrariis verificata, et consequens est haereticum, ergo… etc. Et quoniam magister posuit antecedens indefinitum, forte voluit intelligere universaliter sic : Nulla contraria possunt simul uniri in eodem, et statim negatur is assumptum, nam idem homo est, vel potest esse, simul iustus et iniustus. Iustus secundum praedestinationis iustitiam, et iniustus secundum praesentem iniustitiam. Similiter idem homo potest esse malus simul et bonus ; bonus, quia in praesenti gratia, et malus, quia in praescientia. Unde et proprie privativa possunt simul eidem inesse, cum simul idem homo potest esse vivus et mortuus, vivus in anima, mortuus in corpore, vel e contra, defecit ergo magister meus iterum in logica non advertendo, quod nulla duo contraria simul et secundum idem possunt inesse eidem. Unde si taliter assumeret, tunc contradictoria simul de eodem praedicarentur, si antecedens magister probaret.

Ultimo contra conclusionem illam arguiti sic : Si Filius Dei esset incarnatus, sequitur, quod etiam Pater et Spiritus Sanctus esset incarnatus. Hic nego consequentiam ; ad probationem eius arguiti sic : Quia secundum Damascenum libro 1 cap. 2 : Pater et Spiritus Sanctus secundum omnia idem sunt, praeteri ingenerationem, generationem et processionem. Primo nego istud dictum, quia non secundum omnia Pater et Filius et Spiritus Sanctus idem sunt, quia non secundum accidentia animalia vel quaecunque creata idem sunt, et ergo magister meus vel alleget pertinenter Damascenum, vel caute eum intelligat. Et argumentum magistri de operihus Trinitatis ulterius non procedit.

 

[2.] Iam restaret rev. fratris Iohannis de Monte, sacrae theologiae bacc. formati argumenta solvere, similiter magistri Iohannis Ffrankenffteyn, sacrae theologiae bacc. ; sed quia in suis principiis, non arguerunt contra me, cum in infirmitate, decubui, ergo, quoad eos, in facto huiusmodi sum in pace. Restat ergo contra dicta, magistri mei rev. magistri Mathei, arguere. Ponit magister reverendus in determinatione suae quaestionis circa principium secundi Sententiarum conclusionem primam istam : Aliquid est primum principium. Contra : Nihil est principium primum. Probatur. Quia, si est aliquid primum principium, vel ergo aeternaliter aliquid est primum principium, vel aliquid est primum principium solum temporaliter. Si primum, ergo aeternaliter aliquid, est principiatum ; consequentia tenet ex natura correlativorum, quorum si unum est, et alterum est, secundum regulam Philosophi ex praedicamento relationis ; sed consequens est falsum, scilicet aliquid est aeternaliter principiatum, quia tunc illud esset et non esset illud primum principium ; nec magister potest per haec subterfugere, quod diceret, Filium Dei vel Spiritum Sanctum esse principiatum a Deo Patre, quia iterum sequeretur inconveniens. Si vero dicitur, scilicet quod aliquid est, primum principium solum temporaliter, tunc sequitur, quod incepit esse primum principium ; consequens falsum, ergo et conclusio et per consequens eius corellaria, quae super illa conclusione sunt fundata. Ponit secundam istam : Impossibile est esse plura prima principia. Contra : Deum esse et omne ens esse sunt principia, et utrumque illorum est primum principium. De primo concedit magister in sua positione, sed pro arguitur sic : Omne ens esse sequitur « ad deum esse », secundum essendi consequentiam, ergo videtur, quod utrumque illorum est aeternaliter ; consequentia nota est, sed antecedens probatur, nam sequitur : Si Deum esse est, omne ens esse est, et si omne ens esse est, Deum esse est. conditionalis manifesta est. Sed si negatur prima, detur oppositum consequentis contradictorium, quod stet cum antecedente eiusdem consequentiae, quo dato arguitur sic : Aliquod ens esse non est, igitur aliquod ens non est ; consequentia tenet a convertibili ad convertibile sine impedimento, sed consequens non stat, nec potest stare, cum isto antecedente in veritate Deum esse est, eo quod nunquam, verum potest esse, quod Deus est et aliquod ens, non est. Ergo conditionalis prima vera, et totum argumentum, bonum ; igitur conclusio falsa et eius corellaria, et ex simili ratione vel eadem conclusio est falsa, quae dicit : Tantum unum est principium essendi.

 

[3.] Ponit in 2° articulo conclusionem primam istam : Non cuiuslibet effectus primum principium est causa sufficientissima. Contra : Istam conclusionem destruendam suppono cum omnium philosophorum et sanctorum Sententia, quod causa sufficientissima est causa non includens aliquem defectum in sua actione et qua non potest esse nobilior, melior et sic nec sufficiencior causa ; quo supposito arguitur sic : Primum principium est factor sufficientissimus cuiuslibet effectus, igitur primum principium est causa sufficientissima cuiuslibet effectus ; consequentia tenet a convertibili ad suum convertibile sine impedimento, et antecedens patet per expositionem superlativi huius, quod est sufficientissimus, exponendo sic : Primum principium est factor sufficiens cuiuslibet effectus et primo principio non est, nec potest esse factor sufficientior cuiuslibet effectus, ergo prima pars nota est ; si negatur, detur oppositum, quo dato sequitur, quod Deus non erit factor nobilissimus, optimus et sufficientissimus, sed hoc est falsum, ergo et conclusio cum suis corellariis ; nec potest magister subterfugere probando illam : Primum principium est factor sufficientissimus resolubiliter ratione primi termini, quia aeque vera erit, et facta resolutione devenietur ad expositionem superlativi, ratione cuius iam est exposita.

 

Ponit : in 2° articulo 2am conclusionem istam : Cuiuslibet effectus, non quanti seu non habentis partes, primum principium potest esse causa sufficiens, capiendo causam sufficientem pro causa, quae producit aliquem effectum nulla alia causa concurrente. Contra : Intelligentiam intelligere active, vel Iohannem legere, potest esse aliquis effectus, non habens partes vel non existens quantus, et illum effectum non potest Deus producere sine intelligentia vel sine Iohanne concurrente, cum non potest esse intelligentiam intelligere, nisi sit intelligentia. Similiter non potest esse Iohannem legere, nisi, sit Iohannes, ergo conclusio cum corellariis falsa.

 

Tunc ponit in 3° articulo conclusionem unicam istam : Primum principium est omnium aliorum a se causa productiva. Contra : Contra istorum demonstrando, (sic !) istum mundum esse et Deum esse, primum principium non est causa, et ista sunt alia quam primum principium, ergo conclusio falsa ; maior nota est, minor probatur, quia ista sunt et primum principium est, et ista non sunt primum principium, ergo ista sunt alia a primo principio ; ecce iste omnes sunt verae et consequentia bona, ergo minor vera, quod erat probandum etc.

 

 

Expliciunt principia in quatuor libros Sententiarum

reverendissimi Magistri Petri Lombardi Episcopi Parisiensis.

Section 1 sur 51
Section suivante