Distinctio XXXVIII — Livre IV — Jean Hus

Jean Hus - Livre IV

Distinctio XXXVIII

[Distinctio XXXVIII.]

 

[1.] Nunc de voto inspiciamus. Votum est…

 

Ista est distinctio 38, tractans de impedimento voti, quae primo continet, quod votum est testificatio quaedam promissionis spontaneae, quae Deo et his, quae sunt Dei, proprie debet fieri. Sunt tamen et stultorum vota, quae frangenda sunt.

2°, quod votum aliud est commune, aliud singulare. Commune illud, quod omnes faciunt, cum spondent renuntiare diabolo et omnibus pompis eius. Singulare, ut cum aliquis sponte promittit servare virginitatem et continentiam vel aliud huiusmodi. Singulare votum aliud est privatum, aliud solemne ; privatum, quod est in abscondito factum ; solemne vero, quod in conspectu ecclesiae factum est.

3° continet, quod privatum votum si violetur, peccatum est mortale, solemne vero peccatum est et scandalum.

4°, quod qui privatum votum faciunt continentiae, matrimonium contrahere non debent, quod si contraxerint, non separantur, sed mortaliter peccant.

5°, quod qui solemniter vovent continentiam, coniugium nullatenus intrare possunt, quibus non solum nubere, sed etiam a velle nubere damnabile est. Unde virgines et vidue voto continentiae astrictae, sive sint velatae, sive non velatae, coniugium sortiri non possunt. Unde si nubunt viro, quae prius nupserunt Christo, Innocentius dicit non esse admittendas ad poenitentiam secundum Magistrum, nisi dum viri earum defuncti fuerint, id est cum ab eorum concupiscentia iste se alienant.

6°, quod malum adulteri vincit fornicationem et vincitur ab incestu ; peius enim est cum matre, quam cum aliena uxore dormire ; sed omnium horum pessimum est, quod contra naturam fit, ut si vir membro mulieris ad hoc non concesso utatur ; hoc execrabiliter fit in meretrice, sed execrabilius fit in muliere.

7°, quod mulier, credens suum virum interemptum, contrahens cum alio, excusatur per ignorantiam ; si tamen prius venerit, debet et est compellenda redire ad primum. Idem est de viro respectu uxoris.

8°, quod si vir vivente uxore ducit aliam, et ecclesia cogit eum esse cum secunda, quia non constat sibi de prima, ad primam redire volens, nec valens, cogitur ecclesiae disciplina hanc tenere, incipit excusari per obedientiam et timorem.

Nota, hic non tenetur Magister. Unde nullo modo debet debitum reddere alia vivente, quia haec non est uxor, Extravag. De sententia excommunicationis.

 

[2.] Pro quibusdam sunt hii versus :

Quodam distrahitur [dirimitur], quodam tamen prohibetur [velat, ne fiat]

Voto coniugium ; primum [votum] solemne, secundum [privatum]

Clam. Credens mulier non posse redire virumque

Nubit, et ille [maritus] redit, rediens ad eum, rea non fit.

 

[3.] Dubitatur, quid est votum.

Respondetur, quod votum est alicuius boni cum deliberatione Deo facta promissio spontanea pro viribus adimplenda. Ex quo constat, quod ad omne obligatorium votum quatuor de necessitate requiruntur.

Primo, quod principaliter fiat ad Deum ; non debet enim fieri alicui sancto, nisi quantum se extendit ad honorem Dei directe, cum sit actus latriae soli Deo deferendus, secundum illud Eccles. 5 : Si quid vovisti Domino, memor eris reddere.

2°, ut sit de re tantummodo bona et utili, non de mala, turpi vel illicita, iuxta illud Isidori 22 quaestione 4, ubi sic : In malis promissis rescinde fidem, in turpi voto muta decretum et quod incaute vovisti, ne facias, ut supra in quarto distinct. 24.

3°, ut cum deliberatione fiat, ne sit propositum intentionis male regulatum, Si enim stultum fuerit, vel iniustum, vel indiscretum et communioris utilitatis impedimentum, non est observandum, sed omnino frangendum secundum illud Eccles. 5 : Displicet enim Deo infidelis et stulta promissio. Et in littera : Vota stultorum frangenda sunt. Quae autem sunt huiusmodi, declarat Hugo libro 2 De sacramentis parte 2 cap. 4, ita dicens : Et quidem vota stultorum intelligimus omnia, vel quae de se mala sunt, vel, si bona sunt, ordinata non sunt, vel cum maius malum ex ipsis est, quam bonum, quod in eis est. Verbi gratia : Si mulier nolente viro, aut vir nolente muliere, voverit continentiam, aut subditus contra ordinandam debiti regiis minis inordinatam abstinentiam, et caetera huiusmodi indiscreta, quae omnino non sunt tenenda, sed aut laxari debent, aut in melius commutari secundum arbitrium discretiorum.

4°, ut sit spontanea, quia votum a voluntate dicitur. Et cum sit opus meritorium, de necessitate requiruntur, quod iste quatuor conditiones concurrant. Volens ergo homo aliquid vovere, animadvertat, quid liceat secundum aequitatem, quid deceat secundum honestatem et quid expediat secundum utilitatem.

 

[4.] Utrum in voto licito liceat dispensare ?

Dicendum, quod sic. Sed notandum, quod voti dispensandi multiplices sunt causae, videlicet puerilis aetas, senectus invalida sive infirmitas, status et conditio, superhabundantia sive paupertas, et quaecumque alia iusta et rationabilis causa, qua verisimiliter dispensatio, redemptio vel commutatio videatur melior et Deo acceptabilior, quam ipsa voti redditio.

Aetas namque puerilis tenera potius facilitate, quam discretione aliquid promittit indiscrete, ut Extravag. De votis cap. Venientis.

Senectus invalida sive infirmitas, quia senio confractis atque infirmis non est lex posita, cum non possunt legis onera ut validi sustinere. Extravag. De observatione ieiuniorum cap. Consilium, De consecratione dist. prima Sicut.

Status et conditio, quia nec votum religiosi, nec filii impuberis, nec uxoris absque consensu discrete regentis firmum esse valet, ut dicit Thomas in Summa libro 3 quaest. 88 et concordat Bernardi in Glossa Extravag. De rescriptis, cap. Constitutus super verbo iuramento.

Superhabundantia vel paupertas, ut si quis votum emiserit peregrinationis sive abstinentiae aut alterius consimilis, et habundans fuerit in divitiis, iuxta superioris arbitrium potest fieri redemptio per distributionem elemosinae in usus indigendum, quia attenta qualitate personae voventis hoc melius videtur et Deo acceptabilius Extravag. De votis cap. primo. Similiter fiat cum paupere, ita quod ieiunet, vigilet, instet orationibus cum caeteris bonis operibus secundum suam possibilitatem. Extravag. De votis cap. primo et cap. Quod super his.

Discreti vero superioris auctoritas ad dispensandum, redimendum vel commutandum votum requiritur secundum Apostolum 2 Corinth. 2 sic dicentem : Nam et ego proptervos donavi in persona Christi, ut non circumveniamur a satana, ubi signanter dicit propter vos, quia omnis huiusmodi dispensatio, redemptio sive commutatio debet esse consona legi Christi, ad honorem eius et utilitatem ecclesiae, quae est corpus eius.

 

[5.] Notandum etiam, quod ultra divisionem Magistri, quam ponit in littera, largius sumendo aliud est votum licitum atque meritorium, semper tendens in bonum pro viribus adimplendum, eo quod sit virtuosum et Deo valde acceptum, unde Genes. 28 votum vovit Iacob dicens : Si fuerit Dominus mecum et custodierit me in via et dederit mihi panes etc. erit mihi Deus in Deum. Et infra. Aliud est votum illicitum semper tendens in malum, quod cum similibus est omnino infringendum. Cuiusmodi fuit votum Herodis amputantis caput Iohannis Baptistae.

Aliud est votum indifferens secundum rei eventum, ita videlicet, quod in aliquo eventu potest esse bonum et in aliquo malum, cuiusmodi fuit votum Iepte. Nota tamen, quod cum dicitur de Iepte Iudicum : Factus est super Iepte spiritus Domini et sequitur : Votum vovit Domino dicens : Si tradideris filios Ammon in manus meas, quicunque primus egressus fuerit de foribus domus meae, mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino. Ibi ostenditur in eo fides, quam habuit ad Deum, laudabilis, similiter spes et devotio, et quoad ista factus est super eo Spiritus Domini, sed non super voto indiscreto et eius executione, Iudic. 11, de quo dicit Ieronimus, quod in vovendo fuit stultus et in reddendo impius, quamvis sit probabile ipsum de facto iniquo penituisse, quod tamen aliquod bonum figurabat.

 

[6.] Item notandum, quod ius obligationis voti constituitur ex duplici iure naturali, primo ex hoc, quod homo debet esse verax in promisso, 2° ex hoc, quod nihil debet homo promittere nisi salvo Dei honore et propria salute. Ex quo patet, quod nullus iure naturali debet impediri, quin possit vovere Deo acceptabilius et proprie saluti utilius. Unde dispensatores debent aspicere in sua dispensatione, si illa affert Deo aceeptabilius et personae, cum qua dispensatur, pro salute eius utilius ; tunc dispensatio habet locum ; si autem fit e contrario, tunc non est dispensatio, sed dissipatio.

 

Dicit enim Bernardus ad Eugenium, quod ad dispensationem duo requiruntur, scilicet auctoritas et causa ; sed quae causa potior, quam quod Deo reddatur acceptabilius et homini salubrius ? Ex quo videtur sequi, quod non potest papa in voto continentiae dispensare, quia Eccles. 26 dicitur : Non est digna ponderatio animae continentis, ergo non potest Deo acceptabilius et homini, qui vovit continentiam, salubrius exhiberi pro continentia. Et hoc videtur sentire Bonaventura 2 principali quaest. 3.

Sed oppositum dicit Iohannes Theutonicus et dominus Hugo Cardinalis et multi eorum sequaces, quod in voto continentiae papa et nullus alius potest dispensare pro bono communi, non privato. Similiter dicit Petrus quaest. 5, quod potest facere de monacho non monachum ex necessitate communi, non privata. Sed ego audacter confiteor, quod de continentia, quam promisi Deo, sine Dei revelatione licite dispensationis nulli illorum sine remorsione conscientiae auderem confidere, nisi Dominus, cui vovi continentiam, me absolveret et aliud exoptaret, quia certius est licitum votum Deo reddere, quam sine dispensatione ipsius certa a voto debito resilire.

 

[7.] Utrum vir perdens uxorem longo tempore, vel e contra, possit licite cum alio contrahere ?

Dicendum, quod non, quia committeret se insecuritati adulterii, etiam proprie confusioni et displicentiae prioris viri, vel e contra, et amicorum, et multas difficultates implicaret et periculo dire mortis. Et hinc dicit Lucius papa Extravag. De nuptiis secundis cap. Dominus. Nullus amodo ad nuptias secundas migrare praesumat, donec ei constet, quod ab hac vita migravit coniunx eius. Si aliquis vero, vel aliqua hoc actenus non servaverit et de morte prioris coniugis sibi existimat dubitandum, personae, quae sibi nupsit, debitum non deneget postulanti, quod a se tamen novaerit nullatenus exigendum. Quod si post hoc de prioris vita coniugis constiterit, relictis adulterinis conplexionibus ad priorem coniugem revertatur. Et idem deducit Magister in distinctione praesenti. Si autem transierit ad secundas nuptias, tunc, quamdiu probabiliter non cognoverit mortem prioris, tunc potest debitum reddere, sed non exigere. Sed quam cito ei constiterit de prioris vita coniugis, tunc debet a posteriori recedere. Patet ista sententia 34 quaest. prima « Cum publicam ».

 

[8.] Sed dubitatur : Si resurgens a mortuis tenetur ad suam uxorem redire et si ipsa tenetur eum resumere, dato, quod alium acceperit.

Et videtur, quod sic, quia Ad Hebreos 11 dicit Apostolus : Acceperunt mulieres de resurectione mortuos suos. Item monachus, si resurgeret a mortuis, tenetur redire ad claustrum ; ergo a fortiori mulier ad virum, quia maior est obligatio viri et mulieris, quam monachi et claustri.

 

In contrarium est Apostolus 1 Corinth. 7 dicens : Mulier alligata est legi, quanto tempore vir eius vivit ; et si dormierit vir eius, liberata a lege viri : nubat, cui vult, tantum in Domino. Respondetur, quod non tenetur redire, nec ipse, nec ipsa ; patet ex eo, quia liberata est a lege matrimonii per mortem, ut dicit Apostolus, et si contraxit cum secundo, tunc legitime contraxit, eo quod potuit licite nubere in Domino, ut dicit Apostolus. Patet ista sententia Extravag. De secundis nuptiis cap. « Super illa quaestione » : Mortuo viro uxor potest absque infamia matrimonium cum alio viro contrahere, etiam infra dies luctus primi viri. Patet etiam quaestionis falsitas per Parisiensem in scripto quaest. ultima dicentem, quod coniunx resuscitatus non tenetur redire ad coniugem, sed monachus tenetur ad claustrum redire. Sed vere mihi prima pars est certior ex dicto Apostoli, qui dicit de muliere, quod si vir eius dormierit, liberata est a lege, et potest nubere, cui vult in Domino. Sed secunda, scilicet quod monachus resuscitatus tenetur redire ad claustrum, non est mihi certa ex aliqua scriptura.

 

Sed cum adducitur ratio, quia in resuscitatione supponitur, quod Deus suscitat mortuum, ut redeat ad frugem melioris vitae, in religione autem est melior vita, quam in saeculo, hic primo dicitur, quod prima pars, cum sit indefinita, est vera pro multis, ut pro omnibus, qui fuerunt resuscitati et sunt salvati ; de his autem, qui fuerunt resuscitati et sunt damnati, prima pars antecedentis, si assumeretur universaliter, tunc foret falsa, et principaliter pro omnibus damnandis, resuscitandis in die novissima ; tunc enim illi non suscitabuntur ad frugem melioris vitae. Et ut dicitur de quodam magistro, qui Parisius surrexit ter a mortuis, qui dixit : Iam iudicor, iam sum iudicatus, iam sum in aeternum condemnatus, ex cuius dicto horrendo ordo Cartusiensis cepit ortum. Immo si illa ratio concluderet, tunc monachus resurgens a mortuis teneretur ire ad vitam apostolorum, quia illa post Christum fuit optima, quae fructum multum attulit, ut Dominus praedixit apostolis in evangelio ; et si sic Cartusiensis resurgeret, teneretur ire ad praedicandum publice in saeculo, tenens vitam pauperem more Christi, quomodo transiit Lazarus relicta religione militiae.

 

Et cum secunda ratio ipsius Parisiensis adducitur, scilicet quia in religione fit obligatio animae ad Deum, ideo extrema sunt incorruptibilia, scilicet Deus et anima ; sed in matrimonio extrema sunt corruptibilia, quia ibi est obligatio corporum, hic primo diceretur, quod ad religionem non amplius se obligat monachus quam ad mortem ; 2° quod in matrimonio quilibet coniunx obligat se principalius ad Deum, quam ad suum coniugem, cum illud matrimonium, ut est sacramentum, est signum coniunctionis animae cum Christo ; modo coniunctio signati est nobilior quam signi, et ergo videtur, quod rationes Parisiensis non concludunt.

Unde hoc volo tenere efficaciter, quod mortuus per Deum resuscitatus nunc ad vitam meritoriam tenetur se habere, secundum quod Deus omnipotens eum moneret, si ad coniugem priorem, ut faceret redeundo, si ad continentiam, similiter, si monachus, is ad claustrum similiter, si ad praedicandum publice, quare non sic faceret ? Ipsi enim mortui soluti fuerunt a lege iuxta allegationem Apostoli.

Tunc ad rationem in oppositum, ubi dicit Apostolus : acceperunt mulieres de resurectione mortuos suos conceditur hoc, sed exinde non sequitur, quod acceperunt eos in coniugium. Bene autem dicit Apostolus, quod acceperunt mortuos suos, et non dicit virossuos, quia secundum glossam ibidem, illi mortui non fuerunt mariti illarum mulierum ; habemus enim, quod Martha et Maria Magdalena, illae duae mulieres, acceperunt Lazarum, a mortuis Iohan. 11, et vidua accepit filium adolescentem, Lucae 7. Et dato, quod fuissent mariti earum, ex hoc non sequitur, quod acceperunt eos de necessitate prioris matrimonii, cum secundum Apostolum per mortem fuissent liberate a lege et religate a vinculo matrimonii, sed acceperunt eos de congruitate et honestate novo consensu in novum matrimonium. Patet istud 32 quaest. 7 cap. « Licite », super quo capitulo notavit Hugo, quod Lazarus post resurectionem suam, etsi voluisset, non potuit repetere uxorem suam. Et si voluisset habere eam, tunc necesse fuisset eos de novo matrimonium contrahere. Sed quia scivit Lazarus, qualis delectatio est in purgatorio, non festinavit uxorem recipere, sed magis 15 annis post resurrectionem vivens caste, nunquam ridens, sed vitam ducens lugubrem, in sancto sacerdotio humiliter militare domino suo Iesu Christo etc.