Distinctio XLII — Livre IV — Jean Hus
Jean Hus - Livre IV
[Distinctio XLII]
[1.] De parentalium graduum famosa quaestione aliquid, licet minus sufficienter, diximus…
Ista distinctio 42, tractans de impedimento spiritualis et legalis cognationis primo continet, quod tria sunt genera cognationis, scilicet consanguinitas, affinitas et spiritualis germanitas. Consanguinitas est inter eos, qui iunguntur secundum lineam generis. Affinitas inter eos, qui genere non sunt iuncti, sed mediante genere sunt sociati. Spiritualis proximitas est inter compatrem et commatrem et inter eos, quorum unus alterum de sacro fonte levavit, vel in catechizatione aut confirmatione tenuit ; est etiam inter filios eiusdem hominis carnales et spirituales.
2°, quod spirituales filii sunt, quos de sacro fonte levamus, vel in catechizatione vel confirmatione tenemus. Filii etiam et filiae spirituales eorum sunt, qui eos in sacro baptismate tingunt ; dicitur etiam spiritualis filia sacerdotis, quae ei peccata confitetur. Et notandum, quod ex adeptione baptismi et confirmationis solum oritur spiritualis cognatio, ex qua matrimonium impeditur contrahendum et dissolvitur contractum. Ex catechismo autem spiritualis cognatio oritur contrahi matrimonium impediens, non tamen dirimens, iam contractum, Extravag. De cognatione spirituali [§] Per catechismum.
3°, quod si aliquis filiolam suam vel commatrem sibi nuptialiter copulare praesumpserit, separentur. Si autem post legitimam copulam alter alterius filium de fonte levat, vel in confirmatione tenet, vel ex necessitate baptisat, non sunt separandi, sed culpabilis est ipsis poenitentia imponenda.
4°, quod filii naturales filiis adoptivis copulari non possunt, nec e contra, quod aliqui intelligunt - supple et bene – de illis tantum filiis, quibus compatres facti sunt, de aliis vero, qui ante compaternitatem vel post geniti sunt, concedunt, quod legitime iungi possunt.
5°, quod vir, qui uxori suae debitum reddidit, postquam alia mulier commater uxoris suae extitit, uxore mortua illam commatrem uxoris suae defuncte coniugem habere non potest. Si autem ante commaternitatem contractam uxori proprie debitum non reddidit, uxore mortua commatrem eius in uxorem habere poterit, et hoc, supple, sive post contractam maternitatem uxorem cognovaerit, sive non.
6°, quod vir et uxor eius non debent simul in baptismo puerum suscipere.
7°, quod non solum primae nuptiae, sed secundae sunt licitae, et tertiae et quartae non sunt damnandae, sed tantum primae sub benedictione Dei solemniter celebrantur.
[2.] Pro quibusdam sunt hii versus :
Sperans disiungi [a coniunge] coniunx de fonte levet si
Natum [de alia genitum], multetur [id est puniatur] graviter, non dissocietur [a coniunge].
Ducere commatrem vel natam spiritualem
Nemo potest ; quod si fiat, debet revocari.
Natus carnalis non nubat spirituali
Commatri, quam nequit uxoris habere maritus.
Coniunx de fonte puerum [propium] non tollat uterque.
Nullus diffinit, quotiens quis nubere possit.
[3.] Utrum cognatio spiritualis impediat matrimonium ?
Dicendum, quod sic. Sed notandum, quod cognatio spiritualis est propinquitas proveniens ex sacramenti datione, vel ad illud tentione. Unde doctor subtilis dicit, quod cognatio spiritualis est quoddam vinculum contractum ex dispensatione sacramentorum baptismi et confirmationis. Ex datione autem aliorum sacramentorum cognatio nequaquam oritur, quae matrimonium impediat vel dissolvat.
Vocatur autem cognatio spiritualis, quia, ut dicit S. Thomas quaestione prima : Sicut per carnis propagationem homo accipit esse naturae, ita accipit per sacramenta esse spiritualis gratiae, et ideo vinculum, quod contrahitur ex susceptione sacramentorum, est naturale alicui, in quantum est membrum ecclesiae. Et infra articulo secundo : Baptismus assimilatur generationi in utero, quia adhuc talis est fovendus intra uterum ecclesiae. Sed confirmatio assimilatur nativitati ex utero, per quam homo roboratus exponitur in publicum ad confessionem nominis Christi.
Haec Thomas.
Est autem sciendum, quod cognatio spiritualis est triplex.
Prima est paternitas spiritualis, quae attenditur inter patrem spiritualem et filium vel filiam spiritualem. Est autem pater spiritualis ille, qui baptisat, ut presbyter, et qui suscipit baptisatum de baptismo, ac episcopus, qui confirmat, et ille, qui tenet eum, qui confirmatur coram episcopo. Filius autem spiritualis dicitur ille, qui baptisatur vel confirmatur.
2a cognatio spiritualis est compaternitas, et haec attenditur inter parentes carnales ipsius baptisati vel confirmati et iam dictos patres spirituales eiusdem.
3a cognatio dicitur fraternitas spiritualis, et haec attenditur inter filium spiritualem et inter filios carnales sui patris spiritualis. Unde omnes filii baptisantis et omnes filii suscipientis aliquem hominem de baptismo sunt fratres spirituales illius, qui baptisatur et suscipitur de baptismo. Ista patent 30 quaest. 3 cap. primo et secundo.
Sed videtur, quod ista trimembris divisio cognationis spiritualis non evacuat totum genus ipsius cognationis spiritualis ; patet, quia est dare quartam cognationem spiritualem, scilicet confessorem patrem spiritualem, similiter patrem praedicatorem, qui gignit filios et filias spirituales per evangelium et per confessionem. Igitur non tantum triplex est cognatio spiritualis.
Hic dicitur, quod per confessionem et per praedicationem spiritualis cognatio sive gradus non contrahitur, quia tunc filius praedicatoris vel confessoris plebani cum nulla de sua parochia posset contrahere, eo quod omnes, ut suppono, sunt de praedicatione et confessione sua. Ideo non sunt proprie patres ipsi praedicatores et confessores, per quos spiritualis contraheretur cognatio, sed propter quandam similitudinem dicuntur patres. Nam secundum Philosophum 8 Ethicorum : Sicut corporalis pater dat proli tria, scilicet esse, nutrimentum et instructionem, sic et isti instructionem et nutrimentum spirituale. Sed non, nisi per baptismum vel per confirmationem esse spirituale. Unde, sicud pater naturalis non dicitur proprie, nisi quantum ad generationem, per quam dat esse, sic in spiritualibus sacerdos, nisi qui baptisat vel confirmat, sic communiter tenetur.
Sed tunc nescio discutere, quomodo Apostolus vocat filios, quos genuit per verbum Christi, quare non esset eorum pater proprie spiritualis.
Similiter videtur, quod sacerdos, baptisans aliquem fictum, non esset eius pater, ex eo, quod non dat ei esse gratiae spirituale.
Similiter episcopus saepe confirmans non dat esse spirituale confirmato, et sic non videtur esse eius pater spiritualis.
Ad primum forte posset dici, quod Apostolus loquitur ad illos, quos baptisavit, 2° concedendo, quod fuit eorum pater spiritualis, sed non proprie, primo modo dictus.
Ad secundum et tertium dicitur negando utramque consequentiam, et oportet dici, quod sufficit, quod sit pater ad faciem ecclesiae ; quamvis non det baptisato vel confirmato esse spirituale gratiae, quia tamen dat sibi esse fidei etsi non formate, provide dicitur spiritualis eius pater. Et ad hunc sensum oportet de sacerdote reducere illos versus :
Quem de fonte levas tangendo sive tenendo,
Vel confirmando, sua vel peccata fatendo,
Filius ille tibi spiritualis...
Quoad ultimam partem intellige : supple non cognationis spiritualis quamvis papa Symachus, similiter papa Innocentius ad hoc tendant, quos Magister adducit in littera.
[4.] Quantum ergo ad cognationes spirituales matrimonium impeditur inter personas infra scriptas per baptismum, videlicet inter baptisatum et filios suscipientis, inter baptisatum et uxorem suscipientis ante susceptionem carnaliter cognitam a suscipiente, inter suscipientem et patrem baptisati, inter suscipientem et matrem baptisati, inter baptisantem et baptisatum, inter baptisatum et filios baptisantis, inter baptisatum et uxorem baptisantis prius ab eo et patrem baptisati, inter baptisantem cognitam, inter baptisantem et matrem baptisati.
Istis decem modis impeditur matrimonium et dirimitur ; et eodem modo de confirmatione. Ista patent 30 quaest. 3 et Extravag. de cognatione spirituali, cap. « Veniens ». Item 30 quaest. prima cap. primo et infra plane sic dicitur : Pater spiritualis non potest contrahere matrimonium cum filia spirituali, nec mater spiritualis cum spirituali filio et si contrahant, est penitus dirimendum. Patet 30 quaest., cap. « Pitacium ».
Si autem pater spiritualis contrahit cum sorore filiae suae vel filii spiritualis, tale non est dirimendum. Patet 30 quaest. 3, cap. « Illud etiam ».
Item : non est dirimendum, si pater spiritualis contraheret cum filia carnaliter genita a suo filio spirituali. Patet per Innocentium super primo cap. Extravag. « De spiirtuali cognatione ».
Item : pater spiritualis non potest contrahere cum matre carnali sui spiritualis filii, nec mater spiritualis cum patre carnali, et si contraxerint, matrimonium est penitus dirimendum. Illud patet 30 quaest. prima cap. primo. Idem patet Extravag. de cognatione spirituali cap. « Veniens ».
Item sicut compaternitas spiritualis directe prohibet patrem spiritualem, ne possit nubere matri carnali sui filii spiritualis, sic eadem compaternitas indirecte prohibet uxorem patris spiritualis post mortem nubere patri carnali praedicti filii spiritualis, hoc praesupposito, quod iam dicta compaternitas non prius advenerit illi viro, qui per carnalem copulam fuit quodam modo effectus una caro cum uxore sua, quia, si prius fuit compater antequam accepit uxorem, tunc uxor eius post mortem eius licite potest matrimonium contrahere cum illo, qui compater erat mariti sui. Et sicut dictum est, quomodo paternitas directe conveniens viro extendit se ad uxorem et quomodo non, sic eodem modo extenditur a muliere ad virum, si mulier suscepit puerum de baptismo, vel baptisati in necessitate, vel tenet in confirmatione. Illud patet 30 quaest. 4 [cap.] « Sciscitatur ».
Item : nota, quod si aliquis homo habet prolem cum alia muliere, quam cum propria uxore, tunc pater spiritualis illius prolis non impeditur, quin mortuo illo homine ipse posset contrahere matrimonium cum uxore sua, ita quod in isto casu una mulier potest habere duos compatres successive in viros. Et eodem modo iudicandum est ex parte viri, si uxor sua habet prolem ex alio viro, quia tunc mortua uxore, vir poterit contrahere cum matre spirituali illius prolis, quae erat commater uxoris suae, et sic unus vir potest successive duas commatres habere in uxores. Ista patent 30 auaest. 4 cap. « Qui spiritualem ».
Nota etiam, quod vit et mulier simul levantes eandem prolem de baptismo non prohibentur inter se matrimonium contrahere. Ponit istud Innocentius Extravag. « De cognatione spirituali » in Glossa super cap. primo « Martinus ». Idem ponit Hostiensis in Glossa super cap. « Veniens » et patet per Magistrum in praesenti distinctione.
[5.] Et quoad ista sunt hii versus :
Quae mihi, vel cuius mea natum fonte levavit,
Haec mea coniunx fieri mea non valet uxor.
Si qua meae [scilicet uxoris] natum non ex me [genitum] fonte levavit,
post mortem uxoris
Hanc post [post mortem uxoris] fata meae non inde vetabor habere.
[6.] Item notandum, quod omnes liberi duorum compatrum, vel duarum commatrum, ante vel post compaternitatem geniti, possunt legitime coniungi praeter illam personam, qua compatres effecti sunt. Patet per Magistrum in praesenti distinctione cap. 3 in fine, patet etiam Extravag. « De cognatione spirituali » cap. primo, patet etiam 30 quaestione 3 cap. « Non oportet », et « Super quibus ».
[7.] Super isto sunt hii versus :
Non poterit iungi commater compatri ulli.
Compatri poterit compatris filia iungi,
Non tamen illa potest, per quam fit compater ille.
Patri se poterit compatrum iungere proles,
Hac tamen excepta, quae compatres facit illos.
[8.] Etiam notandum, quod cum sacerdos est pater spiritualis baptisans et habet prolem, tunc illa proles non potest legitime matrimonium contrahere cum prole ab eo baptisata, eo quod omnium illorum, quos ille sacerdos baptisavit, suus carnalis filius est frater spiritualis. Istud habetur Extravag. « De cognatione spirituali » cap. ultimo. Et idem est iudicandum de filio laici, qui in necessitate baptisaret. Ipse enim esset verus pater filiae, et ideo filius suus non posset filiam suam spiritualem in uxorem ducere, quia ipse esset frater suus spiritualis. Nec pater posset eamdem filiam in uxorem capere, quia ipse esset pater eius spiritualis, nec pater posset accipere matrem illius filiae, eo quod vera compaternitas esset inter has personas. Haec omnia possunt haberi ex dictis Hostiensis in Glossa super cap. proxime allegato.
[9.] Item notandum, quod ista prohibitio non extendit se usque ad nepotes, quia quamvis filius tuus spiritualis non possit accipere filiam tuam carnalem, tamen bene potest accipere neptem tuam, filiam filiae tuae. Etiam filius tuus carnalis potest accipere filiam filii tui spiritualis. Patent ista ex dictis Innocentii Extravag. « De cognatione spirituali » in Glossa super primo cap. illius tituli.
[10.] De cognatione legali etiam notandum est secundum doctores, quod cognatio legalis est proximitas ex adoptione proveniens. Adoptio autem est personae extraneae in filium vel nepotem, et sic deinceps, legitima assumptio. Est autem prima species legalis cognationis inter patrem adoptantem et prolem adoptatam ; 2a est inter prolem adoptatam et naturalem prolem adoptantis ; 3a est quasi per modum affinitatis inter uxorem filii adoptivi et patrem adoptivum, et inter filium adoptivum et uxorem patris adoptivi.
Et omnes iste species impediunt matrimonium, quamvis inaequaliter. Nam licet secunda species, quae potest dici fraternitas legalis cognationis, impediat matrimonium inter prolem adoptatam et prolem naturalem, quamdiu utraque proles est in patris potestate, tamen mortuo patre possunt legitime contrahere, vel etiam adhuc vivente patre, si una earum vel utraque fuerit emancipata, nullum habent impedimentum contrahendi matrimonium ulterius ex parte cognationis legalis. Ista patent Extravag. « De legali cognatione », ubi dicit Nicolaus papa sic : Si qua per adoptionem ceperit mihi esse soror, quamdiu durat adoptio inter me et ipsam, nuptiae consistere non possunt.
Et super eodem capitulo arguit glossa ab opposito sensu, quod non durante adoptione inter prolem naturalem et adoptivam non prohibentur nuptiae, sed ut patet per eamdem glossam, tunc non durat inter huiusmodi proles vinculum adoptionis, quando una earum vel utraque fuerit emancipata. Emancipata vero tunc dicitur, quando data sibi hereditaria portione, quae secundum leges ipsam prolem concernit, ipsa ponitur extra familiam patris. Patet 30 quaest. 3 cap. « Ita diligere » et cap. « Post susceptum » ; patent etiam praedicta ff. de ritu nuptiarum cap. « Per adoptionem ».
Sed prima et 3a species cognationis legalis perpetue impediunt matrimonium, nam pater adoptivus nunquam potest contrahere matrimonium cum filia adoptiva, sive illa filia adhuc sit in patris adoptantis familia, sive emancipata. Etiam pater nunquam legitime potest contrahere cum uxore filii adoptivi post mortem illius filii, nec filius adoptivus potest contrahere matrimonium cum uxore sui patris adoptivi post mortem illius patris, etiam dato, quod ante mortem patris fuerit emancipatus. Ista patet ff. de ritu nuptiarum « Filius adoptivus ».
Notandum etiam hic, quod dicit Hugo in Glossa 30 quaest. 3, quod sicut duae proles spirituales eiusdem patris spiritualis possunt legitime inter se contrahere, dummodo alias non impediantur, sic etiam duae proles adoptivae eiusdem patris adoptivi possunt inter se legitime contrahere, dummodo aliunde non impediantur. Iste leges de cognatione legali subsunt ecclesiae, in quantum sunt ab ecclesia confirmatae.
