Distinctio XXXVI — Livre IV — Jean Hus

Jean Hus - Livre IV

Distinctio XXXVI

[Distinctio XXXVI.]

 

[1.] Nunc de conditione videamus, an valeat coniugium dividere…

 

Ista distinctio 36, tractans de impedimento matrimonii intercidente propter ignorantiam servilis conditionis, primo continet, quod si quis ingenuus contraxerit cum ancilla, quam nesciebat esse ancillam, vel ingenua cum servo, quem nesciebat servum, libere potest dimittere et cum alia vel alio contrahere. Si vero servitus sciebatur, matrimonium indissolubile permanebit.

2° continet, quod si servus contrahat cum ancilla et e converso, etiam si sint diversorum dominorum, legitimum est matrimonium, si fiat de consensu dominorum. Etiam quodam modo videtur inter eos posse fieri coniugium dominis ignorantibus

3°, quod si liber duxit liberam et ipse efficitur servus, non propter hoc dirumpitur matrimonium, nec ipsa est in servitutem redigenda.

4°, quod pueri ante 14 annos et puellae ante 12 annos secundum leges matrimonium inire nequeunt ; quod si inierint, separari possunt, quamvis voluntate et assensu parentum fuerint coniuncti ; supple, nisi ante se carnaliter cognoscant, quia tunc malitia supplet aetatem ; quod si in coniunctione, quam ante annos pubertatis fecerunt, post dictos annos volunt permanere, iam ex hoc efficiuntur coniuges et deinceps nequeunt separari.

5°, quod sponsalia ante septimum annum contrahi non possunt ; solo enim consensu contrahuntur qui intervenire non potest, nisi ab alterutra parte intelligatur, quid inter eos agitur.

 

[2.] Super his sunt hii versus :

Te si conditio fallit, si vis, revocato [id est revoca].

Unius ancilla si nubat alius [id est alterius domini servo],

Stabit coniugium cum servitio dominorum.

Si post contractum per te sis servus, ob hanc rem,

Nec servam facere, nec linquere, quis [id est potes] mulierem

Certum tempus habent sponsalia coniugiumque,

Quod nisi servetur, revocari potest, utrumque.

 

[3.] Utrum error conditionis impedit matrimonium ?

Et Magister ostendit, quod sic. Vocatur autem in proposito error conditio ignorantia servitutis in libero vel libera de persona contrahente, quam credit liberam, ut si aliquis liber vel libera credit se matrimonium contrahere cum libera vel libero et contrahit cum serva vel servo.

Pro quo sciendum, quod aliquis est servus perpetuus in vita praesenti, ut emptitius vel per bellum acquisitus. Unde servus dicitur a servo, -as, -vi, quia olim in bello capti, cum iure possent occidi, servabantur et fiebant subditi servituti. Unde servus sic dicitur ex conditione servitutis. Alius autem est servus ex voluntate propria, pro dato tempore ad servitium obligatus. Et 3° dicitur etiam verus heres servus iuxta illud ad Gal. : Quanto tempore heres parvulus, est, nihil differt a servo.

Error ergo conditionis maxime circa servum primo modo dictum impedit matrimonium. Ratio : quia alter contrahendum laederetur primo in bono prolis, quam non haberet in potestate.

2° in bono fidei, quia non posset reddere debitum libere.

3° in bono sacramenti, id est in cohabitationis inseparabilitate ; ideo ex naturali aequitate provisum est, ut talis, error impediat matrimonium contrahendum et dirimat contractum, nisi ratificetur per sequentem errantis consensum tacitum vel expressum. Haec Petrus quaestione 1.

                                                                                

[4.] Utrum servus potest contrahere sine consensu domini sui ?

Dicendum, quod sic. Ratio : quia sicut appetitus naturae est ad conservationem individui per operationem nutritivae, ita ad conservationem speciei per generationem ; et ideo, sicut servus non tenetur obedire domino, quod non comedat et dormiat et faciat alia, quae pertinent ad necessitatem vitae, ita non tenetur ei obedire, quin contrahat, si vult, quod pertinet ad conservationem speciei ; et istud maxime verum est de servo dicto 2° modo, scilicet qui ex voluntate propria pro dato tempore est ad servitium obligatus. Ista enim servitus non excludit hominem ab ecclesiastico sacramento, quia quantum ad sacramentorum perceptionem in Christo Iesu non est servus neque liber, scilicet differens, ad Gal.. Etiam remedium est ipsum matrimonium a Deo infirmis institutum, ergo non debet prohiberi infirmo servo, quod est sibi a summo concessum Domino.

 

[5.] Utrum vir possit se in servum vendere vel dare invita uxore ?

Dicendum, quod sic, quia vir non tenetur uxori, nisi in his, quae pertinent ad actum coniugalem, et in his, quae ordinantur ad conservationem debitam matrimonii.

 

[6.] Utrum partus sequitur ventrem in conditionem servitutis ?

Dicendum, quod sic, secundum legem. Ita si mater est ingenua, et filii, si serva, et filii, et rationabiliter, quia servitus est conditio corporalis, mater autem substantiam ministrat in generatione, licet pater sit principium formale. In honoribus autem, in hereditate et in talibus partus sequitur patrem. In quibusdam tamen terris, quae iure civili non reguntur, ut in Bohemia, partus in omnibus sequitur patrem.