Distinctio XV — Livre IV — Jean Hus

Jean Hus - Livre IV

Distinctio XV

[Distinctio XV.]

 

[1.] Et sicut de praedictis auctoritatibus illorum error convincitur…

 

Ista distinctio 15, reprobans errorem illorum, qui dixerunt veram poenitentiam esse dimidiabilem,

primo continet, quod flagella quinque modis contingunt : primo, ut iustis merita per patientiam augeantur, ut in Iob, 2° ad custodiam virtutum, ne superbia tentetur, ut in Paulo, 3° ad corrigenda peccata, ut Mariae lepra, 4° ad gloriam Dei, ut in caeco nato, 5° ad initium poenae, ut Herodi, cuius poena in praesenti fuit inchoata et in inferno consumata.

2°, quod Deus humanum genus diluvio, Sodomitas igne, Aegyptios mari, Israelitas in eremo pro peccatis temporaliter punivit, ne in aeternum puniret. Quod dictum de his intelligendum est, qui inter ipsa flagella poenitentiam egerunt, credentes in Deum Hebreorum, quam etsi brevem et momentaneam, non tamen eam respuit Deus.

3°, quod cum quis flagellatur pro peccato, cuius non est conscius, si patienter fert poenam et humiliter cogitans se forte peccatum habere, quod non intelligit et pro eo punitur a Deo, poena illa satisfacit et relevat gravatum.

4°, quod in peccato mortali permanentes, etsi elemosinas largas faciant, non tamen per eas satisfaciunt, quia inordinate agunt, dum a se non incipiunt, nec proprie elemosina dicitur tale opus, dum sibi ipsis crudeles existant non placentes Deo.

5°, quod non valet satisfactio pro uno peccato mortali, nisi simul de omnibus confiteatur et satisfaciat.

6°, quod bona sine caritate facta et bona in caritate facta, quae comitatur mortalis culpa, quam non delet sequens poenitentia, prosunt ad poenam mitigandam, sed non ad vitam aeternam obtinendam.

7°, quod falsam poenitentiam constat esse, cum spretis pluribus de uno solo poenitentia agitur, vel cum sic de uno agitur, ut non ab alio discedatur.

8°, quod illa est vera poenitentia, quae peccatum abolet, quod solum illa facit, quae scelus corrigit, illa vero scelus corrigit, quae odium commissi criminis et committendi cum desiderio satisfaciendi affert.

9°, quod quamdiu res, propter quam peccatum est, non redditur, si reddi potest, non agitur poenitentia, sed fingitur.

 

[2.] Et solum pro principali huius distinctionis sunt hii versus :

P

retinens alia, culpam [retinens] non diluit unam,

Ast operando bene poenam [poenam, id est bonum sine caritate] sibi mitigat ipse.

 

[3.] Dubitatur : Utrum aliquis possit satisfacere de uno peccato sine alio ?

Sciendum, quod satisfactio, secundum S. Thomam quaestione prima articulo primo : est medicina curans peccata praeterita et praeservans a futuris. Unde uno modo definitur ratione culpae praeteritae, quam recompensavit, et definitur sic : Satisfactio est iniuriae illatae, recompensatio secundum iustitiae aequalitatem. Et intellige hic aequalitatems non quantitatis, sed proportionis. Anselmus Cur Deus homo definit sic : Satisfacere est Deo debitum honorem impendere (scilicet ratione culpae commissae). 2° modo potest definiri, prout praeservat a culpa, et sic definit eam Augustinus in Ecclesiasticis dogmatibus capitulo 22, dicens : Satisfacere est causas peccatorum excidere et earum suggestionibus aditum non indulgere.

 

Ex quibus definitionibus, patet, quod satisfactio offensam tollit et amicitiam restituit. Et quia ille, qui est in peccato mortali, offensam non tollit, nec amicitiam cum Deo habet, cum sit inimicus Dei, ergo nec satisfacit. Et patet, quia non potest aliquis satisfacere pro peccato mortali non faciendo pro alio, quo tenetur. Ex quo ulterius patet, quod non potest quis satisfacere pro peccatis, pro quibus contritus fuerat, dum est in peccato mortali, nam satisfactio importat acceptionem, divinam. Impossibile est autem, quod opera illius sint Deo placita, dum ipsa in crimine operatur, nec potest quisquam per se satisfacere, nisi principaliter satisfaciente Domino, Iesu Christo, qui per passionem suam hoc efficit, ut nos de congruo pro peccatis nostris satisfaciamus.

 

[4.] Utrum opera facta extra caritatem sint aliquantum proficua ?

Dicitur, quod sic, nam etsi non valent ad percipiendum vitam aeternam, valent tamen ad mitiorem, poenam sustinendum, ut dicit Magister etc.

 

[5.] Quot sunt opera satisfactionis ?

Respondetur, quod tria principalia, ad quae omnia alia reducuntur, scilicet elemosina, oratio et ieiunium.

 

Sumitur autem eorum distinctio quadrupliciter :

Primo ex parte Dei, per satisfactionem enim aliquid nobis substrahimus et Deo impendimus. Tria autem bona habemus a Deo, scilicet bona fortunae, corporis et animae. De bonis fortunae substrahimus nobis per elemosinam, de bonis corporis per ieiunium, de bonis animae per orationem, non quod de anima vel eius potentiis aliquid subtrahatur essentialiter, sed quia per orationem anima Deo submittitur.

2° sumitur eorum distinctio ex termino a quo, quia homo per ieiunium revocatur a concupiscentia carnis, per elemosinam a concupiscentia oculorum, per orationem, qua se homo Deo humiliat, a superbia vitae. Causae enim satisfactionis debent correspondere causis peccandi, et quia tales principales sunt tres iuxta illud 1 Iohan. 2 : Omne, quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae, - et quia contraria contrariis curantur, ergo ieiunium ordinatur contra carnis concupiscentiam, elemosina contra concupiscentiam oculorum, scilicet contra avaritiam, et oratio, qua humiliamus animas Deo, contra superbiam, ut secundum dictum Augustini superius dictum velificetur, quo dicit : Satisfacere est causas peccati excidere. Et isto modo Salvator noster pro nobis tripliciter poenituit et omnino satisfecit, nam propter luxuriam, qua homo delectatur in omnibus membris, ipse voluit affligi siti, esurire et pati in omnibus membris. Et quia homo incidit in avariciam, ipse satisfecit per paupertatem benivolam. Unde voluit usque ad nuditatem ultimam pro avaritia hominis fieri pauper ; 3°, quod humanum genus peccavit per vitae superbiam, ipse voluit satisfacere per humilitatem maximam, cum Christus exinanivit semet ipsum, formam servi accipiens, factus obediens Patri usque ad mortem.

3° sumitur distinctio istorum operum satisfactionis ex termino ad quem, quia per ieiunium ordinatur homo ad se ipsum, per elemosinam ad proximum et per orationem ad Deum.

4° modo ex parte materiae, quia per ieiunium fit satisfactio de corporalibus, per elemosinam de temporalibus, per orationem de spiritualibus. Et ad ieiunium reducitur omnis afflictio corporis, ut vigiliae, peregrinationes, vestium asperitas, nuditas et similia. Unde omnia opera, quae iniunguntur pro satisfactione, vel sunts spirituales exercitationes, et tunc reducuntur ad orationem, vel corporales castigationes, et tunc reducuntur ad ieiunium, vel proximorum subventiones, et tunc reducuntur ad elemosinam. Est autem elemosina opus misericordiae, unde elemosina dicitur ab « elemonia », quod est misericordia et « syna », quod est mandatum, et sic elemosina dicitur mandatum misericordiae. Et secundum hoc scribitur per e, sed melius scribetur per i, et tunc dicitur elymosina ab « ely », quod est Deus, et « syna », quod est mandatum, inde elymosina, quasi mandatum Dei, quia ipsam mandavit Deus dicens Luce 11 : Date elemosinam, et ecce, omnia munda sunt vobis.

Super quo Augustinus De verbis Domini, sermone : Quid est, facite elemosinam, facite misericordiam ? et sequitur : Quid est elemosina, misericordia ? et ex hoc deducit, quod homo debet incipere facere misericordiam sive elemosinam animae proprie mendicanti iuxta illud Ecclesiastici 30 : Miserere animae tuae placens Deo. Et patet, quod elemosina cadit sub praecepto. Unde Deuteronom. 15 dicit Dominus : Praecipio tibi, ut aperias manus fratri tuo egeno et pauperi, et etiam patet Matth. 25, ubi Salvator et regnum caeleste praestat elemosinantibus et ignem aeternum elemosinam negantibus.

Est autem duplex elemosina, scilicet corporalis et spiritualis. Elemosinae corporalis septem sunt opera, quoad corpus, quae decent laicos, quae patent in hoc versu :

Visito, poto, cibo, redimo, tego, colligo, condo.

Visito, scilicet infirmum, poto sidentem, cibo esurientem, redimo incarceratum, tego, id est vestio nudum, colligo, id est recolligo hospitem, condo, id est sepelio mortuum.

 

Similiter elemosinae spiritualis, quoad animam, septem sunt opera, quae decent principaliter clericos. Et continentur in hoc versu :

Consule, castiga, solare, remitte, fer, ora.

Consule, id est doce ignorantem, et dirige dubitantem. Intelligitur enim in hoc duplex elemosina : scilicet doctrina et consilium. Castiga delinquentem, solare, id est consola tristem, remitte delinquentibus in te, fer, id est porta infirmitates aliorum et gravamina, ora pro omnibus.

Cui autem debet fieri, habetur per Ambrosium libro De officiis, ut distinct. 86 Non satis, sic inquit :

Causa, fides, tempus, sanguis, modus ac locus, aetas

Debilis, ingenuus, verecundus ; hiis personis

Bona prudens errogare teneris…

 

Sequitur ibidem Singulis, quod nemo hic vians excusatur, quin elemosinam faciat, et ibidem Caeterum : elemosina consanguineis prius est facienda, quam aliis, tamen cum prudentia.

Circumstantiae autem elemosinae in isto versu continentur :

Quid, cui, vel, quantum, quando, cur, quomodo dandum.

 

Haec communia dicta sufficiant de elemosina, nec tamen praetereundum est, quin dicatur, quod spiritualis elemosina plus Deo est accepta quam corporalis, et ergo homines et praesertim clerici plus debent esse solliciti ad dandum spiritualem elemosinam, quam corporalem. Elemosina etiam dicitur magis satisfactorium, quam oratio, vel ieiunium, quia continet virtualiter orationem et ieiunium, in quantum accipientes obligat ad ieiunandum, orandum et alia bona opera faciendum pro dante. Item : elemosina facta rite propter Deum est quaedam obligatio facta Deo et sic habet vim orationis. Item : in quantum per eam subtrahuntur bona, quae ordinationem habent ad refectionem corporis, habet rationem ieiunii, quia inducit ieiunium et sic dicitur magis satisfactoria, quam ieiunium.

 

[6.] Utrum virtus elemosinae magis consistat in dato exteriori quam in affectu ?

Dicendum, quod virtus sive efficacia elemosinae est ex dante, in quantum est opus meritorium, et ex recipiente, in quantum obligatur ad orandum pro dante ; quantum ad efficaciam, quam habet ex recipiente, plus consistit in dato exteriori, quia ex illo magis obligatur recipiens ad orandum ; sed in quantum ad efficaciam, quam habet ex dante, in quantum est opus meritorium, plus consistit in voluntate respectu praemii essentialis, quia quanto quis habet intensiorem voluntatem dandi, plus meretur ; sed respectu remissionis poenae, vel alicuius praemii accidentalis plus consistit in dato, nisi forte foret tam intensa voluntas ex alia parte, quod datum reconpensaret. Plura essent dicenda de ieiunio et oratione, sed gaudent brevitate moderni. Nunc igitur est silendum.

 

In fine huius distinctionis dicitur : Quamdiu res, propter quam peccatum est, non redditur, si reddi potest, non agitur poenitentia, sed fingitur, et 14 quaestione 6 dicitur : Non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum, ex quo Magister infert, quod non est poenitentia vera, cum non sit satisfactoria per restitutionem, dum potest fieri restitutio, de qua nunc esset tractandum, sed quia est nimis prolixum membratim restitutionem explicare iuxta illum versum :

Quis, cui, quid, quantum, per quem sive quomodo, quando

 

et iuxta illos versus :

Iussio, consilium, consensus, palpo, recursus

Participans, mutus, non obstans, non manifestans,

 

ideo propter sequentia ad restitutionem obligati, ne per aucam turbentur in pace, pro isto tempore requiescant.