Distinctio XL — Livre IV — Jean Hus
Jean Hus - Livre IV
[Distinctio XL]
[1.] Nunc superest de cognatione aliquid dicere…
Ista distinctio 40, tractans de impedimento matrimonii ex parte carnalis cognationis, continet, quod est cognatio carnalis et est cognatio spiritualis ; cognati autem vel affines carnaliter in septimo gradu, vel infra, copulari non debent. Sed nota, quod illa prohibitio hodie est restricta usque ad quartum gradum, quia infra quartum gradum et in quarto gradu copulari non debent. Extravag. De consanguinitate [cap.] « Non debet ».
[2.] Unde versus :
Tu consanguineus tum si fueris mulieris,
Affinis nequit ante gradus tibi nubere septem.
[3.] Pro distinctionis huius intelligentia notandum primo, quod consanguinitas est vinculum personarum ab eodem stipite descendentium, carnali propagatione contractum. Quia tamen ista descriptio non continet, nisi personas descendentes excluso parente communi, et consanguinitas sine dubio non solum est inter personas descendentes, sed inter patrem et filios, ideo videtur, quod convenientius sic possit definiri : Consanguinitas est convenientia personarum in natura ab uno parente carnis propagatione derivata. Haec definitio continet personas descendentes et stipitem, quomodocunque conparantur ad invicem. Convenientia ponitur pro genere, personarum ponitur ad differentiam irrationalium, in natura ponitur ad differentiam convenientiae in voluntate et gratia, ab uno stipite, excludit personas diversarum cognationum longe distandum, carnis propagatione excludit angelos.
2° notandum, quod stipes est parens communis multarum personarum. Et idem est stipes et truncus, quia persona, a qua omnes alii eiusdem cognationis ducunt originem.
3° notandum, quod linea est ordinata collectio personarum consanguinitate coniunctarum, ab eodem stipite descendentium, diversos gradus continens. Quia vero collectio sonat in simul esse, et hic est mentio de ascendentibus, et etiam videtur hic excludi communis parens, ideo forte posset melius sic definiri : Linea est ordo personarum consanguinearum ad invicem, gradus continens. Nec oportet hic facere mentionem de uno parente, qui sit propagator, quia hoc intelligitur, cum dicitur : personarum consanguinearum, sicud patet per definitionem consanguinitatis ; quod autem additur gradus continens, congrue ponitur, quia unicus gradus nunquam linea est, sed solum inchoatio lineae. Unde nec pater ad filium lineam facit consanguinitatis, nec filius ad patrem, nec frater vel soror ad fratrem, sed gradum tantum, et lineae inchoationem. Unde quilibet gradus in linea habet se ad modum puncti mathematici, sive continui, qui est in continuo, sed non est linea, cum punctus sit indivisibilis, ut dicit Euclides : Punctus est, cuius pars non est, et istud debet patere in numeris in arbore consanguinitatis positis.
Est autem linea triplex, scilicet ascendendum, descendentium et transversalium, et sic ascendens, descendens et transversalis.
Linea ascendens continet progenitores per ordinem usque abavum et abaviam sicut patet in arbore.
Linea descendens continet propagatos ab aliquo, vel ab aliquibus per ordinem usque ad abnepotem et abneptem, ut patet in arbore. Unde quaelibet illarum duarum linearum potest esse ascendens et descendens respectu diversorum, quamvis ultima linea ascendentium, quae ad Adam pertingeret, non posset esse descendentiums, nisi Adam computaretur terminus ascendentium et descendentium, sed tunc non daretur stipes et truncus communis ascendentium et descendentium.
Linea vero lateralis sive transversalis continet laterales, lateraliter descendentes a progenitore, vel progenitoribus illius, cui sunt laterales, ut patet de fratre et sorore Prothei et eorum successione, similiter de patruo Prothei et amita, avunculo et matertera et eorum successione, et sic de aliis lateralibus.
Linea vero transversalis duplex est, scilicet aequalis et inaequalis. Aequalis est, quae continet personas aeque distantes a communi parente ; aequales sunt Protheus et pronepos propatrui, similiter frater et soror et huiusmodi. Inaequalis est, quae continet inaequaliter distantes ab eodem, quales sunt Protheus et nepos propatrui, similiter Protheus et filius propatrui, vel ipse propatruus, similiter frater et sororis filius, quorum alter est nepos communis patris, alter filius, et huiusmodi. Et nota, quod ex lineis descendentibus constituitur transversalis, verbi gratia : Filii duo fratrum mutuo sibi attinent secundum lineam transversalem et aequalem, frater et filii fratris secundum lineam transversalem et inaequalem, et quilibet eorum recta linea descendit a communi parente, qui est avus ad filios fratris vel fratrum, prout potest in arbore hoc patere.
2° notandum, quod gradus secundum doctores est habitudo distantium personarum, qua cognoscitur, quota generationis distantia duae personae inter se differunt ; sed quia haec verba designant gradum continere duas personas per habitudinem mediam, et aestimo, quod quaelibet persona habet gradum suum, sed respectu alterius, ideo forte gradus potest evidentius sic describi : Gradus est ordo personae ad personam in consanguinitate secundum aliquam differentiam situs, scilicet supra, vel infra, vel iuxta.
Gradus enim, sive ordo personae ad personam versus sursum est alicuius progenitorum. Unde ordo progenitorum constituit per seriem graduum superioris lineam ascendentem. Unde pater et mater sunt primus gradus ascendentis lineae, avus et avia secundus, et sic de aliis.
Ordo autem personae ad personam versus deorsum est de posteritate. Unde ordo posteritatis secundum seriem graduum constituit lineam descendentem. Unde filius et filia est primus gradus lineae descendentis, nepos et neptis secundus, et sic de aliis.
Ordo autem personae ad personam a latere constituit lineam transversalem et est lateralium, ut frater et soror, qui sunt primus gradus, filii eorum secundus et sic deinceps. Et haec omnia se offerunt in arbore in consanguineis Prothei etc.
Consequenter videndum est de computatione graduum, pro quo sciendum, quod duplex est computatio, scilicet canonica et legalis, quae inter se differunt et in modo et in causa.
In modo, quia computatio legalis ubique et in omni linea secundum numerum personarum propagatarum ab uno parente constituit numerum graduum, ita quod ubique teneatur haec regula : Persona addita personae per carnis propagationem mutat vel adicit gradum Et sumitur haec regula ab illo verbo legis : Generata persona gradum adicit, Institutiones lib. 3 § « Gradibus cognatorum » in fine. Et habetur 35 quaest. 5. Computatio ergo legalis ubique secundum singulas personas propagatas singulos constituit gradus et differentes ; sed computatio canonica, licet hos communiter observet in linea ascendente et descendente, non tamen in linea transversali, ibi enim non superadicit gradum cum adiectione personae per propagationem.
In causa etiam differunt, quia legalis computatio intendit per se successioni in cognatione propter haereditatis delationem a persona in personam, et ideo secundum singulas personas singulos constituit gradus, quia unica succedit alteri gradatim in hereditate. Canonica vero per se intendit cognationi succedentium propter copulam coniugalem legitime contrahendam, et ideo non semper ponit singulos gradus differentes secundum singulas personas, quia vivae personae invicem matrimonio copulantur. Haec omnia aperte docet Alexander secundus 35 quaest. 5 « Ad sedem » ante medium.
Et nota, quod si aliquando invenis, quod canonica computatio ponit duas personas in uno gradu, hoc est intelligendum, quia in simili, ut duo fratres sunt in diversis lineis descendentibus, sed in simili gradu cognationis, quia uterque est in eodem gradu, scilicet primo, tam ad patrem supra, quam ad alterum a latere. Eodem modo filii fratrum sunt in secundo gradu, quae quatuor personae secundum computationem legalem faciunt quatuor gradus. Unde canon ponit duas personas in uno gradu, quia principaliter intuetur consanguinitatem, quae est semper plurimum ad invicem, lex vero in singulis, gradibus singulas personas, quia principaliter intuetur successionem in hereditatem, quae singillatim est personae cuiuslibet per se.
Istis pensatis poterit quarumlibet personarum consanguinearum in figura distanda reperiri, modum autem inveniendi videat quilibet, saltim quoad gradus quatuor, in quibus copula prohibetur, et pensanti iam dicta, patebit faciliter in figura.
[4.] Dubitatur circa istam distinctionem : Utrum consanguinitas de iure naturali impediat matrimonium ?
Dicendum, quod sic, quantum ad personam patris respectu filiae et quantum ad personam matris respectu filii. Dicat enim ratio naturalis, quod filia, quae debet esse subiecta patri per omnia, non est assumenda causa prolis generandae in sociam. Similiter mater, quae debet filio s dominari, non debet ab eo assumi in sociam. Item turpe foret, ut filius carnem, de qua genitus est, macularet ; similiter turpe est, quod pater carnem, quam genuit, macularet ; hoc enim esset quasi in carnem propriam agere et ipsam turpiter maculare.
Sed quantum ad aliquas personas, quae ponuntur in Levitico, consanguinitas impedit de iure divino ; finis enim matrimonii secundarius est repressio concupiscentiae, cui magnus praeberetur consensus vel occasio, si licita esset carnalis copula inter personas, quae conversantur simul in eadem domo, et ideo personae illae excipiuntur in lege, quae simul habent quodam modo conversari. Sed iure humano adhuc plures personae excipiuntur, propter hoc, ut etiam amicitia et hominum confederatio multiplicaretur, dum homo ad uxoris consanguineos habet se, sicud ad consanguineos suos. Unde quia amor viri ad mulierem et e contra est vehemens, et inter homines non consanguineos est multiplicatum odium, ut ista duo moderarentur, ex una parte prohibitum est, ne fratres ducerent sorores in coniugium, ne esset nimius amor inter eos, quia amor consanguinitatis ex parte una et amor coniugalis ex altera coniuncti facerent amorem inter eos excessivum. Et ex alia parte constitutum est, ut copularentur non consanguinei, ut cessaret aut mitigaretur odium, et per consequens, ne caritas ex prima parte consanguineorum deflueret propter fornicationem coniugum, et ex alia parte, ut cresceret ex copulatione non consanguineorum.
Sic ergo provisum est ab ecclesia, ut non consanguinei, sed longe distantes matrimonia contraherent. Primo fuit provisum, ut ante septimum gradum non contraherent, sed iam restrictum est, quod solum ante quartum et in quarto non contraherent, quia parentes quandoque vivunt usque ad quartum gradum. Unde Dominus comminatur se visitaturum peccata patrum in filios usque as ad quartam generationem.
