Distinctio XLI — Livre IV — Jean Hus

Jean Hus - Livre IV

Distinctio XLI

[Distinctio XLI]

 

[1.] Nunc de affinitate videndum est…

 

Ista distinctio 41 tractans de affinitatis impedimento continet primo, quod omnes consanguinei uxoris usque ad septimum gradum sunt affines viro et e contra, quia vir et uxor efficiuntur una caro. Unde sicut non licet Christiano de sua consanguinitate uxorem ducere, sic nec de consanguinitate uxoris propter unitatem carnis. Et e converso uxor non potest ducere virum de consanguinitate viri ad septimum gradum. Aliqui tamen dicunt, quod in septima generatione inter affines potest contrahi matrimonium, et in quarta, etsi contractum fuerit, non separari. Et notandum, quod affinitas matrimonium non impedit hodie, quae est ultra quartum gradum, Extravag. De consanguinitate et affinitate [cap.] « Non debet », unde Magister iura adducit antiqua, quae sunt revocata.

2° continet distinctio, quod si aliqua mulier ad secundas nuptias transierit et ex eis sobolem genuerit, nullatenus potest soboles de secundo viro suscepta coniugium contrahere cum aliquo de cognatione prioris viri, cum quo mater eius una caro existit. Et notandum, quod illud abrogatum est, Extravag. De consanguinitate et affinitate [cap.] « Quod super hiis » et cap. « Non debet ». Unde potest contrahere licite soboles de secundo viro suscepta cum aliquo de consanguinitate prioris viri, nisi aliquid aliud impediret.

3°, quod, si ignoranter infra dictos gradus consanguinitatis aliqui coniuncti fuerint, habita notitia ab ecclesia separantur. Et dicunt aliqui illam coniunctionem coniugium non fuisse, quia non erant legitimae personae ; tamen propter ignorantiam excusantur et coniugium reputatur, quia bona fide et per manum ecclesiae conveniunt ; unde et filii eorum legitimantur. Alii autem dicunt fuisse coniugium, licet non essent personae legitimae, quia talium coniunctiones vocant canones coniugium.

4°, quod consanguineorum coniunctionem nullus extraneorum accuset, sed propinqui, ad quorum notitiam pertinet. Si autem tota progenies deficiat, ab antiquioribus et veratioribus, quibus propinquitas nota sit, veritas perquiratur, et si inventa fuerit, separentur.

5°, quod aliud est peccatum fornicatio, aliud adulterium, aliud incestus, aliud raptus. Licet fornicatio sit genus omnis illiciti coitus, qui fit extra uxorem, tamen specialiter intelligitur usu viduarum, vel concubinarum, vel meretricum. Stuprum proprie est virginum defloratio illicita. Adulterium est alieni thori violatio. Unde adulterium dicitur quasi alterius thori accessio. Incestus est consanguinearum vel affinium abusio. Raptus dicitur puellae violenta a domo patris eductio, ut nupta in uxorem habeatur, quae morte multatur. Si tamen ad ecclesiam confugerit, privilegio ecclesiae mortis impunitatem meretur.

6°, quod frater et soror uxoris tuae cognati dicuntur, iure fit et necessitate vulgaris appelationis potius, quam ulla causa cognationis. Uxor enim fratris fratrissa potius quam cognata vocatur. Mariti frater levir dicitur, duorum fratrum uxores ianitrices, quasi eandem ianuam intrantes. Viri uxor glos appellatur.

 

[2.] Pro quibusdam sunt hii versus :

 

Metam [scilicet septem graduum] dat rigor [iuris], [metam] hancque dispensatio [Gregorii et Fabiani] laxat,

Affinesque gradu permittit nubere quarto [in quarto].

Ante gradus positos [affines in matrimonio] iuncti sunt dissociandi,

Atque [si ignoranter fecerunt] rei non sunt, aliis quoque nubere possunt.

 

Supposito, quod affinitas contrahatur ex matrimonio et ex licito coitu, non autem ex coitu contra naturam, quia non est ibi seminum commixtio,

 

[3.] Quaeritur : Utrum affinitas contrahatur ex sponsalibus.

Pro quo sciendum, quod affinitas est propinquitas personarum ex carnali copula proveniens, omni carens parentela, et dicitur simpliciter ex carnali copula, quia tam per fornicariam copulam, quam per legitimam contrahitur affinitas 35 quaest. 5 « Nec eam », Extravag. cap. « De eo, qui cognovit consanguineam uxoris ». Et quia non solum carnis copula facit affinitatem, sed et cognatio, media enim persona uni cognata et alteri carnaliter copulata causat affinitatem inter illas personas extremas, ideo potest affinitas taliter definiri : Affinitas est propinguitas personarum non consanguinearum, per mediationem tertiae personae contracta, quae uni earum est cognata et alteri copulata.

 

Ex dicta definitione potest patere, quod affinitas contrahitur ex sponsalibus, quia alias post sponsalia posset frater germanus ducere sponsam fratris, quod est contra dicta superius. Contrahitur ergo affinitas vel propinguitas quaedam, quae vocatur iustitia publicae honestatis, quae sic definitur : Publicae honestatis iustitia est propinquitas ex sponsalibus proveniens, robur trahens ab ecclesiae institutione propter eius honestatem. Impedit autem matrimonium secundum eosdem gradus sicut affinitas et consanguinitas, per easdem rationes, contrahitur tamen ante tempus septennii, sed non sic affinitas.

 

[4.] Utrum aliquis filius sit illegitimus ?

Dicendum, quod sic. Et nota, quod quatuor sunt differentiae filiorum. Quidam sunt legitimi et naturales, ut nati de matrimonio ; quidam naturales non legitimi, ut nati de fornicatione ; quidam legitimi et non naturales, ut filii adoptionum ; quidam nec legitimi, nec nati de adulterio, ut si contingeret aliquem esse filium ex coniunctione duorum coniugum, quorum uterque aestimasset se cum proprio coniuge propter prolem commisceri, et commisceretur cum alio. In tali enim coniunctione non curreret crimen adulterii, cum neuter coniugum alterius coniugem postularet, et quia adulteria procedunt de corde, id est de intentione cordis, ut dicit Salvator Matth. 15. Et secundum Augustinum peccatum adeo est volitum, quod si non volitum, non est  peccatum, et commune et valde bonum proverbium dicit :

Quidquid agant homines, intentio iudicat illos.

 

Ideo taliter coniuncti duo homines aestimantes se fore coniuges, adulterii crimen non peccarent. Sed Petrus quaest. 6 articulo primo dicit, quod filii nec legitimi nec naturales sunt, qui ex damnato coitu nascuntur, scilicet ex adulterio vel incestu, qui dicuntur spurii.

 

[5.] Utrum filius illegitimus possit legitimari ?

Dicendum, quod sic. Est autem legitimatio quorundam incomodorum amotio, quae illegitime natus incurrit, et illa incomoda tolli possunt, pro quo dicit S. Thomas quaest. 4 articulo 3, quod illegitimus non potest legitimari, ut fiat de legitimo coitu natus, sed quia damna, quae incurrit, subtrahuntur per auctoritatem legis.

 

Et sunt sex modi legitimandi :

duo scilicet secundum canones :

primus, cum quis ducit in uxorem illam, ex qua filium illegitimum generavit,

2US fit per dispensationem papae ;

quatuor autem modi sunt secundum leges,

primus, si pater filium naturalem curie imperatoris offerat, ex hoc enim legitimatur propter curie honestatem ;

2US, si pater in testamento nominet eum legitimum heredem et filius postea testamentum imperatori offerat ;

3US, si nullus sit filius legitimus et ipse eum principi imperatoris offerat ;

4US, si pater in publico cum trium testium subscriptione eum legitimum nominet, nec addiciat naturalem.

Haec S. Thomas.

 

Sciendum tamen, quod secundum Petrum quaest. 6 articulo 2 : Legitimatio canonica legitimat hominem ad actus spirituales in tota ecclesia et ad actus saeculares in terra subdita papae et ad dignitates etiam saeculares.

Haec ille.

 

Et placet mihi, si Deo placet.