Distinctio XLV — Livre IV — Jean Hus

Jean Hus - Livre IV

Distinctio XLV

[Distinctio XLV.]

 

[1.] Praeterea sciendum est quod omnes animae, ut ait Augustinus, cum de saeculo exierint, diversas habent receptiones, bonae habent gaudium, malae tormenta...

 

Ista distinctio 45, tractans de statu animarum, quem habent post separationem a corpore, primo continet, quod omnes animae, cum de hoc saeculo exeunt, diversa habent receptacula, sicut una quaeque digna est : bonae habent gaudium, malae tormenta, et facta resurrectione bonorum gaudium maius erit et malorum tormenta graviora.

2°, quod non est negandum orationibus sanctae ecclesiae et sacrifitio altaris et elemosinis mortuorum animas relevari, si tamen haec, dum viverent, meruerunt.

3°, quod sacrificia, elemosinae et orationes, cum pro baptisatis offeruntur, pro valde bonis gratiarum actiones sunt, pro non valde malis propitiationes, sed pro valde malis etsi nulla sunt illorum adiuvamenta, sunt tamen vivorum qualescumque consolationes. Quibus vero prosunt, ad hoc sunt, ut vel sit plena remissio, vel certe, ut sit tolerabilior ipsa damnatio, id est punitio, quia magna poena purgatorii est.

4°, quod cum pro mortuis sacrificia, orationes et elemosinae fiunt, non eis nova merita comparantur, sed eorum praecedentibus meritis consequentia ista redduntur.

5°, quod secundum Augustinum in libro De cura pro mortuis pompa funeris, agmina exequiarum, sumptuosa diligentia sepulturae vivorum sunt qualiacumque solatia, non adiutoria mortuorum, et tamen bona est cura mortuos sepeliendi ex scripturis.

6°, quod duobus mediocriter et pariter bonis, suffragiis indigentibus, quorum unus est dives, pro quo sunt suffragia specialia, et alius pauper, pro quo nulla fiunt specialia suffragia, potest dici, quod pauperi tantum prosunt specialia, quantum prosunt diviti generalia et specialia, 2° potest dici, quod illa specialia suffragia diviti possunt conferre celeriorem absolutionem, sed non pleniorem.

7°, quod mediocriter boni, qui in fine moriuntur saeculi, indigentes suffragiis ecclesiae, quae tunc non erunt, aestimat Magister quasi per ignem transeuntes salvari et caelestis curiae orationibus, quae intercedit, donec impleatur Christus, id est corpus Christi mysticum, quod est numerus omnium salvandorum.

8°, quod angeli non dicuntur nostras orationes Deo offerre, quasi ipse non noverit, quid volumus, aut quo indigeamus, qui novit omnia, antequam fiant, sed eius voluntatem consulunt, quid erga nos faciant.

9°, quod animae sanctorum sicut et angeli praeces hominum, quae implendae sunt et quae non, cognoscunt.

10°, quod beati a Deo sunt addicti supernae Veritati, ut nihil praeter eius voluntatem queant velle.

11°, quod sancti pro nobis intercedunt ad Deum et merito proprio et affectu, dum cupiunt vota nostra impleri, quod tamen non faciunt, nisi in voluntate Dei didicerint adimplenda.

12°, quod Deus cum quibusdam misericordius agit, quam eorum peccata meruerunt, scilicet cum mediocriter malis, qui ecclesiae meritis adiuvantur.

 

[2.] Et solum pro duobus magis principalioribus sunt hii versus :

 

Dico, quod his prosunt suffragia [sanctorum], qui meruerunt [viando].

Orant pro nobis sancti bona nostra volendo.

 

 [3.] Utrum animae de hoc exientes saeculo habent diversas habitationes ?

Dicendum, quod sic. Pro quo sciendum, quod quaelibet anima mortui hominis vel exit ad locum gloriae, vel ad locum poenae. Si primum, tunc habitatio eius est caelum empyreum, et ista habitatio dividitur in novem habitationes iuxta ordines angelorum, in quibus sanctorum locantur animae iuxta exigentiam meritorum. Si vero exit ad locum poenae, hoc contingit dupliciter, quia vel in loco illo habitationis est poena sensus, vel poena damni tantum, vel utraque simul, et quaelibet istarum habitationum adhuc potest distingui in temporalem et aeternam.

Et iuxta hoc quatuor possunt distingui loca sive habitationes poenarum ipsarum animarum.

Quorum primus locus est infernus proprie dictus, qui est habitatio damnatorum, qui tam poena sensus, quam poena damni punientur ; et ad hunc locum nullus pervenit, nisi quis cum peccato mortali personaliter perpetrato ab hac vita impoenitens decedit.

Alius locus est purgatorius, in quo simul est poena sensus et damni, utraque tamen temporalis ; et ad hunc locum descendit, qui solum in peccato veniali, vel confessus de mortali et contritus non satisfaciens ab hac vita decedit.

Tertius locus est limbus parvulorum, ad quem non baptisatus descendit propter peccatum originale, cui nulla debetur poena sensus, eo quod actualiter personaliter non peccavit, debetur tamen sibi poena damni, quae est carentia divinae visionis et fruitionis, eo quod in perpetuum erit peccato originali maculatus.

Quartus locus dicitur limbus patrum, ad quem sancti patres ante Christi resurrectionem descenderunt, in quo erat solum poena damni et haec temporalis ; in hunc locum Christus resurgens a mortuis descendit et ex eo sanctos patres eduxit ; hic locus alio nomine dicitur sinus Abrahae. Sed postquam Christus ianuas caeli apperuit, tunc sinus Abrahae dicitur locus gloriae, scilicet caelum empyreum, in quo sanctorum animae requiescunt. Et isto modo accipiendo sinum Abrahae, oramus in exequiis defunctorum, ut animae eorum per manus angelorum in sinum Abrahae deducantur.

 

Ex his patet, quod prius fuerunt quatuor loca, vel habitacula poenarum, ad quae veniebant animae post hanc vitam, scilicet infernus, locus purgatorius, limbus puerorum et sinus Abrahae, prout accipiebatur pro limbo patrum, quem Christus destruxit, quando resurgens a mortuis gloriosus victor ad inferna descendit et suos a poena damni totaliter liberavit. Ideo adhuc superstitibus restant indubie tria loca, scilicet infernus, locus purgatorius et parvulorum limbus. Sed post finale iudicium purgatorium non manebit.

 

Ubi autem sit infernus, dicit Glossa Ionae cap. 2 super illo verbo : Proiecisti me in corde maris, quod sicut cor est in medio animalis, sic infernus in medio terre perhibetur. Dicit etiam b. Gregorius in libro Dialogorum : Quid obstet, non video, quod infernus sub terra esse credatur. Item Isaie 14 dicitur : Infernus subtus te ; ibi dicit Glossa : Quod infernus sit sub terra, ad hoc etiam sonat illud symboli descendit ad inferna. Sed adhuc ista omnia mihi locum inferni certum non indicant. Ideo sto ad dictum Augustini, qui dicit, ut Magister adducit in praecedenti distinctione, quod : Ignis aeternus, cuiusmodi sit, et in qua parte mundi futurus sit, hominem scire arbitror neminem, nisi forte cui spiritus Domini ostendit.

Certus ergo sum de hoc, quod infernus est et quod ignis aeternus est, sed non sum certus, ubi est et si illum effugiam ; pro illo debeo instare bonis operibus, ut illum experientialiter non sentiam cum dolore.

 

[4.] Utrum suffragia vivorum prosint animabus defunctorum ?

Videtur, quod non, quia sicut vivorum mala non possunt animabus mortuorum obesse, sic a contrario vivorum bona animabus mortuorum non poterint prodesse. In oppositum est Augustinus et tota militans ecclesia. In ista materia oportet primo supponere perpetuitatem animae humanae, 2° remunerationem eius prout meruit in corpore ; ex quo 3° videtur, quod animae defunctorum habent post exitum de corpore triplicem mansionem. Aliquae quidem, ut sanctorum martyrum et confessorum, sic accenduntur in amore Christi pro mortis articulo, quod statim reponuntur in caelesti paradiso, non relicta macula expurganda ; secundi habentes amorem dispersum ad temporalia, licet amor Christi in eis praeponderat, habent venialia expurganda ; tertii, qui finaliter diligunt temporalia plus quam Christum, statim perpetuam damnationem recipiunt, cum extra statum merendi positi sunt peccato finalis impenitentiae praegravati.

 

Prima suppositio patet per illud Matth. 10 : Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, quod dictum foret impertinens, nisi homo haberet animam immortalem.

Secunda suppositio patet per illud : Credere enim oportet accedentem, ad Deum, quia est, et, inquerentibus se remunerator sit. Ad Hebr. 11. Et Matth. 25 patet idem et saepe alibi in scriptura ; Deus enim fieret iniustus iudex et Dominus, si non daret mercedem hominibus correspondenter ad merita.

Tertia vero suppositio sequitur ex duabus prioribus, supposita forma peccandi hominum. Nam finaliter bonos oportet, in caelo mercedem recipere et finaliter malos in inferno.

 

Sed tamen aliqui salvandi decedunt in peccatis, qui non satisfecerant pro commissis, alii autem plene purgati ; et in utroque sunt quodlibet gradus. Et Deus, apud quem non est personarum acceptio, ordinat libramen iustitiae pro utrisque. Et iterum, cum non erit purgatio peccati in plena beatitudine, quia poena, quae est peccati medicina, est illi opposita, patet, quod opportet esse statum et locum medium inter beatitudinem et locum meriti, quem, purgatorium nominamus. Et istam sententiam inculcat Apostolus 1 Corinth. 3 : Unusquisque, inquit, propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Et quia Christus Dominus noster est basis totius meriti membrorum ecclesiae, subiungit Apostolus : Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter illud, quod positum est, Christus Iesus. Et sequitur : Ipse autem salvus erit, sic tamen, quasi per ignem. Quem textum Augustinus frequenter et caeteri doctores concorditer exponunt de purgatorio. Patet Enchiridion 52, super Psalmo 80, 23, De civitate Dei, cap. 7 et alibi.

Vult enim Apostolus, quod solum Christus est homo fundamentaliter promerens humano generi beatitudinem, sic quod nemo alius, nisi in virtute huius lapidis, promeretur. Sed alii superaedificantes ad utilitatem ecclesiae, tamquam Dei adiutores, super hoc fundamentum sunt secundum Apostolum bipartiti, ut alii faciunt ita opus Dei tam pura intentione, quod affectio eorum in nullo afficitur citra Christum, sic quod nullius alterius acquisitio, vel deperditio perturbaret, vel diminueret affectionem ad Deum, cuiusmodi sunt speculativi, omnem sollicitudinem et affectionem proicientes in ipsum ; alii autem vitae activae intendentes, licet afficiantur circa saecularia, tamen amor Christi utrobique praeponderat, sic quod omne temporale possibile amitterent, antequam praevaricando offenderent Salvatorem. Utrosque autem istos probat ignis, quem ignem videtur Augustinus vocare iudicium tentationis vel probationis, iuxta illud Ecclesiastici 27 : Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis. Iste ergo ignis in vita praesenti multos purgat.

 

Contemplativorum autem genus secundum Apostolum  triplicatur. Nam alii aedificant aurum, alii argentum et alii lapides pretiosos. Aurum aedificant mundi corde, qui doctrinam sapientialium, ut deitatis ac caelestium, seminant ad aedificationem ecclesiae. Illi autem argentum aedificant, qui doctrinam creaturarum disseminant, ut humanitatis Christi et aliarum creaturarum, per quam ascenditur ad Dei notitiam et amorem. Sed tertii aedificant lapides pretiosos, qui edocent veritates animam et eius potentias exornantes.

 

Purgandi vero in purgatorio sicut lignum, fenum et stipula, sunt triplati, per quae aliqui intelligunt maiora peccata venialia, media et minora, aliqui autem amorem temporalium, amorem carnis et amorem vanae gloriae. Primus ardet diutissime, tamquam lignum, quod maxime de terrestribus comparatur, secundum fenum carnis ardet medio modo, sed tertium, stipula famae mundi transibiIis, fugiente, ut dicitur Sapientiae 2. Vel per lignum intelligitur perpetua poenitentia pro crimine actuali, et per stipulam poenitentia aggravata pro commissis. Quis enim dubitat, quin, qui actu remanet in finali impoenitentia, a purgatorio non purgabitur post hanc vitam, quia aliter non diceret Salvator Matth. 12, quod peccatum in Spiritum Sanctum non remittetur, neque in hoc saeculo, neque in futuro.

 

[5.] Supposito igitur purgatorio, ad quod valeant vivorum suffragia animabus defunctorum. Sciendum secundum S. Thomam in De veritate, libro 7, quod animae defunctorum quatuor modis solvuntur : aut oblationibus sacerdotum, aut elemosinis carorum, aut praecibus sanctorum, aut ieiunio cognatorum. Prosunt autem eis secundum doctorem non ad meritum vitae aeternae, sed ad mitigationem poenae et accelerationem gloriae. Unde per viam gratiae dicit eis valere orationem capitis in eucharistia, vel orationem membrorum in ecclesia ; per viam etiam redemptionis vel gratiae dicit valere eis per modum solutionis debiti poenae largitionem elemosinae, vel ieiunium in corporis maceratione. Immo forte ratione unionis in eodem corpore mystico cum Christo capite omnis vita viatorum meritoria est eorum pro purgatione medicina, et de quanto cum paribus meritorior, de tanto egentibus magis valet.

Stat autem valor huiusmodi suffragii in purgandi capacitate et in merentis habilitate. Oportet autem, quod purgandi capacitas procedat ex propria dignitate. Pro cuius declaratione supponitur, quod nemo recipit de mercede post hanc vitam, nisi secundum quod meruit in hac vita ; patet ex hoc, quia solus status viationis est status meritorius praemii beatitudinis sic merenti. Patet per Magistrum ex dictis Augustini dicentis : Non eis nova merita comparantur, sed eorum praecedentibus meritis consequentia redduntur. Patet etiam per b. Gregorium 4 Dialogorum, cap. 41, per illud Iohan. 12 : Ambulate, dum lucem habetis. Et Isaie 49 : Tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui. Et Eccles. 9 : Quodcunque potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erit apud inferos, quo tu properas. Unde sequitur conclusio huius sancti : Ex quibus nimirum sententiis constat, quod qualis hinc quisque egreditur, talis in iudicio praesentabitur.

Et patet de ratione, quod oportet naturas simul mereri, quae debent simul praemiari, ita quod praemium in beatitudine attenditur penes gradum gratiae, in quo vita ista finitur.

 

Ex quo sequitur, quod suffragantur sancti in purgatorio homini proportionaliter, ut meruit hic in vita, quia solum hic est locus merendi, loquendo de merito, quod est libera sui dignificatio ad beatitudinem. Unde b. Gregorius in 4 Dialogorum 41 loquendo de illo dicit : Hoc tamen sciendum est, quod illic saltim de minimis nihil quisquam purgationibus obtinebit, nisi bonis hoc actibus in hac vita adhuc positus, ut illic obtineat, mereatur et capitulo finali dicit : Sciendum, quod illis sacrae victimae prosunt, qui hic vivendo obtinuerunt etiam, ut eos post mortem bona adiuvent, quae hic pro ipsis ab aliis fiunt.

Patet ergo, quod suppositio est vera.

 

Quantum ad secundum, quod est merentis habilitas, patet, quod multum prodest merentem esse in gratia, nam tunc merendo sibi ipsi amplificat meritum ecclesiae militantis, et per consequens meritum purgandorum. Ex quo patet, quod qui vult suffragari mortuos, oportet primum, quod a se ipso incipiat vitam bonam, et per consequens sibi mereatur suffragia in futurum. Sic enim oportet quemque in gratia Dei ratione meriti sui confidere, cum nemo potest alteri mereri, nisi sibi taliter mereatur, nec debet spem in alterius suffragio ponere, sed per se ipsum viando, quantumcunque potest, meritorie operari.

Et hinc dicit b. Gregorius 4 Dialogorum cap. ultimo : Inter haec, inquit, sciendum, quod tutior via sit, ut bonum, quod quisque post mortem suam sperat agi per alios, agat, dum vivit, ipse per se ; beatius quippe est liberum exire, quam post vincula libertatem quaerere. Debemus itaque praesens saeculum, vel quia iam conspicimus defluxisse, tota mente contemnere, quotidiana Deo lacrimarum sacrificia, quotidianas carnis eius et sanguinis hostias immolare. Haec namque singulariter victima ab aeterno interitu animas salvat, quae sacerdoti prodest, si se ipsum in cordis contritione et corporis maceratione mactaverit, et specialiter, si delicta in ipsum dimiserit. Unde pro isto in principio ultimi capitoli ibidem dicit : Munus enim a Domino non accipitur, nisi ante vitium discordiae ab animo repellatur, dicente Veritate : Si offers munus tuum ante altare et recordatus fueris, quod frater tuus habet adversus te aliquid ; relinque munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo etc., et concludens librum Dialogorum dicit : Fidenter dico, quia salutari hostia post mortem non indigebimus, si ante mortem ipsi Deo hostia fuerimus.

 

Est etiam sciendum christicolis, quod Deum orare convenit, si sibi bene placeat iuvare personam, cui orans afficitur. Sed caveatur, ne sit affectio carnalis, vel aliter inordinata, quod petitio sit conditionata, et quod assistente vite sanctitate praestantior ministratio ecclesiae non sit obmissa. Et tunc licet alternare orando nunc specialiter pro persona, cui afficitur, ut consuevit ecclesia, ut sic affectio accuatur, et pro universali ecclesia, quae debet plus amari, devotius oretur. Talis enim generalis oratio habet plus ratione meriti, et secundum maiorem caritatem ordinate profusa plus iuvat personam in purgatorio, cui deprecans specialiter obligatur. Deus enim partitur meritum orantis pro passis in purgatorio proportionabiliter, ut ipsi decedentes in maiori gratia amplius meruerunt.

 

Si autem quaeritur de praestantiori modo iuvandi mortuos, dicitur, quod iuvando vivos amplius indigentes, ut seminando opera misericordiae, tam carnalia, quam spiritualia. Secundum spiritum consilii non enim oportet in uno globo imprudenter uno die celebrare tot missas, facere tot distributiones, aut simul tot ieiunationes, nisi esset indigentia materiae, quia Deus, apud quem omnia, quae erunt, sunt praesentia, acceptat providam expectantiam subducta avaritia, ac si foret meritum factum totum simul. Videat ergo beneficiarius defunctorum, quid est sibi utilius, quid est ecclesiae commodius, aut quid Deo honorificentius, et faciat illud pro mortuis tamquam eis salubrius.

 

Ista vero cum adverterit, non pompam exercebit in funere, in agminibus exequiarum, in sumptuosa diligentia sepulturae, quia talia in mundo divites propter mundanam gloriam servandam in genere, vel propter solatia in viventibus multum amant. Nec etiam discretus mortuorum beneficus divites, amicos, vicinos et presbyteros ad prandium invitabit. Quid enim illa invitatio facit ad meritum, cum Salvator Lucae 14 dicat : Cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos tuos, vel cognatos, neque divites, et sequitur : Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, caecos, et beatus eris, quia non habent unde retribuere tibi ; retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum. Ecce retributio gloriosa.

 

[6.] Ex iam dictis ista colliguntur breviter :

primo, quod homo pro viatione temporis solum est in statu merendi ;

2°, quod anima defuncti non participabit de praemio in purgatorio, nisi ut meruit hic in vita ; patet ex hoc, quia meritum mensurabit suum praemium, sed non meruit, nisi in via, ut dictum est, ergo… ;

3° ex isto sequitur, quod infinitum plus valet homini quodcumque meritum viatoris praedestinati, quam quotcumque bona temporalia vel bona meriti in persona alia, quae fierent pro defuncto. Patet, quia homo superstes pro quocunque merito viae mereri potest beatitudinem iuxta sponsionem Veritatis Matth. 10 : Quicunque dederit potum uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli : amen, dico vobis, non perdet mercedem suam. Ubi dicit Augustinus in Homelia de Zacheo : Rogo vos, fratres carissimi, de sua quisque substantia non habentibus largiatur, ne excuset aliquis dicens : aurum et argentum non habeo ; deponite istam excusationis rationem, quam parva est, sed corona sublimior, quia si quis vel modicum panis esurienti, et calicem aquae frigidae sicienti porrexerit tantum in nomine Dei, merebitur, quod Zacheus meruit, scilicet animae salutem et sic beatitudinem. Sed omnia merita, quae fiunt pro defunctis, non valent eis, nisi ad maximum ad liberationem a purgatorio. Ergo conclusio vera.

 

Ista videbantur mihi audientibus utilia ; ideo prolongavi. Nec videtur mihi illud salubriter praetereundum, quod clerici vel saeculares, qui bona parentum caeterorumque in testamentis pauperibus relicta retinere conantur aut auferenda crediderint, velut necatores pauperum, fures, sacrilegi, excommunicati, quo usque reddant, ab ecclesiis excludantur, 13 quaest. [cap.] « Clerici » et cap. « Qui oblationes ». Caveant hic executores pauperum el »mosinas defraudantes.

 

[7.] Sed quaeritur hic communiter, utrum suffragia facta per malos iuvent mortuos.

Videtur, quod non, nam Matth. 5 dicit Dominus : Si offers munus tuum ante altare etc., ex quo, ut supra dictum est, dicit Gregorius : Munus enim a Domino non accipitur, nisi ante vitium discordiae ab animo repellatur. Item dicit Gregorius : Cum is, qui displicet, ad intercedendum mittitur, irati animus ad deterius provocatur, ergo videtur, quod suffragia facta per malos non iuvant mortuos  Et videtur ratio ad hoc totius scripturae, quae immundos repellit a sacrifitio, eorum festivitates spernit et clamorem non exaudit.

 

In oppositum videtur esse primo S. Thomas quaest. 4 articulo 3 et Bonaventura 2 principali quaest. 2.

Pro quo sciendum, quod in suffragiis presertim sacramentalibus duo considerantur : primo ipsum oblatum, sicut est sacrificium altaris ; et quia sacramenta habent efficaciam ex se ipsis, non ex bonitate ministri, quantum ad hoc suffragia facta per malos iuvant mortuos ; vel secundo consideratur ipse offerens et eius opus operans, quod, in quantum eius est, non est meritorium nec sibi, nec alteri, ut missa, ex parte missati, id est Christi oblati, qui se ipsum offert hostiam Deo Patri in missa, prodest defunctis fidelibus ; sed ex parte missantis non proficit, sed ipsi missanti officit, cum ipse magis se ipsum damnificat et profundat gravius in gehennam. Unde dicunt S. Thomas et Bonaventura, quod valent ex parte principalis agentis, scilicet Dei vel hominis, illud sacrificium procurantis.

 

[8.] Inter ista tamen, si a me quaereretur, utrum missa sacerdotis mali missantis in peccato mortali prodest defunctis sanctis in purgatorio, dicerem : Nescio. Primo ex eo, quia non sum certus de aliquo homine, quod sit in purgatorio, sicut sum certus, quod aliquis est in caelo, et aliquis in inferno ; 2° ex eo, quia nescio, an rite peragat ministerium, et 3°, quia nescio, an Deus illam missam gratanter accipiat. Haec tamen scio, quod indignus sacerdos missando et corpus manducando et sanguinem bibendo Domini iudicium sibi, scilicet damnationis, manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini. Si ergo ut sic est Iudas sibi nequam, cui ergo est bonus ?

Sed si quaeritur ulterius, vel ergo simpliciter est melius talem non missare, vel missare, audacter volo dicere primum, iuxta evangelium Domini : Si offers munus tuum ad altare, relinque ibi etc. Ecce dicit relinque ibi, id est noli offerre, sed prius concorda cum fratre tuo, scilicet Christo, qui habet adversum te aliquid.

 

Et istud propter brevitatem nolo aliis auctoritatibus confirmare.