Distinctio XLIII — Livre IV — Jean Hus
Jean Hus - Livre IV
[Distinctio XLIII]
[1.] Postremo de conditione resurrectionis…
Hucusque in isto quarto libro determinatum est de vulnerati hominis sanatione imperfecta et sacramentaliter initiata, nunc ulterius determinatur de eiusdem hominis curatione perfecta, super naturaliter consumata. Prima curatio est gratiosa, secunda gloriosa ; prima curatio est quaedam liberatio spiritualis a culpa, secunda sanatio est quaedam supernaturalis translatio a miseria.
Postquam igitur Magister determinavit de vulnerati hominis sanatione aliqualiter imperfecta, quae fit per sacramentorum devotam perceptionem, nunc incipit de sanati hominis solidatione totaliter perfecta et corporis ac animae glorificatione, ad quam glorificationem pervenitur per corporum resumptionem et iudicialem discussionem. In ista ergo distinctione Magister tractat de mortuorum resurrectione.
Et continet primo ista distinctio, quod Christianus nullo modo debet ambigere carnem omnium hominum resurrecturam, quicunque nati sunt, atque nascentur, et mortui sunt atque morientur.
2°, quod causa resurrectionis erit vox tubae, quae in adventu iudicis ab omnibus audietur, et cuius virtute excitabuntur mortu et resurgent de monumentis.
3°, quod vox illa erit Christi, vel alicuius angeli, vel plurium angelorum.
4°, quod in die iudicii virtute divina cuique in memoriam revocabuntur sua bona et mala opera et erunt cuilibet manifesta
5°, quod sanctis memoria ipsorum malorum non erit ad poenam vel ad gloriae derogationem, sed ad gratiarum actionem.
6°, quod non irrationabiliter putari potest, quod peccata hic per poenitentiam deleta etiam illic tegi.
7°, quod secundum Augustinum et Ambrosium illi, qui reperientur vivi, prius non mortui, rapientur obviam Christo in aera et subito morientur, et in illo parvo temporis spatio reviviscent, et sic verum est, quod dicit Apostolus : Omnes quidem resurgemus. Sed secundum Ieronimum non morientur, sed in immortalitatem subito mutabuntur ; horum autem quid sit verius, non est humani iudicii diffinire.
9°, quod cum dicitur : Christus est iudicaturus vivos et mortuos, potest intelligi de vivis, qui tunc rapientur, et de mortuis, qui ante discesserunt, vel vivi iusti et mortui iniusti accipiuntur.
10°, quod credendum est, quod omnes resurgent incorrupti, reprobi, passibiles, sine tamen diminutione membrorum, quia omnia membra humani corporis sunt habituri, nec tamen gloria et in mortalitate induentur.
[2.] Super his sunt hii versus :
Rosi per vermes et consumpti [scilicet omnes] morientes
Vocem [per tubam] dante Deo surgent sua facta [bona et mala] scientes.
Sancti [peccata et poena] praeterita tunc revocabunt [in memoriam] sine poena.
Crimina [in prasenti] nunc tecta [correcta per penitentiam] non tunc [in iudicio] fient manifesta [quia cooperientur caritate].
An veniente Iesu vivi raptim [subito] moriantur,
An transmutentur [in immortalitatem] praeter mortem [id est sine morte], dubitatur.
[3.] Quaeritur hic : Quid est resurrectio mortuorum ?
Respondetur iuxta dictum Augustini libro 8 De Trinitate parte 4 dicente : Quid est aliud resurgere, nisi reviviscere, id est ex morte ad vitam redire ?
Ex isto patet, quod resurrectio est hominis revivificatio. Et quia homo est duplex, scilicet interior, qui est spiritus, et exterior, qui est corpus, secundum Apostolum, et sic totalis homo habens vitam duplicem, scilicet ex parte spiritus spiritualem naturalem et ex parte corporis corporalem naturalem, ideo in homine est duplex vita, scilicet corporalis et spiritualis, sic tamen, quod ex parte spiritus est immortalis secundum naturam, et ex parte corporis, mortalis secundum naturam. Nam quoad primum dicitur Sapientiae 2 : Deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem suae similitudinis, creavit illum. Quoad secundum dicit Psalmista : Quis est homo, et non videbit (id est non experietur) mortem ?
Et ultra istud duplex, esse habet homo esse tercium accidentale, scilicet esse gratiae, et sic vitam gratiae, quae est gratum esse Deo.
Ex quo colligitur, quod sicud contingit hominem dupliciter vivere, scilicet secundum naturam et secundum, gratiam, sic contingit eum dupliciter mori, scilicet secundum corpus et secundum animam, et per consequens sunt homines mortui in anima et sunt homines mortui in corpore, prout deducunt b. Augustinus et ven. Beda in Homelia illius evangelii Lucae 7 : Ibat Iesus in civitatem, quae vocatur Naïm. Per illud verbum Christi : Sine, ut mortui sepeliant mortuos suos, mortui, scilicet in anima, sepeliant mortuos in corpore. Mortui autem in anima sunt illi, qui sunt privati divina gratia gratum faciente. Sed mortui in corpore sunt illi, quorum animae sunt a corpore separatae. Igitur sicut animae per gratiam fit revivificatio, et corporis per animam, sic duplex erit resurrectio, scilicet a morte animae et a morte corporis. Primum innuit Apostolus dicens ad Ephes. 5 : Surge, qui dormis, resurge a mortuis. Qui dormis, scilicet Christo faciliter suscitandus, resurge a mortuis, scilicet peccatoribus, et illuminabit te Christus.
Ecce iam patet, quid sit resurrectio et quod duplex ; utramque enim credimus, scilicet spiritualem et corporalem, cum in symbolo dicimus : Credo remissionem peccatorum, hoc quoad resurrectionem animae, carnis resurrectionem, hoc quoad resurrectionem, de qua in praesenti distinctione currit sermo.
Suppono ergo generalem resurrectionem, tam ex novo quam veteri testamento. Ex veteri, quia Ezechiel 37 dicitur : Educam vos de sepulcris vestris, popule meus, dicit dominus, et Iob 19 : Scio, quod redemptor meus vivit et in novissimo die de terra surrecturus sum et rursum circumdabor pelle mea. In novo vero dicit Salvator Iohan. 5 : Mortui audient vocem filii Dei et prima Corinth. 15 : Omnes quidem resurgemus, ubi etiam arguit Apostolus dicens : Insipiens, quod tu seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur. Si enim Christus, qui est caput ecclesiae, resurrexit, corpus ergo ecclesiae resurgere debet. Unde ibidem dicit : Christus resurrexit a mortuis primitiae dormiendum.
Patet ergo ex iam dictis generalis resurrectio mortuorum, quam exigit divina iustitia, ut sicut homo meruit vel demeruit in anima et corpore, sic remuneretur in utroque. Et patet, quod omnes homines resurgent, tam boni, quam mali, tam magni, quam parvi, quia qua ratione unus, eadem ratione et omnes.
[4.] Utrum resurrectio erit naturalis ?
Dicitur, quod non, quia nulla pura creatura effective primo sufficit se ipsam revivificare. Notandum tamen, quod in resurrectione erunt tria. Primum reformatio corporum ex pulveribus, secundum unio corporis et animae reformati et organisati, tertium animae et corporis inseparabilis colligatio. Quantum ergo ad primum et tertium, erit miraculosa. Sed quantum ad secundum erit naturalis, naturaliter enim anima unitur corpori.
[5.] Utrum resurrectio Christi est causa nostrae resurrectionis ?
Dicendum, quod Christus et tota increata Trinitas est causa efficiens principaliter nostrae resurrectionis ; resurrectio autem Christi est causa exemplaris ; per ipsam enim inchoata est nostra resurrectio, quia reformabit corpus humanitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae, ad Philipp. 3. Et patet, quod potest fieri resurrectio mortuorum ex potentia activa Dei et ex potentia passiva creaturae, quae non dicitur potentia naturalis, sed obedientialis, cum non naturaliter rationalis creatura resurget a mortuis, sed obedientialiter ad vocem Filii Dei. Ex quo sequitur, quod resurrectio mortuorum non est mutatio naturalis, sed supernaturalis, cum ipsam non potest efficere per se pura creatura.
[6.] Utrum resurrectio fiet subito vel successive ?
Dicendum, quod resurrectio in ictu oculi fienda legitur. Ictus autem oculi est, non quod oculus aperiatur carnis, sed quod aperto oculo subite lucis radius conspicitur. Sed re vera tantum differt velocitas illius corporis ab ictu oculi, quantum differt a corpore agilitas animi ; huius enim corporis claritas tanta est, quanta est spiritus ; non enim hoc corpus animae est oneri, sed decori, quod nulla corruptibilis moles, aggravat, sed quod angelicae naturae aequalitas levigat. Huius quoque claritas tantum solem excellit, quantum sol in claritate nostrum corpus praecellit. Sol enim est corpus insensibile et quamvis immutetur, nunquam tamen vivificabitur. Corpus autem illud erit sensibile, vitale et intellectuale, ergo quantum spiritus intellectulalis differt ab aere insensibili, tantum differt praeclara illius corporis claritas a claritate solis. Haec Augustinus, De cognitione verae vitae.
