Distinctio V — Livre IV — Jean Hus
Jean Hus - Livre IV
[Distinctio V.]
[1.] Post haec sciendum est sacramentum baptismi et a bonis et a malis ministris dari…
Ista est distinctio quinta, tractans de baptismo, quantum ad ministros ipsum conferentes, et
1° continet, quod baptismus verus datur bonis et malis, et a bonis et a malis, et aeque sanctus est, et aequale munus datur bonis et malis, quia non est munus hominis, sed Dei. Et hinc solum in nomine Dei vel Christi debet baptismus dari, ne servus in servo constituat spem ;
2°, quod Christus potestatem baptisandi sibi retinuit et illam servis non dedit, sed ministerium eius concessit ;
3°, quod si in haeresi quacumque, vel schismate quisquam in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti baptismum sacramenti acceperit, integrum sacramentum accepit, debet redire in ecclesiam, non ut sacramentum accipiat, sed rem sacramenti ;
4°, quod Dominus dedit servis potestatem creatam dimittendi peccata ministerialiter et potestatem consanctificandi, quia Dominus dimittit peccata effective principaliter et sanctificat, sed minister instrumentaliter.
[2.] Unde pro illis sunt aliqui versus :
E
[supple : cum] baptisatur iustus [cathecuminus], signumque [ipsum baptismum, id est aquae praecedit] praeit res [remissio peccati et gratia],
Sed si conteritur, in ficto [quia baptismum ficte suscepit fictus de fictione sua et peccato alio] res [in remissionem peccatorum] comitatur [sequitur].
Munus [habitum et sic gratiae] virtutum pueris baptisma dat usum [parvulis baptismus confert usque aetatem rationis],
Differt, qui [usus] sequitur, nisi [si non] culpis [peccatis novis] praepediatur
Ast in baptismo simul [sacramentum et vis sacramenti] ambo dantur [bono] adulto.
Et vim [quoad characterem] baptismi [quia non est hominis mala vel bona] non mutat vita ministri.
Nulli [homini] dat Christus [quia ministerium servis dedit et sibi potestatem retinuit], ut sit baptismus in eius
Nomine, ne servus in servo constituat spem.
Hic [Christus ministris] dedit, immo dare [cum Deo sanctificare populum ministerialiter] potuit consanctificare.
[3.] Dubitatur, utrum malus minister possit baptisare ?
Et Magister dicit, quod sic. Sciendum, quod quaedam sunt de essentia sacramenti, quaedam vero ad solemnitatem, sive decorem pertinent sacramenti. Quae sunt de essentia baptismi, dictum est in distinctione 3. De solemnitate sive decore baptismi sunt VIII :
Sal, oleum, chrisma, cereus chrismale, saliva,
Flatus ; virtutem baptismatis ista figurant.
Haec cum patrinis non iuvant esse, sed ornant.
Compatres ergo et bonitas ministri non sunt de necessitate sive de essentia baptismi, ideo potest malus minister baptisare. Sed contra hoc obicitur sic : Nemo potest duobus dominis servire, dicit Veritas Matth. 6. Sed malus presbyter, sive minister, est servus diaboli, ergo non potest malus presbyter esse verus minister baptismi, quia tunc esset servus Dei, si esset minister verus baptismi.
Item : non potest malus minister bona loqui, ergo a maiori, nec potest bona facere, et per consequens nec baptisare ; consequentia nota est, et antecedens patet per illud Salvatoris Matth. 12 : Quomodo potestis bona loqui : cum sitis mali ? ex habundantia enim cordis os loquitur : Bonus homo de bono thezauro profert bona : et malus homo de malo thezauro profert mala, et quoad consequens illatum, dicit Veritas Matth. 7 : Non potest arbor mala bonos fructus facere.
Item : cum baptisare est sanctificare, et non potest malus presbyter hominem sanctificare, ergo nec baptisare ; consequentia nota est, et maior patet ex eo, quod baptisare est peccata remittere et gratiam conferre, sicut baptisari est a peccato absolvi et gratia indui ; sed minor probatur per dictum b. Gregorii, qui dicit et ponitur 1 quaestione 1 : Qui sacros ordines vendunt, sacerdotes esse non possunt. Unde scriptum est : Anathema danti et anathema accipienti. Hoc est simoniaca haeresis, et subdit ad propositum : Quomodo ergo, si anathema sunt et sancti non sunt, sanctificare alios possunt ? Et cum in Christi corpore non sunt, quomodo Christi corpus tradere vel accipere possunt ? Qui maledictus est, benedicere quomodo potest ? Item qui maculatus est, quomodo alium mundare potest ?
Item Alanus in Problematibus :
Restat, ut illa manus primo perpulere lavetur,
Qua quis praesumit vasa lavare Dei.
Munda manus mundum vas, quod lavat, efficit, atque
Sordida sordidius, quam fuit ante, facit.
Item : materia indebita et forma indebita evacuant sacramentum baptismi, ut dictum est supra, ergo et minister, indebitus ; consequentia videtur tenere ex hoc, quod non minus requiritur ad baptismum minister, quam materia vel forma, sed manifestum est, quod malus homo est indebitus minister, cum ait Augustinus : Quod iustos oportet esse tanti [sacramenti] ministros.
Item : membrum mortuum aliis non potest influere vitam, cum nihil dat, quod non habet, dicit Philosophus 2 Elenchorum ; sed malus minister est membrum ecclesiae mortuum secundum temporalem praesentem malitiam, et per sacramentum baptismi vita gratiae baptisatis influitur, ergo non potest malus minister baptisare.
Ad tria prima dicitur, quod non bene potest servus duobus dominis servire, non bene possunt bona loqui, cum sint mali et iterum non bene sanctificare, nec bene corpus Christi tradere, nec accipere, nec bene benedicere possunt mali, cum ad bene faciendum illa requiritur vita sancta.
Ad 4um dicitur, quod ille, qui maculatus est, potest alium mundare, non propria virtute. Ipse enim facit ministerium, quo divina virtus, quae est primum agens omnipotens, mundat baptismum.
Ad 5um dicitur, quod dupliciter potest dici debitum : Uno modo debitum necessitatis, alio modo debitum congruentiae : 1° modo aqua etiam, si immunda sit, est debita materia. Nam in necessitate etiam aqua turbida, immunda vel foetida sufficit ad baptismum, non est tamen debita materia, loquendo de debito congruentiae. Ad reverentiam enim sacramenti decens et congruum est, quod pro eius materia aqua munda capiatur. Sic in proposito, licet malus minister non sit debitus minister, loquendo) de debito congruentiae, pro necessitate tamen sufficit.
Ad 6um dicendum est, quod non est simile de membro corporali et membro ecclesiae, quoad vitae spiritualis immissionem, quia quamvis a corde animalis non derivetur spiritus vitalis ad membra remotiora, nisi transeant per membra propinquiora, tamen gratiam, quam dat Deus in baptismo baptisato vivificando ipsum, non transit per ipsum ministrum, sed immediate causatur a Deo in ipso baptisato ex eo, quod vita, quae est Deus, est praesens ipsi baptisato. Quamvis ergo minister baptisans sit membrum aridum, tamen vita spiritualis transit a Deo in ipsum baptisatum.
[5.] Utrum malus sacerdos peccat baptisando ?
Dicendum, si baptisat cum solemnitate tamquam minister ecclesiae, peccat mortaliter. Si autem non tamquam minister, imminente necessitate, sed tamquam persona privata, sicut unus laicus baptisat, tunc videtur, quod non peccat mortaliter.
[6.] Utrum ille, qui petit baptismum a malo sacerdote, in hoc peccat ?
Dicendum, quod non, quia ille, qui petit, non est certus de malitia sacerdotis, nisi ex continuata malitia experta fiat vehemens coniectura. Sacerdos enim malus potest subito esse bonus, et e contra.
[7.] Utrum diabolus apparens in specie humana potest baptisare ?
Dicendum tercius, quod non. Ratio est, quia potestas baptisandi concessa est hominibus, qui conveniunt in natura assumpta, cum Verbo incarnato, a quo sacramenta originaliter fluxerunt. Unde si diabolus baptisaret, aliquando baptisandus esset, quia non est verisimile, quod diabolus baptisare intenderet, et quod tantum bonum homini procuraret. Si autem angelus bonus baptisaret, non esset rebaptisandus talis homo. Angelus enim bonus non baptisaret, nisi ex divino praecepto, Deus autem posset dare potestatem baptisandi, quia potestatem suam non alligavit sacramentis, ut dicitur in praecedenti distinctione in textu. Et pari ratione nec ministris, ac tamen tantum hominibus datum est ministerium baptisandi.
[8.] Utrum Christus, secundum quod homo, habuit potestatem dimittendi peccata ?
Sciendum, quod potestas dimittendi peccata triplex est, scilicet auctoritatis prime, et haec soli Deo competit. Alia est potestas ministerii, et haec competit illis, qui sacramenta dispensant. Alia est quasi media inter has duas, quae competit Christo, in quantum homo, scilicet potestas excellenctiae. Illa autem excellentia habet attendi quantum ad tria :
1°, quod merito Christi primo et praecipue et non merito alicuius alterius sacramenta habent efficaciam.
2um est, quod Christus potest conferre effectum sacramentorum sine sacramentis, tamquam dominus sacramentorum.
3um est, quia ad invocationem nominis Christi dabatur remissio peccatorum in primitiva ecclesia, non autem ad invocationem alicuius alterius.
Ad quaestionem primo dicitur, quod Christus, secundum quod homo, non habuit potestatem dimittendi peccata ; patet, quia Christus, secundum quod homo, non potest, nec potuit dare Spiritum Sanctum, igitur nec habuit, nec habere potuit potestatem dimittendi peccata ; consequentia tenet, quia par est potestas auctoritative peccata remittere et Spiritum Sanctum dare ; et antecedens probatur, quia nullus potest dare Spiritum Sanctum, nisi a quo procedit Spiritus Sanctus, sed a Christo, secundum quod homo, non procedit Spiritus Sanctus, ergo minor vera. Et probatio 2e partis est dictum Augustini et sic conclusionis, qui dicit 15 De Trinitate, cap. 26 ex probationibus sic inferens : Quomodo ergo Deus non est, qui dat Spiritum Sanctum, immo quantus Deus est, qui dat Deum, neque enim aliquis discipulorum eius dedit Spiritum Sanctum, orabant quippe, ut veniret in eos, quibus manus imponebant, non ipsi eum dabant, quem morem in suis praepositis et nunc servat ecclesia. Et infra dicit : Iesus Spiritum Sanctum non solum dedit, ut Deus, sed etiam accepit, ut homo, propterea dictus est plenus Spiritu et gratia. Haec Augustinus.
Ex quo sequitur, quod nulli ministri ecclesiae possunt dare Spiritum Sanctum auctoritative.
[9.] De remissione peccatorum dicitur infra distinctione 18. Et notandum, quod potestas dimittendi peccata auctoritatis est potestas, qua aliquis agit sic, quod nullius superioris innititur potestati. Sed potestas excellentiae est potestas, qua aliquis agit, vel potest agere, quod quamvis innititur potestati alicuius superioris, tamen usus illius potestatis convenit sibi cum quadam praerogativa respectu caeterorum, quibus eadem potestas aliquo modo dicitur convenire. Sed potestas ministerii dicitur potestas, qua quis disponit ad effectum principalis agentis, non ex proprio suo merito, sed ex eo, quod aliquid institutum a principali facit, quo facto sequitur effectus principalis agentis. Haec secundum Thomam de Argentina.
Ex his patet, quod nulla pura creatura potest dare Spiritum Sanctum, similiter nec auctoritative remittere peccatum, sicut nec potest creare, eo quod non minoris potentiae est recreare, quam creare ; sed ex dimissione peccati recreatur anima in nova vita. Et de isto patet circa 2 quaestione 1, distinctione 1 et quaestione principii in secundum, ubi dictum est, quod Deus potentiam creandi comunicare non potest creaturae, cum creare sit infinite potentiae, cum creare sit de nihilo in effectum praeter Deum aliquid facere, Deus autem non purae creaturae potest communicare infinitam potentiam, cum ipsa sit finitae essentiae. Unde Magister dicens in praesenti distinctione, quod posset Deus per aliquem creare aliqua, non per eum tamquam auctorem, sed ministrum, cum quo et in quo operaretur ; non tenetur communiter, sed Magister pulcre pro sua excusatione concludit distinctionem istam, sic dicens : Si quis hoc (scilicet quod Deus potuit dare servo suo potestatem dimittendi peccata) melius aperire poterit, non invideo.
Ecce ven. Magister noluit invidere, si quis potuisset audientibus intelligentiam aperire.
