Distinctio IV — Livre IV — Jean Hus

Jean Hus - Livre IV

Distinctio IV

[Distinctio IV.]

 

[1.] Hic dicendum est aliquos suscipere sacramentum, et rem sacramenti...

 

 Ista est distinctio 4 tractans de baptismo, in quantum pertinet ad suscipientes.

Et 1° continet, quod aliqui suscipiunt sacramentum et rem, ut omnes parvuli et adulti, nisi enormitas vitae impediat. In parvis enim fit remissio peccati originalis tantum, et donatio gratiae. In adultis fit remissio originalis peccati et actualis. Aliqui suscipiunt sacramentum tantum, ut ficte accedentes. Aliqui vero rem et non sacramentum, ut martyres Christi et fideles contriti, ubi necessitas excludit sacramentum. Si enim parvulis non valentibus credere sufficit baptismus, multo magis sufficit fides adultis volentibus, sed non valentibus baptisari.

2°, quod illud ad Gal. 3 : Quotquot in Christo baptisati estis, Christum induistis, potest intelligi, quod qui in Christo, id est in Christi conformitate, baptisantur, ut scilicet moriantur vetustate peccati, sicut Christus vetustate poenae, induunt.  Christum per gratiam inhabitantem.

3°, quod illud Iohan. 3 : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto etc., intelligitur de illis, qui possunt et contemnunt, vel ita : Nisi quis renatus fuerit ea regeneratione, quae fit per aquam et Spiritum Sanctum, non salvabitur. Illa autem regeneratio non fit tantum per baptismum aquae, sed per poenitentiam et sanguinem.

4°, quod non tantum valet fides aliena parvulo, quantum propria adulto, quia illi non sufficit fides sine sacramento, sed isti sufficit.

5°, quod adultus per fidem et contritionem iustificatur et debito poenae aeternae absolvitur, et cum baptismum percipit, tunc a peccatis, quae postea contraxit, mundatur, et ab exteriori satisfactione, qua penitentes ligantur, absolvitur, et gratia et virtus in eo augetur, ut vere novus homo tunc possit dici, et fomes in eo debilitatur et omnia ista cum iustificatione etiam prius habita, sunt res illius sacramenti, nec est mirum, si res praecedit aliquando sacramentum, ut in proposito iustificatio. Nam et aliquando sequitur, ut in ficto, qui recedente fictione rem sacramenti percipit, quam ante non susceperat.

6°, quod de adultis, qui digne percipiunt sacramentum, non ambigitur, quin gratiam operantem et cooperantem accipiant. De  parvulis autem quidam putant idem, dicunt tamen eis dari in munere, non in usu, ut cum pervenerint ad aetatem, ex munere sortiantur usum, nisi per liberum arbitrium usus in pecando extinguatur.

 

[2.] Versus :

 

D

sacramentum [baptismus] cum [peccatorum remissione et gratia] re parvis et adultis     

Contritis [parvis in in fide parentum, adultis in fide propria] datur ac fictis, sine re tamen. Omnes

Induimur Christo, qui baptisamur in ipso,      

Vel baptisati [solum ad signum baptismi] tantum, vel sanctificati [quantum ad rem],

Rem [remissionem] cum contrito [scilicet spiritu] tunc martyr habet [baptismo quae] sine signo,

Cum baptisari non spernit, sed prohibetur [an hominibus malis].

Purus aimans aliquis ad baptismum [supple cum] venit, illi [pure amantis]

Virtus augetur [gratia poenitentia exterior, qua poenitentes ligantur], dolor exterior removetur,

[quia passio corporalis manet propter tria]

Passibilis [scilicet in caelum, scilicet postea] tamen est, ut eat, quo [in quo quia neque dolor neque clamor] passio non est.

 

[3.] Quaeritur, quid sit res sacramenti ?

Sciendum secundum Thomam de Argentina articulo 1° : Quod res sacramenti aliquando accipitur large, quandoque stricte.

Primo modo res sacramenti dicitur omne, quod confertur ex divina ordinatione homini pro tempore, quo suscipit sacramentum baptismi, sive sit gratis datum, sive gratum faciens ;

2° modo res sacramenti dicitur solum res gratum faciens. Primo accipitur in praesenti res sacramenti, quia ut sic, et ipse character dicitur res sacramenti, quem omnis homo suscipit, qui vere baptismi recipit sacramentum, ut patet infra distinctione VI.

Cum igitur Magister dicit aliquos recipere sacramentum et non rem sacramenti, manifestum est, quod hic 2° modo accipitur res sacramenti, quae est gratia gratum faciens, et ex quanti debet intelligi omnis culpae remissio, virtutum infusio tanta, quod si statim moreretur, ad vitam aeternam sine purgatorio evolaret. Quod si ex scriptura probare non possumus, tamen sanctorum auctoritatibus in littera praesentis distinctionis et alibi in multis locis comprobatur.                                                     

 

Item notandum, quod dicitur de sacramento et re sacramenti, quod in baptismo sunt tria :

Primo sacramentum tantum, ut elementum visibile,

2° res tantum, ut gratia curans,

3° sacramentum et res sacramenti, ut character cum gratia permanens.

Baptismus de re sacramenti tantum dicitur communiter, de re et sacramento dicitur proprie, de sacramento vero dicitur magis proprie, sed de lotione magis proprie, de elemento autem sub tali actu dicitur maxime proprie, et secundum istas acceptiones varie a doctoribus diffinitur.

 

[4.] Utrum baptismus tollit omnem culpam in baptisato ?

Dicendum, quod sic, quantum in se est, nam per baptismum regeneratur in vitam spiritualem, ut docet Salvator Iohan. 3 dicens : Nisi quis renatus fuerit denuo, et infra : Quod natum est ex spiritu, spiritus est, id est homo natus per baptismum, ex Spiritu Sancto est spiritus, id est vita spiritualis gratiae. Tollit ergo baptismus omne peccatum, quia quodlibet contrariatur vitae spirituali, tam originale, quam actuale mortale et etiam veniale, quod quamvis non tollit de per se vitam spiritualem, disponit tamen ad privationem eius.

 

[5.] Utrum baptismus tollit omnem penam temporalem satisfactoriam ?

Dicendum, quod sic, quia passio Christi fuit sufficiens satisfactio pro peccatis totius humani generis, baptismus autem operatur in virtute passionis Christi et ideo virtute passionis Christi ab omni poena absolvitur baptisatus. Et inde est, quod baptisatis non debet iniungi poenitentia corporalis. Dolor tamen pro peccatis actualibus et pro peccato infidelitatis non debet prohiberi.

 

[6.] Utrum baptismus in omnibus baptisatis habet aequalem effectum ?

Dicendum, quod sic, quantum ad amotionem mali culpae, quantum vero ad collationem gratiae, aequalem habet effectum in omnibus parvulis ratione non utentibus, in quibus nullus eorum actus requiritur. In adultis autem non semper habet aequalem effectum quantum ad gratiae collationem, quia ille, qui cum maiori fide, maiori affectu et devotione sacramentum recipit, recipit et maiorem gratiam.

 

[7.] Utrum baptismus aperiat ianuam paradisi ?

Videtur, quod non, nam dicit Magister in fine huius distinctionis, quod nec baptismus, nec circumcisio aditum regni nobis aperuit, sed hostia Salvatoris. Sciendum, quod apertio ianuae paradisi, id est regni caelestis, est amotio impedimenti, quod impediebat genus humanum ab ingressu regni. Et illud impedimentum fuit abmotum in passione Christi, quae fuit satisfactio pro peccato naturae humanae. Baptismus autem agit in virtute passionis. Unde Deus principaliter effective aperit ianuam, passio vero effective primo instrumentaliter et baptismus 2° instrumentaliter.

Exemplum horum homo secans ;

primo effective secat, non instrumentaliter, manus primo immediate instrumentaliter, securis vero mediate instrumentaliter. Fuit autem apertio ianue triplex : primo quantum ad gloriam animae, et sic aperta fuit in passione ;

2° quantum ad gloriam totius hominis, et sic in resurrectione ;

3° quantum ad locum gloriae congruentem, et sic in ascensione. Unde baptismus instrumentaliter agit in vi passionis, resurrectionis et ascensionis. Configuratur enim baptismus Christo passo propter immersionem, Christo resurgenti propter nitorem aquae, Christo ascendenti propter elevationem.

 

Ex his patet, qualiter baptismus aditum regni non aperuit quia non effective principaliter, nec primo effective instrumentaliter, quod Magister voluit, sed aperuit instrumentaliter secundario per impedimenti remotionem (scilicet peccati), quod indignos facit ad intrandum. Passio Christi aperuit quantum ad praetii solutionem, quia debitores impediebantur ad intrandum, et consequenter, ut supra, dicitur de resurrectione et ascensione.

                                                                                

[8.] Utrum in morte Christi omnia legalia sunt, quoad vim suam terminata ?

Magister dicit, quod sic. Et patet per b. Augustinum libro Quaestionum veteris et novae legis cap. 1. Et sciendum, quod in lege veteri quatuor fuerunt, quae fuerunt impleta per mortem Christi et post mortem Christi. Erant enim ibi moralia, quae fuerunt impleta per additionem consiliorum, quae deerant in lege. Et quoad illud dicit legislator Matth. 5 : Non veni solvere legem, sed adimplere.

Iudicialia illa fuerunt impleta et perfecta per subtractionem eius, quod erat imperfectionis, scilicet timoris, qui erat ibi cum iustitia. Figuralia signantia rem futuram, haec fuerunt impleta per figurate rei exhibitionem. Figuralia significantia, quid faciendum erat, haec fuerunt impleta per revelationem et manifestationem. Et quoad omnia requisita, quoad satisfactionem dixit Veritas in cruce pendens : Consummatum est, Iohan. 19.

                                                                                

[9.] Utrum fictio sive indispositio impedit effectum baptismi ?

Dicendum est, quod effectum, qui est gratia gratum faciens impedit, non autem effectum, qui est character, dum tamen sit voluntas aliqua recipiendi sacramentum, fit autem fictio, cum homo sine fide, vel cum proposito peccandi, vel causa avaritiae, vel causa exaltationis humanae, vel causa timoris ad sacramentum baptismi accedit. Et est una fictio ista : cum aliquis accedit ad sacramentum baptismi, interius autem non vult accipere baptismum, in qua homo fictor nec recipit sacramentum, nec rem sacramenti. Alia est fictio, quoad dispositionem exteriorem, qua simulat se homo sufficienter dispositum ad susceptionem, cum tamen interius non sit dispositus, quod dupliciter potest contingere : uno modo, quia deficit in fide ; 2°, quia intendit aliquod peccatum mortale non dimittere ; et in ista fictione recipit sacramentum, sed non rem sacramenti.

 

[10.] Utrum baptismus recedente fictione habeat effectum suum ?

Dicendum, quod sic, ratione characteris, qui semper manet et ad gratiam disponit. Unde cessante fictione, dum homo ad poenitentiam de fictione huiusmodi et peccato, in quo manere proposuit, reducitur, rem sacramenti recipit. Unde Augustinus dicit et habetur in littera praesenti : Tunc baptismus valere incipit, quando fictio veraci confessione recessit.

 

[11.] Utrum baptismus debet differri ?

Dicendum, quod non, propter pueri damnationem evitandam ; 2° propter diaboli impedimentorum amotionem, qui nec corporaliter nec spiritualiter potest ita nocere baptisatis, sicut nocere potest in peccato originali positis.

 

[12.] Utrum baptismus debet dari amentibus vel dormientibus ?

Distinguendum est de illis, quia si sunt adulti hoc dupliciter, quia vel sunt amentes a nativitate, nec habent lucida intervalla, talibus potest dari sicut pueris et recipiunt sacramentum et rem sacramenti. Quidam autem non semper fuerunt amentes, vel habuerunt lucida intervalla ; si tales habuerunt propositum suscipiendi baptismum antequam amentiam incurrerunt, possunt baptisari et consecuntur effectum baptismi. Si vero in illo lucido intervallo contradixerunt, non debent baptisari, et si baptisantur, nihil recipiunt. Et similiter est de dormientibus distinguendum.

 

[13.] Utrum baptismus sanguinis similiter flaminis suppleat vicem baptismi aquae ?

Hic sciendum est, quod triplex est baptismus scilicet fluminis, de quo dictum est per praecedentia. Baptismus autem flaminis est iustificatio per Dei misericordiam, sive hoc fiat in utero materno, sicut legitur de Matre Christi gloriosa, de Ieremia propheta et de Iohanne Baptista, sive cum sanctificatur vel iustificatur quis in hoc mundo per Spiritus Sancti infusionem, qualiter sanctificati fuerunt Apostoli et alii multi sancti, sive mediante virtute poenitentiae iustificentur, sicut fit in conversione cuiuslibet peccatoris ; omnes enim isti dicuntur baptisari baptismo flaminis. Baptismus autem sanguinis est iustificatio hominis ex forti protectione Christi fidei, in qua homo moritur, vel mori desiderat propter Christum. Et inter istos baptismos solum baptismus fluminis dicitur sacramentum.

 

Ad quaestionem ergo dicitur, quod tam baptismus sanguinis, quam baptismus flaminis potest supplere vicem baptismi aque, sive fluminis, quantum ad absolutionem a culpa et a poena, non autem quantum ad suppletionem characteris. Unde baptismus fluminis est efficatior illis duobus, quantum ad characteris impressionem, quantum vero ad liberationem a malo, uterque est aequalis, quia uterque solvit a poena et a culpa, quantum vero ad gratiae collationem, baptismus sanguinis est potentior, quia per eum gratia magis habetur. Unde ista est differentia inter hos baptismos. Baptismus fluminis a tota poena liberat et a culpa et gratiam et habitum infundit et characterem imprimit Baptismus flaminis delet culpam non tantum semel, sed pluries, et habet gratiam in usu, in quo consistit meritum. Baptismus sanguinis liberat ab omni tentatione et confert statim praemium, quia proprium est martyrum statim ad gloriam evolare.

 

Ex his patet, quis sit melior baptismus inter hos baptismos, quia habent se sicut excedenda et excessa. Maxime autem necessarius est baptismus flaminis.