Distinctio XXVI — Livre IV — Jean Hus
Jean Hus - Livre IV
[Distinctio XXVI.]
[1.] Cum alia sacramenta post peccatum et propter peccatum exordium sumpserunt…
Ista est distinctio 26, de septimo sacramento, scilicet matrimonio tractans.
Et primo continet, quod sacramentum matrimonii ante lapsum fuit institutum causa prolis, sed post lapsum ad remedium propter vicium evitandum.
2°, quod prima institutio habuit praeceptum, sed secunda habuit indulgentiam. Hoc tantum sonat : Adae et Evae Deus iniunxit matrimonium, sed Apostolus indulsit, ut, qui vult, nubat, et qui non vult, dimittat, et ista indulsio venit primo post multiplicationem hominum. Sed ante fuit semper mandatum, etiam post peccatum, quo dicitur : Crescite et multiplicamini et replete terram.
3° quod quidam haeretici, scilicet Tatiani nuptias damnant. Sed quod sit bona res coniugium, ostenditur : primo quia Deus illud instituit Genesis 2 ; Salvator visitatione propria et miraculo confirmavit Iohan. 2 ; uxorem non adulteram dimittere prohibuit Matth. 19. Et Apostolus 1 Corinth. 7 dicit, quod virgo, si nubit, non peccat.
4°, quod coniugium est signum coniunctionis Christi et ecclesiae, quae ecclesia coniungitur Christo spiritualiter per caritatem et corporaliter per naturae conformitatem. Consensus in coniugio signat primam copulam et conmixtio secundam, et consensus et conmixtio perfectum faciunt matrimonium, quia plenam et expressam coniunctionis Christi et ecclesiae tenent figuram. Sed consensus sive conmixtio est plenum matrimonium, sed non plenam et expressam tenet figuram, quia tantum spiritualem.
[2.] Pro quibusdam horum sunt hii versus :
Sumere coniugium sed in officium [generationis] fuit ante
Culpam [peccatum vel casumg ut Adae et Evae] praeceptum, sed post [culpam scilicet in remedium] conceditur. Ipsum [coniugum]
Per se [ex se matrimonium] coniugium [quia sacramentum] bona res est et bona signat [quia coniunctionem Christi et ecclesiae].
[3.] Utrum matrimonium habeat institutionem ?
Dicendum, quod sic. Matrimonium enim secundum quod ordinatur ad prolis procreationem, institutum fuit tempore innocentiae. Unde tunc fuit in officium naturae ; secundum autem, quod ordinatur in remedium post peccatum, fuit institutum tempore legis naturae. Quantum ad determinationem personarum fuit institutum tempore legis Moysi. Sed in quantum est signum coniunctionis Christi et ecclesiae, potest dici institutum fuisse tempore legis novae suppositis primis institutionibus.
Et notandum, quod officium in proposito est congruus actus uniuscuiusque personae secundum instituta Dei. Unde matrimonium ante peccatum fuit institutum ad congruum actum, per quem sine peccato propagaretur genus humanum in servitium Dei. Post peccatum vero institutum est non solum ad officium, sed etiam ad remedium contra peccatum, quia, nisi bono coniugii excusaretur actus ille, mortale peccatum esset.
[4.] Utrum matrimonium sit naturale ?
Pro quo dicit S. Thomas quaest. 1 : Naturale dicitur dupliciter : uno modo quasi naturaliter ex necessitate tantum, sicut ignem ferri sursum, et sic matrimonium non est naturale. Alio modo naturale dicitur, ad quod natura inclinat, sed mediante libero arbitrio conpletur, et sic etiam matrimonium dicitur naturale et hoc dupliciter : Uno modo, quantum ad finem principalem, qui est generatio prolis, educatio et promotio usque ad perfectum statum, qui in hominibus est status virtutis vel viriditatis ; filius autem a parentibus educari non posset, nisi determinatos et certos parentes haberet, quod fit per obligationem viri et mulieris, quae obligatio facit matrimonium ; 2° quantum ad effectum secundarium, qui est mutuum obsequium. Ratio enim naturalis dictat, ut homines mutuo cohabitent et se iuvent.
Ex quibus patet, quod matrimonium quodam modo est naturale.
[5.] Utrum matrimonium est sacramentum ?
Dicitur, quod sic. Nam Apostolus dicit ad Ephes. 5 : Sacramentum hoc magnum est. Qualiter autem sit sacramentum, quia sacrae rei signum, scilicet coniunctionis Christi cum ecclesia, patet per Magistrum in littera.
Sed diceres : Medicina applicative non debuit praecedere morbum, ergo nec matrimonium debuit praecedere remedium ; et per consequens non est sacramentum, cum omne sacramentum datum est in remedium, sed quia matrimonium praecessit morbum, quia institutum fuit ante omne peccatum, ut dictum est iam in prima quaestione, ergo etc.... Dicitur negando primam consequentiam. Unde matrimonium, quamvis praecessit morbum, non tamen sub ratione medicinea et remedii ; sed post peccatum datum est sub ratione remedii et medicinae, et hinc est, quod matrimonium prius fuit praeceptum, nunc autem excidit a praecepto. Nam Deus primis hominibus dedit praeceptum Genesis 1 : Crescite et multiplicamini et eodem modo praecepit Noe et filiis eius Genesis 9.
Ergo tunc implicite et aliis hominibus praecepit illorum temporum contrahere matrimonium.
Unde tunc matrimonium non fuit minus bonum virginitate, sicud iam est, quia ibi necessaria erat multiplicatio hominum, et hinc dicit Augustinus, quod caelibatus Iohannis non est praeferendus coniugio Abrahae.
Et si obicitur : Abel non fuit coniunx et mortuus est, ergo non implevit praeceptum matrimonii et per consequens damnatus est, si non fuit contritus, dicitur, quod non fuit obligatus tunc ad matrimonium.
Unde praeceptum affirmativum non obligat ad semper, sicud negativum obligat, sed obligat secundum congruentiam et oportunitatem temporis et loci. Ex isto apparet, quod nunc non obligat hominem praeceptum matrimonii, quia tempus quoad prolificationem est multipliciter variatum.
[6.] Utrum omnis actus coniugalis in conmixtione sit peccatum ?
Dicitur, quod non. Supponendo enim, quod natura corporalis est a bono Deo, sicud fides confitetur catholica, tunc impossibile est dicere, quod illud, ad quod natura inclinat et per quod naturae species conservatur, sit malum universaliter et quod non possit fieri bene. Unde cum natura inclinet ad actum coniugalem et, per ipsum fit conservatio speciei ex mandato Dei, non est verum dicere, quod semper sit malum.
[7.] Utrum actus coniugalis sit meritorius ?
Pro quo dicit S. Thomas quaest. 3 articulo quarto : Cum nullus actus ex deliberatione procedens sit indifferens, ideo actus talis frequenter est meritorius in eo, qui habet gratiam, quando scilicet inducitur ex iustitia, ut debitum reddat, vel ex religione, ut proles ad cultum Dei procreetur. Si autem moveat libido sistens inter bona matrimonii, sic quod nullo modo vellet ad aliam accedere, est peccatum veniale. Si autem extra bona matrimonii referatur, ut scilicet cum quacunque muliere idem facere vellet, est peccatum mortale. Natura autem monere non potest, quin ordinetur ratione, vel non ordinetur. Si primum, est motus virtutis, si secundum, est motus libidinis. Et est institutum ante peccatum ad procreationem prolis, sed prout est remedium contra vulnus peccati, in lege nature institutum fuit, sed cum determinatione personarum in lege Moysi. Sed secundum quod repraesentat coniunctionem Christi et ecclesiae, in nova lege, et sic est sacramentum, in quo quidem confertur gratia ad illa adiuvans opera, quae in matrimonio requiruntur, quia ubicunque divinitus datur facultas, dantur etiam auxilia, quibus homo potest convenienter uti illa facultate ; sed in matrimonio datur divinitus facultas utendi uxore, per consequens datur gratia, qua illud convenienter fieri possit.
Haec sanctus Thomas.
[8.] Utrum conmixtio carnalis sit de integritate matrimonii ?
Ibi sciendum, quod integritas est duplex : Una, quae attenditur secundum primam perfectionem, quae consistit in primo esse rei, et sic non conmixtio de integritate matrimonii. Alia est integritas, quae attenditur secundum perfectionem secundam, quae est in opere rei, et sic commixtio carnalis est de integritate matrimonii.
Et scito, quod materia huius sacramenti possunt dici ipse personae vel distinctio sexuum in personis. Mas enim signat Christum, femina vero ecclesiam.
Forma autem huius sacramenti est verba consensum exprimenda ; hoc autem fit aliquando per verba de futuro, 2° per verba de praesenti. Unde iuxta primam expressionem verborum fit primus gradus matrimonii, iuxta secundam secundus gradus ; et quando post verba matrimonium exprimenda subsequitur carnalis copula, fit tertius gradus. Unde primus gradus secundum aliquos dicitur initiatum matrimonium, sed non verum, vel ratum, quia ibi fiunt sponsalia et non matrimonium, secundus gradus est matrimonium verum et ratum, quamvis non consumatum, tertius gradus facit matrimonium consumatum.
Quando ergo dicit Augustinus : Non est coniugium perfectum sine commixtione sexuum, videtur, quod verba illa referenda sunt ad tertium gradum, qui directe signat coniunctionem Christi et ecclesiae tam spiritualem, quoad caritatem, quam corporalem, quoad humanitatis unionem, qua Verbum humanam naturam sibi pro perpetuo copulavit etc
