Distinctio X — Livre IV — Jean Hus

Jean Hus - Livre IV

Distinctio X

[Distinctio X.]

 

 [1.] Sunt item alii, praecedentium insaniam transcendentes...

Ista est distinctio decima, ostendens errorem illorum, qui dicebant non esse verum corpus Christi in sacramento altaris.

Et primo continet, quod quidam haeretici dixerunt in sacramento altaris non esse corpus Christi et sanguinem, nec substantiam panis vel vini in substantiam carnis vel sanguinis Christi converti. Sed dixerunt corpus Christi ibi solum esse in signo.

2°, quod constat verum corpus Christi et sanguinem in altari esse immo totum Christum sub utraque specie.

 

 [.] Versus :

K

eruor [sanguis] ex vino [de vino], de paneque [Christi corpus] fit caro verbo [hoc est corpus],

Sed totus vere Iesus est specie [per concomitentiam] sub utraque,

Mortuus est semel ille, licet ultra non moriatur,

Idem [Christus] quotidie sine vulnere [id est sine laesione] sanctificatur [sanctus offertur].

 

[3.] Supponendo ex fide, quod verum corpus Christi est in sacramento altaris, quaeritur : utrum corpus Christi possit esse simul in diversis locis.

Sine argumentis dicitur, quod sic, quia corpus Christi est in dextra Dei Patris in caelo, et est in terra in quolibet altaris venerabili sacramento.

Sed sciendum, quod aliter est in caelo et aliter in sacramento, nam in caelo est extensive, dimensive et circumscriptive, in sacramento autem non est circumscriptive. Locus enim ex hoc dicitur circumscribere locatum, quia in circuitu describit figuram locati. Cum ergo figura sit qualitas circa quantitatem, nunquam potest aliquid circumscribere locatum, nisi quantitas eius commensuretur quantitati locati. Cum ergo corpus Christi in sacramento non habeat ordinem ad species, sub quibus continetur mediante propria quantitate, ideo numquam locus specierum, sub quibus est corpus Christi, potest circumscribere corpus Christi, cuius quantitas loco non commensuratur ; patet ergo, quod corpus Christi non est circumscriptive in sacramento, quia alias oporteret dici, quod corpus Christi esset sic parvum et sic circulare sicut est hostia consecrata, sed hoc est falsum, ergo stat primum.

 

Ex isto patet, quod nec albedo, nec quantitas, nec dulcedo sacramenti est formaliter in corpore Christi ; 2° patet, quod nullum accidens sacramenti est, immo nec potest esse inhaesive in corpore Christi ; patet, quia omnia illa sunt accidenda absoluta materialia, de quorum ratione est, non posse simul diversis inesse. Est ergo corpus Christi in sacramento non accidentibus sacramenti informatum, nec circumscriptum. In caelo autem est localiter extensive, quia ibi locatur, ibi extenditur secundum quantitatem, quam habet in se formaliter. Unde quamvis idem corpus Christi praecise, quod natum est ex Virgine, quod passum est in cruce, quod ascendit in caelum et sedet ad dexteram Dei Patris, est in caelo et in sacramento, tamen aliter est in caelo, quam fuit in cruce, vel in sepulcro. Similiter aliter est in sacramento, quam fuit in cruce. In cruce enim extendebatur, vulnerabatur, conspuebatur, coronabatur. In sacramento vero non sic extenditur, non sic vulneratur, non sic conspuitur, aut coronatur.

 

[4.] Et notandum, quod cum Christus sit duplicis substantiae, quia verus Deus et verus homo, secundum quod est verus Deus, sic est Filius Dei naturalis, habens secundum Innocentium tertium per naturam divinam triplicem modum existendi in rebus, quia in omnibus est per essentiam, in iustis per gratiam et in natura assumpta per unionis efficaciam. Ita corpus eius habet triplicem modum essendi. Est enim in caelo localiter, in verbo personaliter, in altari sacramentaliter. Et tantum de illo.

 

[5.] Utrum Christus in sacramento altaris contineatur secundum animam ?

Dicendum, quod sic, sub utraque specie non tamen ex vi sacramenti, sed ex naturali concomitantia, eo quod is corpus Christi nunc non est sine anima, sicut fuit in mortis triduo, nec est sine sanguine. Similiter dicendum est de divinitate, quae est in sacramento non ex vi sacramenti, sed quia humanitas Christi nunquam est separata a divinitate.

 

[6.] Utrum corpus Christi sit diffinitive in sacramento ?

Dicitur, quod non, nam illud dicitur esse definitive in aliquo, quod est in illo ita, quod non in alio, quomodo res corporalis vel incorporalis dicitur esse definitive in loco, in quo est, quia est in illo sic, quod non est tunc in alio, ut Sortes est uno certo loco, vel angelus sic, quod non pro tunc est in alio, secundum existentiam. Christus autem et est et esse potest in diversis locis simul, quia est in caelo personaliter extensive, in altari est sacramentaliter, nec est in uno sacramento sic, quod non sit in alio.

 

[7.] Utrum corpus Christi continetur realiter sub speciebus ?

Notandum secundum Thomam de Argentina, quod duplex est continentia, scilicet localis et potentialis ; et iuxta hoc dicitur, quod corpus Christi non continetur sub speciebus panis realiter continentia locali, eo quod non conmensuratur illis speciebus, ut supra dictum est, nec configuratur, cum corpus Christi ibi non rotundatur, quadrangulatur, aut ad figuram speciei panis figuratur. 2° dicitur, quod corpus Christi sub speciebus panis continetur realiter continentia potentiali, eo quod corpus Christi praesens est in sacramento venerabili, prout confitetur fides solida Christiana.

 

[8.] Utrum sub qualibet parte hostiae vere habeat esse corpus Christi totum ?

Sciendum ibi secundum Thomam de Argentina, quod partes hostiae possunt dupliciter considerari, uno modo, ut sunt ab invicem separatae, alio modo, ut sunt in suo toto coniunctae.

Loquendo ergo de partibus primo modo, dicitur, quod corpus Christi est in qualibet parte hostiae totum, et istud est de intentione Augustini, qui ait, quod sicut fracto speculo imago, quae prius una fuit in toto speculo, post divisionem speculi est tota in qualibet parte speculi, est etiam de intentione Innocentii tertii, qui loquens de existentia corporis Christi in sacramento ait : Reor salva fide maiestatis, quod ubi est panis consecratus, totum in singulis partibus continetur.

Loquendo autem de partibus hostiae 2° modo, puta, ut sunt coniunctae in suo toto et non actu divisae, tunc corpus Christi est in tota hostia totum, sed in illis partibus, nisi actu signentur, non est pluries, sed semel tantum. Unde sicut anima humana est tota in toto corpore humano et tota in qualibet parte corporis, quam informat, et tamen non est pluries in illo corpore propter unitatem totius, in quo est primo et principaliter, in partibus vero est solum, ut habent ordinem ad totum, sic in proposito.

 

Sed obicitur sic : Si totum corpus Christi esset in qualibet parte hostiae, tunc quaelibet pars Christi esset cum qualibet parte alia corporis Christi. Consequens falsum, quia sequeretur partium Christi confusio, nam caput Christi misceretur cum pedibus Christi. Respondetur ibi, quod partes corporis Christi esse in eodem situ potest intelligi dupliciter : Uno modo in ordine partium ad locum, alio modo in ordine partium ad totum. Primo modo simul habent esse, illo enim ordine non distinguitur in sacramento caput a pedibus, nec e converso, 2° modo non sunt simul in eodem situ seu positione, sed sunt ordinatissime distincte, et ergo, quia non habent distinctionem partium in hostia, sed in suo toto, ideo non fit earum confusio ; 3° modo dicitur, quod partes corporis Christi, eo quod non sunt in hostia dimensive, sive circumscriptive, ideo non fit earum confusio.

 

[9.] Utrum quando apparet species carnis vel pueri in consecrata hostia, illa species sit propria species corporis Christi ?

Dicitur, quod non. Ac tamen, quando fit illa apparitio, tunc sub illa specie est corpus Christi. Unde miraculum tempore s. Gregorii, in quo panis Christi formam accepit cruenti digiti, non ostendit, quod ille digitus fuisset digitus Christi, vel sanguis apparens in digito quod fuisset sanguis Christi, sed ostendit, quod exigente infidelitate mulieris volentis sacramentum accipere, quod species similior carni apparuit, ut mulier ab infidelitate humiliter resiliret, sicut et fecit exigentibus orationibus b. Gregorii et populi ibidem assistentis De isto habetur libro 9 in registris b. Gregorii. Et patet, quod possunt fieri tales apparitiones propter perfidiam hominum, aliquando ex divina misericordia volente reducere ad fidem, aliquando ex malitia diaboli volente seducere plebem, aliquando reales species ministrantur sanguinis ex avaritia sacerdotum.

 

[10.] Utrum corpus Christi, similiter sanguis Christi in sacramento venerabili a viatoribus videtur oculo corporali ?

Dicendum, quod non. Unde dicit Augustinus in epistola ad Ireneum et ponit Magister in littera huius distinct. cap. 2, dicit : Ipsum quidem, et non ipsum corpus, quod videbatur, manducatur, ipsum invisibiliter, non ipsum visibiliter. Et infra : Similiter per id, quod homo est, in caelo est visibiliter, invisibiliter autem est in altari, quia non in forma humana apparet, sed forma panis et vini operitur.

Sed contra : Tam litterati, quam illitterati dicunt se videre corpus Christi in sacramento altaris. Ad istud respondetur dupliciter : 1° iuxta illud dictum Augustini in libro Sententiarum Prosperi, quem in praesenti distinctione Magister adducit, quod dictum sic stat : Hoc est, quod dicimus, quod modis omnibus approbare contendimus, sacrificium ecclesiae duobus confici, duobus constare, visibili elementorum specie et invisibili Domini Iesu Christi carne et sanguine, sacramento et re sacramenti, id est corpore Christi, sicut Christi persona constat et conficitur ex Deo et homine, cum Christus sit verus Deus et verus homo, quia omnis res illarum rerum naturam et veritatem in se continet, ex quibus conficitur ; conficitur autem sacramentum ecclesiae duobus : sacramento et re sacramenti (id est corpore Christi). Est igitur sacramentum et res sacramenti idem corpus Christi.

Ecce Augustinus ponit duas res esse sacramentum, scilicet visibilem et invisibilem, sicut in Christo humanitatem visibilem oculo corporali et divinitatem invisibilem oculo corporali. Unde sicut viso Christo in humanitate oculo corporali concedebatur, quod videtur Deus oculo corporali, quamvis non sic divinitas, sic in proposito dicendum est, quod viso sacramento sensibili secundum locutionem vulgatam dicitur corpus Christi videri ; 2° dicitur, quod hic est locutio tropica, cum dicitur video corpus Christi, qua locutione solent res signantes rerum sortiri vocabula, ut dicit Magister in littera cap. penultimo. Unde exponens Augustinum dicit, quod tropo utitur, cum dicit : Caro videlicet carnis et sanguis sacramentum est sanguinis. Unde exponit eum Magister dicens : Hic enim visibilis species panis vocatur nomine carnis, et visibilis species vini nomine sanguinis.

Ecce plana expositio, in qua res signans tropice assumit nominationem rei signate. Illo ergo modo utitur vulgata locutio. Unde ad istum sensum homines videntes imaginem Christi dicunt se videre Christum, vera ergo est locutio ista : video corpus Christi, ad istum sensum, id est video sacramentum, quod est signum corporis Christi, quod corpus Christi non video oculo corporali, cum ipsum ibi sit a me inivisibile, quamvis est visibile in caelo oculo corporali, et videtur, ut pie credimus, a Virgine gloriosa. De visione ista corporali dicit s. Thomas quaest. 3 articulo 4 : Quod nec oculus glorificatus potest videre corpus Christi sub sacramento, cuius rationem assignat ; quaest. 3, articulo 1 : Quia actio corporalis requirit contactum, sed corpus Christi non tangit aerem circumstantem, et ideo sicut non coniungitur aeri circumstanti secundum quantitatem, ita nec assimilat sibi ipsum generando in eo similitudinem sui coloris. Et infra : Si oculus Christi esset extra sacramentum, non videret se modo miraculoso. Unde glorificati vident corpus Christi sub sacramento visione intellectuali, non corporali. Haec s. Thomas.

 

Et quia de ista visione corporali corporis Christi scripsi specialiter in modico tractaculo, ideo non volo ulterius disgredi in hoc facto.