Distinctio XLVI — Livre IV — Jean Hus
Jean Hus - Livre IV
[Distinctio XLVI]
[1.] Sed quaeritur hic de valde malis…
Ista distinctio 46 tractans de statu damnatorum primo continet, quod non incongrue potest dici Deum, etsi iuste id possit, non tantum punire malos in futuro, quantum meruerunt, sed aliquid eis, quantumcumque mali sint, de poena relaxare, ut sic in Dei iudicio misericordia et veritas sive iustitia sint coniunctae.
2°, quod illud iudicium fiet ei sine misericordia, qui non fecit misericordiam, debet intelligi, quia Deus hic multis modis miseretur, quibus non miserebitur in futuro, nam vocat nunc peccatores et iustificat, quod tunc non faciet et manifeste iudicabit tunc, quod iudicat occulte.
3°, quod secundum Augustinum occultum Dei iudicium intelligitur poena, qua quisque vel exercetur ad purgationem, ut Iob, vel movetur ad conversionem ut Paulus, vel excecatur ad damnationem ut Pharao.
4°, quod in Deo idem est misericordia, iustitia et bonitas et sapientia, quia eadem divina essentia, et ideo quidquid efficit iustitia, efficit et misericordia, si ad essentiam referas. Sed tamen ex quibusdam effectibus Deus intelligitur iustus et ex quibusdam misericors, et ideo quaedam opera dicuntur in scriptura misericordiae Dei, quaedam vero opera iustitiae Dei.
5°, quod universae viae Dei dicuntur misericordia et veritas, ideo quia in primo adventu scilicet incarnationis multiplicem nobis misericordiam exhibuit, in secundo vero adventu scilicet ad iudicium inquirendo merita iustitiam exhibebit. Etiam sic universe viae Domini, id est quibus ad Deum ascendimus in hac vita, sunt iustitia, qua a malo declinamus, et misericordia, qua bonum facimus. In his duobus omne bonum meritum includitur.
6°, quod quidam dicunt non in omni opere Domini haec duo scilicet iustitiam et misericordiam concurrere secundum effectus, quia fatentur in quibusdam effectibus esse tantum iustitiam, in quibusdam tantum misericordiam, in quibusdam utraque. Aliis videtur, quod sic, dicitur enim Deus omnia opera sua iuste facere et misericorditer ita, quod in omni opere Dei iustitia et misericordia concurrunt ex eo, quod in omni opere Dei ostenditur occulte vel manifeste signum aequitatis et clementiae.
[2.] Super hiis sunt hii versus :
Liberat [id est de inferno] inferno Dominus, nullum [damnatum] miserando,
Sed citra meritum [id est minus quam merita exigunt], quod punit, in hoc miseretur [misericordiam facit].
Pro meritis reddens iustus, miserens [scilicet simul] miserator
Est Deus, haec duo [scilicet misericordia et iustistia] non sunt re diversa [essentialiter quia una essentia], sed actu [id est effectu differum].
[3.] Utrum ex iustitia divina homo pro temporali crimine puniri debeat sine fine ?
Videtur, quod non, quia iustissimus iudex debet commensurare poenam culpae, sed non sic faceret, si in aeternum pro temporali crimine puniret, et per consequens non foret iustissimus iudex.
In oppositum sic : quamdiu homo non satisfacit pro crimine, tamdiu debet puniri, ergo homo, qui peccavit criminaliter pro tempore et non satisfecit sine fine, ergo tam diu debet puniri. Dicendum est, quod sic, nam qui accepta temporaliter a Deo misericordia, potens conservo facere misericordiam, non facit, donec satisfaciat, punietur iuxta illud verbum Veritatis Matth. 18 : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me. Nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum ? Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. Et Matth. 5 : Non exies inde, donec reddas novissimum, quadrantem. Ubi quoadusque et donec secundum expositores tantum valet, sicut aeternaliter, quia ergo aeternaliter non solvet universum debitum usque ad quadrantem novissimum inclusive, aeternaliter punietur, et istud argumentum innuit factum pro quaestione.
Et illa est prima ratio, quare pro temporali crimine homo puniri debeat sine fine. Secunda ratio, quia peccavit contra bonum aeternum, scilicet contra Deum, quem sprevit, et vitam aeternam, quae sibi offerebatur, accipere noluit. Tercia concurrens cum secunda est, quia peccatum temporale est quodam modo infinitum propter infinitatem offensi, et quia tanto maiori dignus est poena, quanto maior est ille, cui infertur iniuria, 5 Ethicorum ; ergo infiniti offensa exigit infinitam poenam, et quia nulla creatura est capax poenae infinitae intensivae, oportet, quod homo impoenitens finaliter poenam teneat sine fine.
Et notandum, quod in peccato sunt quinque, scilicet : actus, delectatio, macula, voluntas prava et obligatio. Actus et delectatio aliquando valde cito praetereunt, sed alia tria manent post mortem, sicut patet ex illo verbo : Non exies inde, donec reddes novissimum quadrantem. Ibi enim implicatur obligatio, culpa et macula ; et in illo Matth. 18, quod noluit misereri conservi sui, implicatur voluntas mala. Macula ergo et voluntas mala, ad quam sequitur obligatio, quia post mortem manebunt sine fine, iustitia exigente divina poena hominem affliget sine fine.
Unde Gregorius in 4 Dialogorum : Ad magnam iustitiam iudicantis pertinet, ut nunquam careant supplicio, quia nunquam carere voluerunt peccato. Et in Moralibus dicit : Ad districti iudicis iustitiam pertinet, ut nunquam careant supplicio, quorum mens in hac vita nunquam voluit carere peccato ; et nullus detur iniquo terminus ultionis, qui quamdiu vixit, noluit unquam habere terminum criminis.
Haec ille.
Et illa omnia transeunt ad hoc, quod homo noluit de peccato, dum vixit, poenitere, unde decedens in peccato finalis impoenitentiae, in illo manebit perpetue et sic in poena aeterna.
[4.] Utrum omnis poena infertur pro culpa ?
Dicendum, quod sic, sed intelligendo non pro culpa propria, sed quae praecessit in natura. Attende tamen hic, quod nullus punitur iuste in bonis spiritualibus, nisi pro culpa propria, nullus enim potest homini tollere virtutes et gratiam, sed quam cito peccat mortaliter, tam cito punitur, quia privatur gratia et ista est maxima poena in hoc mundo, sed illam crassi non perpendunt homines, quia sunt malitia excecati. Nam Sapientiae 2 dicitur : Excaecavit eos malicia eorum.
[5.] Utrum in Deo est misericordia et iustitia ?
Sciendum, quod misericordia est voluntas relevandi miserum a miseria, et illa est cum compassione aliquando ut in homine, et sic dicitur misericordia miseri compassio ex corde.
Unde quoad hoc dicitur etymologice misericordia, quasi miseriam cordis dividens, et sic accipitur in auctoritate in littera : Caeli non indigent misericordia, quia in eis nulla est miseria.
Alio modo miseria est voluntas relevandi miserum a miseria, sive passione cordis, et sic misericors dicitur etymologice mittens seorsum rigorem cordis ; misericordia enim rigorem temperat, remunerans supra meritum et puniens citra condignum. Sic est misericordia in caelo, et in inferno ; Deus enim sic misericors praemiat sanctos supra meritum et punit citra condignum.
Tertio etymologice misericordia dicitur quasi mira suavitas rigans corda. Sic misericordia maxime est in caelo. Licet Deus sit iustus et misericors, tamen potius proprium dicitur ei misereri quam iustum esse, quia nihil requiritur ad complendum opus misericordiae per Deum, nisi voluntas eius, sed ad complendum opus iustitiae requiritur aliquid ex parte hominis secundum exigentiam meritorum.
Ex his patet, quod in Deo est misericordia, sed non eo modo, quo in homine, nam Deo inest essentialiter uno modo, alio modo quoad effectum relative, nam Deus dicitur misericors ex tempore, sicut et Creator.
De iustitia autem, quae materialiter sic diffinitur, quod est tribuere unicuique, quod suum est, planum est, quod Deo antonomastice convenit, cum solum ipse potest debitum singulis tam largiter impertiri ; et cum in eo non sit habitus distinctus a sua essentia, patet, quod essentia divina sit virtus iustitiae et per consequens prima iustitia. Et patet, quae iustitia et quomodo competit ipsi Deo.
