Distinctio XXIV — Livre IV — Jean Hus
Jean Hus - Livre IV
[Distinctio XXIV.]
[1.] Nunc ad considerationem sacrae ordinationis accedamus ...
Ista distinctio 24, tractans de sacramento ordinis, quod valet ad spiritualem fidelium generationem,
primo continet, quod septem sunt ordines propter septiformem gratiam Spiritus Sancti, cuius qui non sunt participes, ad gradus ecclesiasticos indigne accedunt. Sunt autem ordines hii : Primus hostiarius, 2US lector, 3US exorcista, 4US accolitus, 5US subdiaconus, 6US diaconus, 7US presbyter ; et horum omniumi differentiae et officia declarantur.
2°, quod quamvis omnes isti septem ordines sunt sacri et spirituales, excellenter tamen canones tantum duos sacros ordines appellari censent, scilicet diaconatus et presbyteratus, quia hos solos ecclesia primitiva legitur habuisse et de hiis solis praeceptum Apostoli habemus.
3°, quod ordo est sacrum quoddam, quo spiritualis potestas traditur ordinato et officium.
4°, quod episcopus, pontifex, summus sacerdos sunt nomina officiorum, non ordinum.
5°, quod ordo episcoporum quadripartitus est, scilicet in patriarchis, archiepiscopis, metropolitis et episcopis.
6°, quod missa dicitur, vel quia missa est hostia, cuius commemoratio fit in illo officio, unde dicitur : Ite, missa est, id est sequimini hostiam, quae missa est ad caelestia, tendentes post eam, vel quia missus caelestis venit ad consecrandum Dominicum corpus, id est ad assistendum consecrationi.
[.] Pro hiis sunt hii, versus :
W
gradibus septem clerum sacer [ordo] ordinat omnem,
Sed tantum sacri duo [diaconus et presbyteratus] sunt a canone [scripturae bibliae] dicti.
Est ordo quaedam promotio spiritualis [quia per signaculum].
Officii nomen praesul, non ordinis extat.
[2.] Utrum definitio ordinis posita in littera sit bona : Ordo est signaculum quoddam ecclesiae, per quod spiritualis potestas traditur ordinato.
Dicitur, quod sic. Unde per signaculum intelligitur signum exterius ; effectus autem interior tangitur, cum dicitur quo spiritualis potestas traditur ; et subiectum illam potestatem suscipiens tangitur ibi ordinato.
Unde in diffinitione tria clauduntur, ex quibus colligi possunt in summa, quae ad integritatem ordinis pertinent.
Primum, quod ordo est signaculum distinctum ab omni laicali populo, ut quis totaliter divino cultui sic mancipatus. Ideo ordines praecedit distinctio quaedam in tonsura et corona, per quam secundum Augustinum intelligitur appetitus temporalium resecatio et mentis elevatio ad superna, ut totus ostendatur clericus divino cultui principaliter deputatus, ut suscipiens coronam dicat : Dominus pars hereditatis meae. Tunc enim signum clerici accipit, qui de sorte Domini computatur. Et quia talis debet esse instructus in divinis laudibus, quae maxime consistunt in psalmis, ideo psalmi status tamquam praeambulus alios ordines praecedit, quem tantum largo modo Isidorus inter ordines computavit.
2° vero, quod ordo est signaculum ordinativum et in se ipso ordinatum, et ordo consistit in graduum disparitate et distinctione completa, secundum quod exigit septiformis gratia, ad cuius dispensationem sacramentum ordinis principaliter ordinatur, hinc est, quod septem sunt ordines gradatim dispositi usque ad sacerdotium, , in quo status est ordinum, quia ipsius est consecrare sacramentum corporis Christi, in quo Christo est plenitudo omnium gratiarum. Unde alii sex sunt tamquam subministrativi et quasi gradus quidam, per quos ad solium ascenditur Salomonis. Qui etiam sex sunt propter numeri perfectionem, quia senarius est numerus primus perfectus Ad perfectionem enim ministerii oportet aliquos ministrare divinis sacramentis a remotiori, aliquos a propinquiori, aliquos autem de proximo, ut nihil desit in ministerio ordinato. Hinc est, quod 6 sunt ordines ministrales et septimus est omnium perfectissimus, in quo altaris sacramentum conficitur et in quo tamquam in termino ultimo sacramenta Domini consumantur.
3°, quod ordo est signaculum potestativum, non tamen respectu aliorum sacramentorum dispensandorum, verum etiam respectu sui. Et potestas presbyteratus cum adiuncta potestate ordinandi presbyteros est maior ; ideo restat episcopatus, qui secundum Magistrum in littera est quadripartitus, scilicet in patriarchis, archiepiscopis, metropolitis et episcopis, qui qualiter debent esse dispositi, in Magistri littera satis claret.
[4.] Utrum in sacramento ordinis gratia conferatur ?
Dicitur, quod sic, sed dispositis. Quando enim datur aliqua potentia a Deo ad prodessendum ecclesiae, dantur et ea, quibus congrue posset fieri executio illius potentuiae. Et quia sacramentum ordinis datur ad sacramentorum aliorum dispensationem, quae ut bene fiat, requirit gratiam gratumfacientem, inde est, quod qui bene se disponit ad dispensationem huiusmodi, quod gratia sibi a Domino datur in ordine, quem assumit.
[5.] Utrum promovens indignos ad ordines ut sic peccet ?
Dicendum, quod sic. Infidelitatis enim reus est, qui gratiosissimo suo Domino in magis arduo officio ineptos ad assumendum, illud officium et inhabiles ad exercendum subministrat. Qui autem sunt indigni, ibi sciendum primo, quod omnis peccans mortaliter, ut sic et pro tunc est indignus.
Unde distinguitur communiter de conditione ordinandi, quod aliqua ad ordinandum requiruntur de honestate et congruitate, aliqua vero de necessitate, et hoc dupliciter. Nam quaedam requiruntur de necessitate sacramenti, puta illa, quibus dum caret homo, non recipit sacramentum ordinis. Aliqua vero requiruntur de necessitate praecepti, puta illa, quae affirmative vel negative in iure praecipiuntur observari, ex parte ipsius ordinandi.
Ex primo patet, quod puer ante usum rationis non debet ordinari, quia aetas et discretio est de honestate et de congruitate ordinis. Quaedam tamen opinio est, dicens, quod usus rationis est de necessitate in receptione cuiuslibet ordinis, cuius oppositum videtur Extravag. De clerico ordinato per saltum.
Quoad secundum : sexus virilis est de necessitate sacramenti, eo quod sexus femininus sive muliebris non est capax sacramenti ordinis, cum nec ex veteri lege, nec ex nova ostendit Dominus, ut ille sexus ordinem acceptaret ; quare autem est hoc, ipse novit.
Ponuntur quaedam causae remotae, primo quia non competit mulieri non velato capite orare, 1 Corinth. 11 ; 2° quia non debet mulier praedicare, 1 Timoth. 2. Sed iste conditiones sive causae non sufficerent, quia alias ante Pauli prohibitionem non fuissent sufficientes. Similiter quaereretur iterum, quare mulieres non possent praedicare et non velato capite orare.
Sto ergo ad primam causam, scilicet quia Deus, cum hoc non expressit nec exemplavit, et de post Paulus actus sacri ordinis mulieribus prohibuit, ergo non possunt ordinari.
Quidam tamen dixerunt oppositum, capientes erroris incitamentum, quia 27 quaest. prima praecipitur, ut diaconissa non ordinetur, antequam sit annorum 40 ; ergo diaconatus ordo potest competere mulieri ; et in eadem quaestione praecipitur, ne aliquis rapiat vel solicitet diaconissam.
Item distinctione 32 instruitur presbytera, qualiter debeat regere domum ; ergo videtur, quod ordo presbyteratus competit mulieri. Sed propter ista benedictus sit Christus Dominus, qui Sanctissime Virgini ordines non contulit, sed potius Iudae viro Scariothis, quem damnavit.
Ad primum motivum dicitur, quod antiquitus aliquae moniales dicebantur diaconisse, non pro ordine, sed quia fuerunt ad legendum Homeliam in matutinali officio licenciatae.
Similiter ad secundum ; nam presbytera in regno Graecorum dicitur uxor presbyteri ; in ecclesia vero Romana presbytera solebat dici abbatissa, vel quaelibet matrona honesta, quae aliis praebet iter moribus et exemplis. Et nunc presbytera concubina presbyteri dicitur.
Item de necessitate praecepti, quamvis non de necessitate sacramenti. est, quod ordinandus non patiatur aliquam poenam canonicam, scilicet quod non sit excommunicatus, irregularis, infamis, depositus, interdictus vel degradatus.
Et de irregularitate sunt nimis multi casus, quorum aliqui figurati sunt Levitici 21, ubi dicitur : Locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Homo de semine tuo per familias, qui habuerit maculam, non offerat panem Deo suo, nec accedat ad ministerium eius, si caecus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi vel torto naso, si fracto pede, vel manu, si gibbus, vel lippus, si albuginem habens in oculo, si iugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus. Omnis, qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo.
Ecce quantos enumerat Dominus indignos sacerdotio, quae sive ad litteram praecise sic intelligantur, ut homini intelligentiam inferunt, sive ad sensum mysticum ; quem principaliter, qui loquebatur, Dominus intendit, novi testamenti ecclesiam habet informationem. Mystice autem illa exponere foret nimis longum.
[6.] Notandum, quod in genere potest quis esse irregularis tripliciter iuxta canones. Uno modo ex crimine, 2° non ex crimine, 3° ex indifferentibus. Puta, quod aliquando sunt criminosa, aliquando non.
Ex crimine, ut si est symoniacus vel homicida iniustus, vel aliter multipliciter criminosus.
Secundum contingit multipliciter ; sequitur enim irregularitas bigamiam, quae de se non est crimen ; sequitur etiam illegitime natum. Primum Extravag. de bigamis, secundum Extravag. de filiis presbyterorum non ordinandis. Sequitur etiam iudicem iuste abiudicantem hominem ad mortem. Sequitur etiam in corpore viciatum, vel in aliquo membro mutilatum vel enormiter laesum, vel gravi morbo laborantem, ut epilepticum. Tales enim sunt irregulares, ut patet Extravag. de corpore vitiatis et Extravag. de clerico debilitato.
3um contingit dupliciter, ut patet de homicidis et bigamis, quia tales fiunt aliquando cum peccato, aliquando sine peccato. De his habetur Extravag. de homicidio voluntario et etiam distinct. 7 cap. Miror et distinct. cap. ultimo.
Et ad istorum aliqua concipienda sunt hii versus.
Corporis integritas, vitiosum, sexus et aetas,
littera, libertas, baptismus, vita, voluntas,
fama, fides, titulus, intentio, forma, potestas,
tempus. In ordinibus praestandis ista requires.
Et quia currunt in istis irregularibus nimis multa, igitur sufficiant haec iam dicta.
