Distinctio XVIII — Livre IV — Jean Hus

Jean Hus - Livre IV

Distinctio XVIII

[Distinctio XVIII.]

 

[1.] Hic quaeri solet, si peccatum est omnino dimissum a Deo per cordis contritionem, ex quo poenitens votum habuit confitendi, quid postea dimittatur a sacerdote...

 

Ista distinctio 18, tractans de auctoritate ministrorum poenitentiam instituentium, primo continet, quod claves solis sacerdotibus sunt concessae et non sunt corporales, sed spirituales, et sunt vis discernendi et vis ligandi et solvendi, nec unum sine altero habetur ; et qui his clavibus abutitur, potestate propria se privat, id est dignum privatione se facit.

2° solus Deus per se peccata dimittit et sicut dimittit quibusdam, ita et aliorum quorundam peccata tenet.

3°, quod Deus dedit sacerdotibus potestatem ligandi atque solvendi, id est ostendendi homines ligatos et solutos, et quod ligant, dum satisfactionem poenitentiae confitentibus imponunt, et solvunt, dum de ea aliquid dimittunt, vel ligant per excommunicationem et solvunt ab excommunicatione.

4°, quod id iuris et officii habent sacerdotes evangelici in ligando et solvendo, quod olim sub lege habebant legales sacerdotes in curandis leprosis, ipsi ergo peccata dimittunt vel retinent, dum dimissa a Deo iudicant et ostendunt.

5°, quod digne anathematisatis ab ecclesia et gratia Dei et protectio amplius subtrahitur, ac sibi ipsis relinquuntur, ut sit illis liberum ruere in peccatum, in quos etiam diabolo maior seviendi potestas datur, orationesque et merita ecclesiae, benedictiones et meritorum suffragia nequaquam eis prodesse putantur.

6°, quod tunc sententia sacerdotis Dei iudicio et totius caelestis curiae approbatur, cum ex discretione procedit. Unde illos sententia ecclesia laedit, quos reos reperit, quos autem reos non reperit, nec laedit, nec condemnat.

7°, quod cum quis mortaliter peccat, privatur gratia virtutum, si qua praecessit, in bonis naturalibus offenditur et totus interius tenebratur.

8°, quod dissimilitudo, quae animae inest ex peccato et est elongatio a Deo, intelligitur esse macula animae, quae manet in anima actu peccandi non manente. Ab ista macula purgatur anima in poenitentia, quam purgationem solum Deus facit, qui solus animam suscitat et illuminat.

 

[.2] Pro quibusdam sunt hii versus :

S

si scis [id est habes scientiam] et quis dignos [id est habes potestatem contritos] absolvere [a peccato vel ad sacramenta admittere], ligas-

Que indignos claveque sic uteris utraque.

Quos solvit [id est absolvit] Deus, hiis [solutis] culpam [debitam pro peccato] poenamque remittit,

Sed quis [quibus] non ligat [remittit Deus], aliter facit ; ita sacerdos,

Qui [sacerdos obligat] ligat ad poenam [temporalem], solvit, cum mitigat ipsam [poenam temporalem],

Vel ligat [quando excommunicat] et solvit, utens [ab excommunicatione quia absolvit] anathemate, si fit [anathema]

Pro [pro excessibus id est sine excessibus] meritis, alias nullum [hominem], ligat illa potestas.

Tantum [solum Christus] fons vitae [qui motuos facit reviviscere per se] maculas animae [effective] lavat ipse.

 

[3.] Quaeritur pro intellectu distinctionis huius : quid sunt claves spirituales, quibus utuntur ministerialiter sacerdotes ?

 

Dicitur, sicut habetur in glossa super illo Matth. 16 : Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis, et Magister tangit in littera, quod claves sunt scientia discernendi et potentia iudicandi (id est ligandi et solvendi), qua dignos recipere, indignos debet excludere a regno ecclesiasticus iudex. Claves ergo spirituales sunt sacerdotum potestates, quibus clauditur et aperitur hostium regni caelorum. Licet autem sola Trinitas increata habet huiusmodi potestatem authenticam principalem, sola Christi humanitas habet potestatem huiusmodi subauthenticam ab intrinseco personalem, cum simul sit Deus et homo, tamen praelati ecclesiae habent sibi commissam potestatem instrumentalem, quae est potestas iudiciaria consistens principaliter in duobus, scilicet in potestate arbitrariae cognoscendi, in potestate iudicialiter iudicandi ; et prior istarum vocatur in foro poenitentiae clavis conscientiae, et est dispositiva ad secundam principaliorem, cum nemo habet potestatem definitive sententiandi, nisi prius habeat potestatem cognoscendi in causa, qua dicitur arbitrari sententiam. Unde prior clavis non est actus, vel habitus sciendi, sed potestas sic antecedenter cognoscendi. Omnis ergo potestas ordinis sacerdotalis instrumentaliter aperiendi huiusmodi hostium, quod est Christus, vel claudendi a subdito dictum regnum est clavis ecclesiae data Petro et aliis sacerdotibus, ut patet Matthei 16 et 18 et Iohannis 20.

 

Cum autem, ut dictum est, Trinitas sola habet potestatem huiusmodi authenticam principalem et sola Christi humanitas habet huiusmodi potestatem subauthenticam et ecclesiae sacerdotes habent sibi commissam potestatem instrumentalem, manifeste sequitur, quod sola increata Trinitas ligat et solvit authentice principaliter ; 2° humanitas Christi subauthentice principaliter, et 3° sacerdos instrumentaliter.

2° sequitur, quod Trinitas et Christi humanitas potest ligare et solvere sine sacerdote et non e contra.

 

Unde notandum, sicud ex sanctorum auctoritatibus et in textu Magistri colligitur, quod non ex eo, quod sacerdos praetendit se quovis signo solvere vel ligare, tunc eo ipso solvitur vel ligatur, nam opposito illius concesso, oporteret concedi ulterius illum sacerdotem esse impeccabilem et sic Deum, aliter enim posset errare et facere difformiter clavi Christi. Et constat, quod quam impossibile est figuram clavis materialis aperire deficiente aut subtracta figure substantia, tam impossibile est Christi vicarium aperire, vel claudere, nisi de quanto conformatur clavi Christi prius aperienti, vel claudenti. Sicut ergo Christus, primogenitus ex multis fratribus et primitiae dormiendum primo penetravit regnum, sic solus ille potuit capitaliter promereri regnum spirituale universaliter clausum a praevaricatione primorum parentum usque ad ipsum, et sic in qualibet apertione vel clausione particulari est dicendum. Unde illas primitias potestatis non potuit committere Petro vel alteri, oportet ergo, quod tam essentialiter in virtute sui faciat quicumque eius vicarius, quidquid facit, quam essentialiter facit figura opus incisionis in virtute corporis figurati. Et patet, cum omnis Christi vicarius errare poterit, etiam in hiis, quae concernunt fidem et claves ecclesiae, sicut patet de antecessoribus nostris, papis et episcopis, quod non sequitur : ille sacerdos vult, vel asserit, quod sic ligat vel solvit, tunc proportionabiliter ita facit ; et si obicitur, quod Christianus debet dubitare, quando sacerdos rite ligat vel solvit et quando non, dicatur, quod oppositum sequitur, cum credere debet, quod solum tunc ligat vel solvit, quando ministrat ad regulas legis Christi, et de quanto ab illis exorbitat, tunc praetendit se ligare vel solvere, sed non facit hoc. Ergo catholice credi debet, quod quilibet sacerdos rite ordinatus habet potestatem sufficientem quaelibet sacramenta conferendi, et per consequens vere contritum loco et tempore pro usu auctoritatis a peccato quolibet absolvendi, nec aliter papa potest absolvere, nam quantum ad potestatem ordinis secundum b. Ieronimum omnes sacerdotes sunt pares, licet potestas sacerdotis inferioris rationabiliter sit ligata.

 

Ex quo patet, quod omnes sacerdotes habent claves ecclesiae, quamvis non usum clavium, cum aliquibus usus per superiores sit ligatus et aliqui nesciunt uti clavibus et aliqui non possunt, ut patet de surdis, mutis, vel aliter infirmatis. Unde sacerdos non potest uti clavibus ad libitum, sed pro arbitrio recte rationis. Ipse enim est instrumentum vivum sicut servus. Ad rectam autem operationem instrumenti tria requiruntur : primo recta instrumenti dispositio, 2° materiae proportio, 3° virtus motoris. Similiter est in absolutione sacerdotis, in qua debet concurrere rectus usus potestatis suae, 2° praeparatio absolutionem suscipientis et 3° virtus Dei motoris, quorum si unum deficit, frustratur effectus.

Unde patet, quod saluberrimum est peccatori poenitere volenti primo ad Deum recurrere, 2° se humiliter ad recipiendum gratiam disponere et 3° discretum sacerdotem quaerere, qui velud peritus medicus claves rite valet applicare.

Et tantum dictum sit de clavibus ligandi et solvendi quoad primum modum.

 

[4.] Dubitatur de 2° modo, de quo dicit Magister in littera : Est et alius modus ligandi et solvendi, qui per excommunicationem geritur, dum aliquis secundum canonicam disciplinam tertio vocatus ad emendationem manifesti delicti et satisfacere vilipendens, sententia ecclesiae a loco orationis et sacramentorum communione et fidelium consortio praescinditur, ut erubescat et pudore conversus sceleris poeniteat, ut sic spiritus eius salvus fiat, ubi manifeste Magister vocat excommunicationem modum ligandi et causam excommunicationis moventem ponit manifestum delictum, secundam causam emendationem et tertiam causam salutem, propter quam finaliter debet omnis excommunicatio ordinari. Est autem excommunicatio extra communionem iactio, et communionis privatio, sicut excommunico, excommunicas, excommunicavi, excommunicare est extra communionem iacere et communione privare. Unde omnis peccans mortaliter ut sic excommunicat se ipsum, id est iacit se extra communionem fidelium et privat se communione et ponit se extra sanctam communionem. Ad secundum sensum, quem communiter concipiunt homines, minister ecclesiae excommunicat publicum peccatorem id est excommunicatum denuntiat et aliis communicationem eius in nomine Domini vetat, quomodo usus est Apostolus prima Corinth. praecipiens Corinthiis in nomine Domini Iesu Christi, ut congregati in eodem spiritu cum virtute Domini Iesu Christi traderent hominem fornicarium in interitum carnis, ut spiritus salvus fieret in die Domini Iesu Christi. Et infra excomunicat fornicatores, avaros, idolis servientes, maledicos, ebriosos, rapaces, praecipiens, ne fideles Corinthii cum illis cibum caperent. Unde dicit : Si is, qui frater nominatur inter vos et est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum huiusmodi nec cibum capere. Et 1 Timothei excommunicavit Imeneum et Alexandrum, quos tradidit satanae. Istum autem duplicem modum excommunicationis innuit b. Ieronimus in libro Iudicum et habetur 11 quaest. 3, cap. Audi : Dupliciter, inquit, traduntur nunc homines de ecclesia in potestatem Zabuli, cum delictum eius manifestum sit ecclesiae et per sacerdotem de ecclesia pellitur, ut notatus ab hominibus erubescat et converso veniat ei, illud Apostoli, ut spiritus salvus fiat in die Domini Iesu Christi. Alio autem modo traditus est Zabulo, cum peccatum eius non est manifestum hominibus, Deus autem, qui videt in abscondito, prospiciens mentem eius et animos vitiis servientes, et in corde eius non Deum diligit, sed aut avaritiam, aut libidinem, aut iactantiam, vel alia huiusmodi, istum talem ipse Dominus tradidit satanae, quia discedens a mente eius relinquit domum cordis eius a gratia vacuam.

Haec Ieronimus.

 

Ecce posuit duplicem traditionem hominis Zabulo : unam (scilicet occultam) quam posuit, secundam, quae correspondet primae excommunicationi, de qua dictum est, qua videlicet omnis peccans mortaliter ponit se extra sanctam communionem et ipsemet tradit se Zabulo, tamquam servum, cum vincitur ab eo per mortale peccatum ; alteram manifestam, quam posuit primam, qua sacerdos propter delictum manifestum ecclesiae hominis peccantis sic peccantem pellit a communione fidelium ; et ista fundatur super primam, nec potest esse rite sine illa.

 

Communiter autem dicitur, quod duplex est excommunicatio : una, quae separat a sacramentis et ab introitu ecclesiae et a communione fidelium, et haec dicitur maior excommunicatio. Alia est, quae separat a sacramentis tantum, et haec dicitur minor. Et de  utraque habetur 3 quaestione 4 Engeldrudam et Extravag. cap. Si quem. Maiorem vocant iuristae anathema, sed minorem simpliciter excommunicationem. Sed nunc supposito, quod omnis huiusmodi excommunicatio debet habere causam peccatum mortale, tunc dicitur, quod omnis huiusmodi excommunicatio est anathema iuxta illud Apostoli 1 Corinth. ultimo : Si quis non amat Dominum Iesum Christum, sit anathema, id est, excommunicatus, separatus, et nisi poeniteat, damnatus vel perditus, et cum omnis peccans mortaliter non amat Dominum Iesum, patet, quod omnis peccans mortaliter est anathema, et hoc advertens Propheta ipsos excommunicat dicens : Maledicti, qui declinant a mandatis tuis.

Et iuxta hoc est duplex anathema : Unum currens usque diem iudicii, et illud est peccandum mortaliter, sive sint praedestinati, sive praesciti ; et illud vocatur, minus anathema, sive minor excommunicatio. Aliud anathema maius, quod publicabitur per summum Pontificem in die iudicii, cum dicet noster gloriosus Pontifex omnibus prescitis : Ite maledicti in ignem aeternum. Et ponet causam excommunicationis dicens : Esurivi, et non dedistis mihi manducare, sitivi, et non dedistis mihi bibere. Et isti excommunicationi indubiae convenit illa definitio, scilicet quod est excommunicatio huiusmodi a communione ecclesiae et a quolibet actu legittimo separatio ; tunc enim damnati separabuntur, quasi hirci fetidi ab ovibus, mali a bonis et non communicabunt cum illis in beatitudinis fruitione, nec in gratia gratum faciente, nec in aliquo actu legitimo, qui esset salutarius seu delectabilis.

 

[5.] Dubitatur, utrum excommunicatio dedet fieri a praelato principaliter solum propter peccatum mortale. Videtur, quod non, quia tunc multae forent nimis iniuste excommunicationes, quae feruntur in homines non cognito crimine, et per consequens ipsos excommunicantes plures laederent quam excommunicatos, consequens videtur esse grave excommunicantibus, quia non tam faciliter ad excommunicandum prosilirent.

 

In oppositum sic : Excommunicatio debet esse medicinalis et non mortifera, ut dicit Augustinus in Homelia De poenitentia, et ponitur 2 quaest. 1 Multi. Sed medicina spiritualis gravis non debet adhiberi, nisi morbo spirituali gravi, ergo excommunicatio principaliter solum debet esse propter peccatum mortale.

 

In ista quaestione primo supponitur, quod fiat locutio de excommunicatione ecclesiastica, pro qua sit conclusio ista :

[Conclusio 1a.] Impossibile est hominem iuste excommunicari, nisi excommunicetur primo et principaliter a se ipso. Probatur conclusio. Nemo potest laedi, vel peiorari, nisi peioretur principaliter a se ipso, ut dicit Sanctum Os Aureum, sed omnis excommunicatio est magna laesio, vel peioratio, cum secundum illam ponitur excommunicatus extra communionem fidelium, ergo nemo potest iuste excommunicari, nisi primo et principaliter excommunicetur a se ipso, ergo conclusio vera.

Ex isto primo sequitur, quod nemo debet cessare a laude Christi propter excommunicationem fulminandam ; patet, quia sicut : Mala non sunt facienda, ut bona eveniant Roman. 3, sic bona non sunt obmittenda, ut poenalia iniusta caveantur. Sed cum bonum sit Iesum Christum Dominum laudare et confiteri, igitur non debet propter iniustam excommunicationem praetermitti ; sic enim Salvator propter Phariseorum excommunicationem non praetermisit laudem Patris prosequi. Nam Iohannis 9 scribitur : Iam enim conspiraverant Iudaei, ut, si quis confiteretur eum Christum, extra synagogam fieret, et Iohan. 12 : Ex principibus multi crediderunt in eum : sed propter Phariseos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur. Dilexerunt enim gloriam hominum magis, quam gloriam Dei.

2° sequitur, quod excommunicatio ecclesiastica praesupponit excommunicationem illam, qua se excommunicatus per peccatum extra communionem ecclesiae ponit.

 

2a conclusio. Nemo ad sui deteriorationem excommunicatur, suspenditur, et aliis censuris ecclesiasticis cruciatur, nisi principaliter in causa Dei, ut puta, si principaliter offendit Deum. Patet ex hoc, quod non peccatur, nisi principaliter peccatum fuerit contra Deum, sed non potest esse excommunicatio excommunicati ad deteriorationem, nisi in causa Dei, igitur conclusio vera, ex qua sequitur, quod maledictio sive excommunicatio non debet ferri, nisi in adversarium legis Christi.

 

3a conclusio. Nemo debet excommunicare ecclesiastica excommunicatione principaliter propter pecuniam. Probatur sic : Nemo debet excommunicare, nisi caritate fraterna ad excommunicati medelam, sed nemo excommunicans principaliter propter pecuniam excommunicat ex huiusmodi caritate, ergo conclusio vera ; minor probatur per deducens ad inconveniens. Dando Petrum, qui rite excommunicat principaliter propter pecuniam. Contra : Petrus est in caritate fraterna ex posito amans proximum et debitam sibi pecuniam. Sed contra legem caritatis est plus amare pecuniam quam proximum, eo quod quilibet debet diligere proximum, ut se ipsum, ergo Petrus plus diligit proximum, quem excommunicat, quam pecuniam, quae debetur, et per consequens plus salutem excommunicati, quam solutionem sui debiti. Et per consequens plus excommunicat pro salute proximi, quam plus appreciatur, quam pro peccunia vel lucro quolibet temporali. Examinemus ergo nosmet ipsos, si in excommunicationibus nostris istum ordinem observamus. Item quilibet Christianus ultor iniurie debet quoad Dei iniuriam esse ultor sevissimus, et quoad propriam iniuriam indultor mitissimus et per consequens nemo debet excommunicare principaliter propter sibi debitum, sed ad Dei iniuriam vindicandam. Assumptum. Primo patet ex eo, quod sicud Dei dilectio, ita vindicatio divinae iniuriae est a quolibet praeferenda.

2° patet ex praecepto Salvatoris Matthei 18 : Si peccaverit in te frater tuus, corripe… acuendo eum usque ad excommunicationem, scilicet vindicando Dei iniuriam, sed iniuriam propriam praecipitur Petro usque ad septuagesies septies dimittere.

3° patet ex facto Christi et antecendenter ex facto Moysi in figura, qui Dei iniuriam vehementissime vindicavit et in causa propria fuit vir mitissimus, patet vindicta Exodi 32, ubi propter adorationem vituli 23 milia hominum interfecit. Et Christus in causa Dei Phariseis acutissime restitit opere et sermone, ut patet Matth. 23, iniuriam autem suae humanitatis nedum patienter sustinuit, sed pro inferentibus exoravit, nam Lucae 23 scribitur : Pater, ignosce illis, quia nesciunt, quid faciunt.

 

Ex isto patet, quod nemo debet excommunicare principaliter propter temporalia, cum non debet iuxta textum excommunicare pro sua iniuria, quod est magis. Unde glossa Iohannis : Episcopus, inquit, non potest excommunicare aliquem pro iniuria sibi illata, ut hic et infra dicetur, nec potest esse iudex in causa propria. Unde quaestione, quod intelligendum est potissime, nemini licere excommunicare principaliter pro causa propria.

 

 Ex isto patet, quod notorium et grave delictum oportet esse, pro quo sit excommunicatio inferenda. Unde Magister dicit in littera, quod emendationem manifesti delicti et satisfacere vilipendens excommunicatione ligatur, et Archidiaconus in 6 de exceptionibus cap. Paria, super verbo contumaciae declarat, quod maior excommunicatio propter solam contumaciam est ferenda, et fundat hoc lege multiplici. Et quantum ad omnes alias leges, quae videntur dicere hominem debere excommunicari pro crimine adulterii, furti et huiusmodi, dicit, quod intelligunt ex tali crimine descendente, et illius sententiae dicit fuisse Huguicium et Innocentium dicentem, quod pro solo crimine non est quis excommunicandus, si velit se corrigere, et concordat cum sententia Salvatoris Matth. 18, ubi excommunicatio est fundata, ubi oportet ternam correptionem praecedere et 4° stante contumacia ex hinc excommunicationem succedere. Et Magister dicit in littera, quod modus ligandi per excommunicationem geritur, dum aliquis secundum canonicam disciplinam 3° vocatus ad emendationem manifesti delicti et satisfacere vilipendens, sententia ecclesiae praescinditur. Et patet, cum quanto examine et quanta cautela procedendum est, antequam ad excommunicationem huiusmodi procedatur. Unde 11 quaestione 3 dicit ecclesia : Nemo episcoporum quemlibet sine certa et manifesta peccati causa a communione privet ecclesiastica.

Ratio est, quia omnis iniuste excommunicans nocet sibi ipsi, quia diffamans vel scandalisans proximum ex invidia, ira, vel vindicta propria graviter peccat. Unde 24 quaestione 2 Non in perpetuum dicit archidiaconus, quod, qui subditos iniuste excommunicat, incurrit sacrilegium, quia sacrilegium est violare sacrum, qui ergo iniuste excommunicat, violat sacrum. Et hinc dicit Gregorius Homelia 36 : Fit, ut ipsa ligandi vel solvendi potestate se privat, qui hanc pro suis voluptatibus et non pro subiectorum moribus excercet. Nec negatur, quin quaelibet excommunicatio sit timenda, cum iniuste excommunicatus debet diligenter examinare se ipsum iuxta scripturam sacram, ne in aliquo sit conscius sibi ipsi. 2° debet timere de iniuste excommunicantis periculo et 3° de damno fratrum, quod ex prohibitione suae communicande eveniret et sicut iniuste excommunicatus debet timere sic et excommunicans. Nam dicit Gregorius Homelia 6 : Pastor indiscrete absolvere timeat, vel ligare, is autem, qui sub  manu pastoris est, semper ligari timeat iuste vel iniuste. Caveant ergo subditi a crimine, quia solum pro tali materialiter debent excommunicari, quamvis etiam pro honore Dei propter utilitatem sui ac populi cum quotlibet causis similibus legitimis debent excommunicari. Caveant excommunicantes, ne principaliter propter lucrum, propter honorem propriam, vel propter iniuriam propriam vindicandam excommunicent, sed ex caritate, quam habent ad Deum et qua debent inimicos diligere, tunc etiam, quia omnia nostra debent fieri in caritate. Et hinc dicit Augustinus De verbis Domini et ponitur 11 quaest. 3 : Cepisti habere fratrem tuum tamquam publicanum, ligas illum in terra, sed ut iuste alliges, vide. Nam iniusta vincula disrumpit iustitia. Idem in Sermone Domini de monte et ponitur 11 quaestione 3 : Temerarium iudicium plerumque nihil nocet ei, de quo temere iudicatur, sibi autem, qui temere iudicat, ipsa temeritas necesse est, ut noceat.

 

Excommunicatus autem iniuste, quamvis debet timere excommunicationem ex triplici causa iam de proximo dicta, tamen cognoscens suam innocentiam, debet humiliter sustinere dicens cum Psalmista : Maledicent ipsi, tu autem benedices.

2° debet gaudere, quod dignus est pro nomine Iesu contumeliam pati et debet ad gaudium excitari per verbum consolatorium Salvatoris sui, quo alloquitur suos patientes contumelias humiliter dicens Matth. 5 : Beati estis, cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me ; gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis.

Hoc verbum pensans Augustinus in Psalmo 37 dicit : Etsi damnaberis ad tempus ab homine et dixeris sententiam pro consule in Cyprianum, aliud est sella terrena (id est potestas iudicandi), aliud est tribunal caeleste. Ab inferiore accipies sententiam, a superiore coronam et habetur quaestione. Idem in Psalmo 28 : Custodi in his innocentiam tuam, ubi nemo opprimit causam tuam. Praevalebit in te falsum testimonium, sed apud homines. Numquid apud Deum valebit, ubi de causa tua dicendum est ? Quando Deus erit iudex, alius testis id est conscientia tua non erit. Inter iudicem iustum et conscientiam tuam, noli timere, nisi causam tuam.

Item Gelasius papa, et ponitur 11 quaest. 3 : Cui est illata sententia, deponat errorem, et vacua est, si iniusta, tanto curare eam non debet, quanto apud Deum et eius ecclesiam neminem potest gravare iniqua sententia. Ita ergo ea se absolvi non desideret qua se nullatenus perspicit obligatum.

Plus in littera Magistri per Ieronimum et 11 quaestione 3 in canone per totum.