Distinctio L — Livre IV — Jean Hus

Jean Hus - Livre IV

Distinctio L

[Distinctio L.]

 

[1.] Hic oritur quaestio, ex praemissis ducens originem…

 

Ista distinctio ultima tractans de impiorum condemnatione primo continet, quod damnati, quamvis habeant malum velle, tamen non demerentur, quia in inferno non est locus demerendi beatitudinem, et ideo poenitentiam agent, sed indulgentiam non invenient.

2°, quod tenebrae exteriores dicuntur in gehenna, quia damnati tunc penitus erunt extra lucem corporalem et extra lucem spiritualem, scilicet extra Deum, ut dicit Augustinus, quia extra Deum esse, est esse in summa caecitate.

3°, quod sane intelligi possunt tenebrae malignitas odii, in voluntate, quae tunc excrescit in mentibus reproborum, et quaedam oblivio Dei, quae ipsis inerit ex tormentis, nam tunc illuc tendit impetus cogitationis, ubi sentitur vis doloris.

4°, quod nullus in hac vita adeo malus est, ut a cogitatione Dei penitus excludatur, quia adhuc non perdidit appetitum beatitudinis, quem habet naturaliter creatura rationalis.

5°, quod Augustinus dicit dictas tenebras post iudicium reprobos perpessuros.

6°, quod animae reproborum secundum Augustinum curam habenti de suis caris in hac vita, quod patet exemplo divitis, qui curam habuit quinque fratrum.

7°, quod si quis quaerat, quomodo intelligatur, quod de Lazaro et divite legitur, respondet Augustinus, quod melius est dubitare de ocultis, quam litigare de incertis.

8°, quod sancti tradunt, quod boni malos et mali bonos vident usque ad iudicium, sed post boni videbunt malos, sed non i mali bonos.

9°, quod quamvis boni malos in tormentis videant, nulla tamen compassione circa eos moventur, quia, quamvis naturae suae misericordiam habent, quia tamen tanta rectitudine iustitiae Dei coniuncti sunt, ideo nulla compassione ad reprobos comoventur.

10°, quod poena visa reproborum non obfuscat animam a gloria beatorum, nam exinde nihil sancti pacientur, sed magis gaudebunt.

 11° ponit Magister recapitulationem omnium librorum.

 

[2.] Pro quibusdam sunt hii versus :

Nil indamnatis perversum [id est mala voluntas] velle meretur [id est demerentur].

Scire potest anima damnati vivere caros.

Iudicium [scilicet finale] tollet [quia post non videbunt] damnatis cernere [eos] sanctos,

Sed poenas horum [malorum] sancti [post iudicium] tunc ut modo cernent,

Ex hoc [de poena] gaudentes, nihil ipsis compatientes.

 

[3.] Utrum omnis voluntas damnatorum est mala ?

Sciendum, quod duplex est eorum voluntas : scilicet naturalis et deliberativa. Prima non est mala, quia a Deo creata, omne autem a Deo creatum est bonum, Genesis primo. 2a voluntas eorum semper est mala, quia deliberate volunt malum et per deliberationem inclinant voluntatem semper ad peius, et sic obcaecata voluntas rationem excaecat et fit voluntas totaliter obstinata. Ista est intentio S. Thomae quaest. 5.

 

[3.] Utrum damnati possunt velle voluntate deliberativa, se non esse ?

Videtur, quod non, nam nihil est appetibile, nisi bonum vel includens rationem boni, sed non esse nihil boni includit, quia alias oppositum contradictorium includeret, ergo non esse non est appetibile. Et pro isto est Augustinus De libero arbitrio, dicens : Non esse non est eligibile, cum non habeat apparendam boni, cum nihil sit. Item ibidem : Considera, quantum bonum est esse, quod et beati et miseri volunt, maius enim est esse miserum, quam omnino non esse. Oppositum videtur illud Apoc. 9 : In diebus illis desiderabunt homines mori, et fugieti mors ab illis. Respondetur, quod non esse potest considerari dupliciter : uno modo secundum se, et sic non est appetibile, nec habet rationem boni, cum sit pura negatio entis. Alio modo potest considerari, ut est ablatum poenae vel miseriae vitae, et sic accipit rationem boni, quomodo utitur Philosophus 5 Ethicorum, melius est non esse, quam miserum esse. Et Matth. 26 : Bonum erat illi, si natus non fuisset homo ille.

Et super illud Ieremiae 2 : Maledicta terra, in qua natus sum, glossa Ieronimi : Melius est non esse, quam male esse. Et isto modo sumendo « non esse », quaestio est vera.

 

Et tunc ad rationem primam dicitur, quod non esse primo modo sumptum nihil boni includit et sic non est appetibile, secundo vero modo includit, et sic est appetibile, Et iuxta istam distinctionem dicitur ad auctoritatem Augustini, sed vere, ut mihi videtur, tunc prima ratio concludi et dictum Augustini, nam manifestum est, quod non esse nihil boni includit, miserum autem esse illud esse substantiae includit, ratione cuius est appetibile plus quam non esse, quod cum non sit, non potest intellectum et sic nec voluntatem movere ad volitionem. Et tenendo istam partem ad auctoritatem Apocalypsis dicitur, quod desiderabunt mori sub conditione, scilicet si mors eis posset prodesse.

2° dicitur, quod concessa auctoritate in forma non sequitur, quod desiderabunt non esse, nam Paulus negaret istam consequentiam : Cupio dissolvi, igitur cupio non esse. Sed certe magis urget verbum Veritatis, quomodo bonum erat Iudae, si natus non fuisset, et secundum logicam non potest negari, quin si bonum erat ei, tunc aliquid erat ei, quod natus non fuisset homo ille.

 

Ibi sciendum, quod dicunt quidam, quod bonum erat, si natus non fuisset ex utero, sed periisset homo in utero, quia sic homo perpetue mansisset et non tantam penam sustinuisset. Quocunque Christi veritas intelligatur, quia difficilis oratio est, eo quod coniungitur verbum coniunctivi modi cum verbo indicativo, quod est praeteriti imperfecti, quae coniunctio illorum verborum negativa facit difficultatem, ideo fateor me potius non intelligere, quam temerarie definire. Et auctoritas b. Ieronimi et Philosophi potest solvi dicendo, quod conditionaliter intelligitur sic : Si possibile esset, quod non esse bonum esset, tunc melius esset non esse, quam miserum esse. Cui placet prima responsio, teneat illam, si alicui secunda videtur falsa, examinet et nihil teneat, nisi consonum fuerit veritati.

 

[4.] Utrum damnati volunt omnes alios damnari ?

Potest dici, quod sic, quia ex quo diabolus hoc vult propter suam invidiam, ut ex scriptura colligitur, et omnes damnati erunt eiusdem conditionis cum diabolo in invidia.

Sed videtur oppositum de divite, qui voluit, ne fratres venirent in suum locum tormentorum. Ibi potest responderi per illud dictum scripturae : Vult malus et non vult, quod dives vult, quod fratres damnentur, sed non vult secum ut ardeant, ne eius poena augmentetur ; nam damnatorum peior poena sive gravior est, si eorum propingui damnentur, quam si aliqui salventur. Et simile est in hoc, quod homo vult peccatum, quia diligit peccatum, sed non vult poenam pro peccato ; sic ille dives voluit, quod fratres damnarentur, sed rogavit Abraham, ne in illum locum venirent tormentorum, in quo ipse erat, id est, ne sibi poenam augerent.

Et quoad hoc sonat illud vulgatum proverbium :

Gaudium est miseris socios habere poenarum,

quia libenter habent socios, sed non libenter cum sociis sustinent poenas.

 

[5.] Utrum damnati affligentur solum pena ignis ?

Videtur, quod non, quia Salvator septies in evangelio minatur tenebris dicens : Proicite in tenebras exteriores ; similiter fletu et stridore dentium, quia dicit : Ibi erit fletus et stridor dentium. Hic dicunt quidam, quod solum poena ignis erit in interno quantum ad substantiam, sed effectus habebit diversos. Aliquando enim mali affligentur calore, aliquando frigore. Et iuxta hoc intelliguntur auctoritates scripturae, quae notant ibi esse diversas poenas quantum ad substantiam, scilicet ignis, sulphur, nix, grando et huiusmodi.

Unde et Augustinus de verme materiali non definit, an in inferno erit ; aestimant enim multi probabiliter, quod non manebit post diem iudicii aliquod corpus mixtum, nisi solum corpus humanum, quod secundum aliqua individua erit perpetue in gloria et secundum alia in poena, nec oppungnant ille auctoritates Isaie 14 : Subter te sternetur tynea, et operimentum tuum erunt vermes. Item : Vermes comedent carnes impiorum. Item : Vermis eorum non morietur ; vermis enim potest dici remorsus conscientiae et carnes animae, quae carni obedierunt. Ille siquidem vermis non morietur, id est non desinet, et ignis affligens corpus non extinguetur.

 

Sunt aliae multae difficultates circa damnatos, quas usque diem iudicii est utile reservare.

 

 

[I]

Sequitur epilogus Magistri.

 

Haec de pedibus sedentis super solium excelsum, quos Seraphin duabus alis velabant, scriptori, etsi non auditori, commemorasse sufficit, qui a facie exorsus sedentis, per media ad pedes usque, via duce pervenit.

 

Postquam Magister copiose suorum quatuor librorum tractavit materiam, hic iam ultimo brevi epilogo totam quatuor librorum perstringit materiam ; et dividitur in duas partes, nam Magister se ipsum humiliat et auditorem scientiae suorum librorum praefert et elevat dicens : Scriptori, etsi non auditori commemorasse sufficit. 2° Magister tangendo librorum materiam recapitulat ibi : a facie exorsus. Et haec dividitur in quatuor partes, secundum quod tangit materias quatuor librorum ; primo : Primi libri, ibi : a facie, secundo : Secundi, ibi per media ; tertio : Tertii, ibi via duce ; quarto : Quarti, ibi usque ad pedes.

 

Unde dicit : Sufficit scriptori, Petro Lombardo, etsi non auditori commemorasse, haec, scilicet iam dicta, qui scilicet scriptor, exorsus, id est incipiens, a facie scilicet divinae essentiae et benedictae Trinitatis et sic unius Dei, sedentis id est aeternaliter quiescentis, sedentis etiam super solium excelsum id est thronum in universali creaturarum gubernatione principalissima et optima, de cuius pedibus, id est ultimo rerum statu et operatione, supple tractavit, quos, scilicet pedes, seraphin, id est angeli, velabant duabus alis scilicet occultando futurae beatitudinis praemia et futurae damnationis supplicia, usque supple ad hos pedes, id est opera consumationis, quae flent in fine mundi, supple scriptor pervenit per media, id est opera creationis et recreationis, duce via, id est Christo ducente, qui est via in exemplo, veritas in documento, vita in praemio. Ipse enim Christus dicit Iohannis : Ego sum via, veritas et vita.       

 

Ipso ergo duce Magister Petrus ad finem operis Sententiarum pervenit. Deus siquidem, qui est unus in essentia et trinus in personis, quoad primum librum, qui est omnipotens in creatione et conservatione, quoad secundum librum, et qui operatus est incarnationis mysterium in nostram redemptionem, quoad tertium librum, et qui est vitam praestans gratiae per sacramenta ecclesiae, quoad quartum librum, perduxit ipsum ven. Magistrum Petrum ad tam compendiosum, laboriosum, subtile ac preutile opus, librum Sententiarum, quo tota sancta militans regitur ecclesia, igitur nos singuli tenemur praeces ad Deum misericordiae humiliter porrigere, quantus ipsum Magistrum Petrum dignaretur cum sanctis doctoribus in excellenti praemio aggregare.

 

 

[II]

 

Utrum facta consumatione saeculi praemiabuntur dotibus animae et corporis omnes sancti ?

 

[1°] Noto pro quaestione, quod in proposito consumationem saeculi voco finem ultimum temporis merendi. Quamvis enim totum tempus ab ascensione Domini usque ad diem iudicii vocatur secundum singulas eius partes finis alicuius saeculi, tamen in proposito non sic volo generaliter ipso uti ; est enim tempus iam currens ultima aetas saeculi, in qua debemus tamquam graves personae appropinquantes iudicio iustissime iustitiae mature in moribus procedere, carnem, mundum et diabolum deserere, si volumus gloriae dotibus praemiari.

2° noto, quod dos gloriae est perpetuus ornatus animae et corporis, vitae sufficiens, in aeterna beatitudine iugiter perseverans.

3° noto, quod duplices sunt dotes, scilicet animae et corporis. Dotes animae sunt, quibus Deo tamquam principio suo iure coniungitur, ne per ipsum anima ab actu gloriae retardetur. Dotes autem animae sunt de praemio substantiali, dotes vero corporis de praemio accidentali. Sunt autem dotes animae tres, scilicet cognitio, dilectio et comprehensio, et has tangit Magister in secundo libro dicens : Non valet Dei beatitudinis particeps existere aliquis, nisi per intelligentiam, quae quanto magis intelligitur, tanto plenius habetur. Fecit Deus rationalem creaturam, quae summum bonum intelligeret, intelligendo amaret et amando possideret et possidendo frueretur.

Appropiantur istae dotes potentiis animae, cognitio appropiatur ipsi intellectivae, dilectio voluntati et conprehensio memoriae.

 

Nam per cognitionem essentia divina videbitur a sanctis omnibus iuxta Salvatoris vocem Iohannis 17 : Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, id est tuam veram essentiam in tribus personis, quam etiam cognitionem insinuat b. Iohannes, prima Iohannis 3 dicens : Similes eis erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est, id est suam maiestatem, claritatem et bonitatem ; videbitur enim ab omnibus tota divina essentia, licet non totaliter prout est infinita, cum nullus homo non Deus poterit eum cognoscere infinite, quamvis cognoscet perpetue.

Per secundam vero dotem scilicet dilectionem diligetur super omne aliud diligibile ; tunc enim quilibet beatus diliget Dominum Deum suum ex toto corde suo, ex tota anima sua, ex tota mente sua et ex omnibus viribus suis, sic, quod nulla vis erit animae, quin ultra se in Deo per dilectionem totaliter immergatur. Tunc enim evacuabitur fides et spes et manebit caritas perfectissima foras mittens timorem nocivum, sed retinens filialem. Nunc enim filii Dei sumus, scilicet in spe, sed nondum apperuit, quid et quales ; tunc erimus iure, quoniam videbimus eum sicuti est, videbimus et amabimus patrem, qui est bonum delectabilissimum, sacians totaliter appetitum.

3a vero dos scilicet comprehensio, quae est tentio visi et amati, vel est tentio veri et boni et primi, quae comprehensio non circumplectitur divinam essentiam, cum sit infinita, sed apprehendit, attingit et tenet inseparabiliter primum simplicissimum, pulcherrimum et delectabilissimum bonum, quod plenissime, sufficientissime et delectabilissime omnes animae potentias perficit, saciat et delectat.

 

Istas autem tres dotes dat Deus Pater, id est tota Trinitas sponso Christo et sponsae suae ecclesiae,

Nam sicut sponsis carnalibus dantur tria, scilicet dos, donatio et parafernum - dos enim est datio facta sponsae ex parte patris et hoc non ad usum sponsi propter onera matrimonii, sed tamen ad usum sponsae - sic Deus Pater dat sponsae ecclesiae dotem ad possidendum, sed sponso Christo ad gloriam et honorem, et non ad usum, quia bonorum nostrorum non indiget.

Donatio autem est, quod propter nuptias a sponso datur sponsae, et hoc erit in futuro gaudium, quod habebit ecclesia et quaelibet anima beata in visione Christi hominis veri sponsi.

Parafernum autem sive paraferna est munus, quod habet sponsa inter dotem, sicud munera, quae sibi dantur ab amicis. Istud est in patria, quod habetur per gaudium in societate beatorum de congratulatione felicitatis eorum, in qua congratulatione erit amicitia in laetitia consumata.

 

Dotes autem corporis sunt quatuor, quarum numerus sumitur secundum proprietates, quae sunt in elementis, ex quibus quilibet homo est corporaliter constitutus. Nam penes transparentiam aquae sumitur claritas in corpore, penes terrae solliditatem sumitur impassibilitas, penes subtilitatem ignis sumitur subtilitas, penes mobilitatem aeris sumitur agilitas. Habet etiam corpus humanum a quatuor elementis, ex quibus componitur, ab igne caliditatem, a terra grossitiem, ab aere passibilitatem, ab aqua frigiditatem et inde tarditatem. Sed ista tolluntur per quatuor dotes corporis Christi ante passionem demonstratas, sicud dicit Hugo De Sancto Victore, nam ostendit Christus claritatem in transfiguratione, agilitatem, quando ambulavit super mare, subtilitatem in nativitate, cum natus est salva Virginis Matris integritate, impassibilitatem in coena, quando corpus suum sine offensione dedit discipulis manducandum.

 

Istas dotes corporis declarat Apostolus 1 Corinth. 15, quas Anselmus in libro De Similitudinibus dispertitur. Qui volens nobis imprimere saporem beatitudinis dicit, quod est de beatitudine sicut de pomo magno, quod puer praeter impotentiam teneritatis et parvitatem oris mordere non sufficit. Ideo supponendo beatitudinem sufficientiam omnium bonorum sine molestia vel indigentia, dividit eam in quatuordecim portiones, quarum septem attribuit corpori et septem animae, solum in patria possidendas.

Septem autem beatitudines corporis istas pulcritudinem, velocitatem, fortitudinem, liberalitatem, sanitatem, voluntatem et diuturnitatem obicit contra istas septem corporis, defectiones, scilicet contra turpitudinem, grossitiem, debilitatem, servitutem et infirmitatem, taedium et vitae brevitatem. Tunc enim iusti ab istis purgati fulgebunt sicut sol in regno patris eorum, dicit Salvator Matth. 13.

Ponit demum septem portiones beatitudinis animae in beatis scilicet sapientiam, amicitiam, concordiam, honorem, potestatem, securitatem et gaudium. Et hoc contra istas animae passiones, ignorantiam, inimicitiam, discordiam, confusionem, impotentiam, insecuritatem et tristitiam.

 

Ex quibus impassibilitas tam animae quam corpori congruit, ut quilibet beatus in consumatione saeculi dicat illud 1 Corinth. 15 : Ubi est mors victoria tua, ubi est mors stimulus tuus, ut etiam quilibet beatus post specularem notitiam tam spiritualiter quam corporaliter videat Deum suum, ut notat Apostolus prima Corinth. 13 dicens : Videmus nunc in speculo et in aenigmate ; tunc autem facie ad faciem. Tunc etiam sanctorum dilectio erit fortior, quo unite, sine dispersione vel affectione rationis contrarie, in optimo purissime terminatur. Et tunc consequitur fruitio in gaudio, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, prima Corinth. 2.

 

Ex quibus patet quaestionis veritas. Et correlarie sequitur, quod supra dictae dotes sunt sponsae datae a sponso in recompensationem omnis matrimonii perpetue, peculariter et suaviter, in quibus consistunt nuptiae coenae novissimae, ubi gloriosa ecclesia non habet maculam, neque rugam, non laborat in pastu, sed in sponsi complexu castissimo, durabilissimo et delectabilissimo, in unico subiecto fruitur spiritualiter, secure, perpetue et complete omnibus istis bonis, ad quae nos dignetur gratiosus sponsus perducere, qui concessit librum Sententiarum Magistro Petro, divinae memoriae componere pro fructu ecclesiae et mihi in lectione praestare auxilium, quo ad finem lectionis potui pervenire. Amen.

 

 

Explicit lectura super libris Sententiarum Magistri Iohannis Hus.

Section précédente
Section 51 sur 51