Distinctio I — Livre IV — Jean Hus
Jean Hus - Livre IV
[B.]
[Distinctio I.]
[1.] Samaritanus enim vulnerato appropians…
Iste est liber quartus Sententiarum, in quo Magister tractat de signis salutiferis, vulnerato homini per peccatum medicinam salutis efficaciter conferentibus, scilicet de sacramentis, qui continet 50 distinctiones.
[2.] Quarum prima continet :
1°, quod sacramentum est sacrae rei signum, et sacrum secretum dicitur sacramentum. Unde sacramentum signum et sacramentum signatum, utrumque dicitur sacramentum, sed nunc dicitur de sacramento scilicet quod est signum ;
2°, quod sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma, cuius similitudinem gerit et causa existit, et quod sacrificia et caerimoniae veteris legis fuerunt solum sacramenta signantia, sed sacramenta novae legis sunt et signantia et sanctificantia ;
3°, quod signum est res, quae praeter speciem, quam ingerit sensibus, aliquid aliud facit in cognitionem venire ;
4°, quod sacramenta fuerunt instituta propter tria : scilicet ut docerent humiliationem, ut exercerent quantum ad operationem, et ut tumorem expellerent quantum ad nocivum ;
5°, quod sacramentum in duobus consistit, scilicet in verbo et re. « Verbum » invocatio Trinitatis, « res », ut oleum, aqua etc. huiusmodi ;
6° quod differentia est inter sacramenta veteris et novae legis, quia illa solum significabant et promittebant, ista autem signant et dant ;
7°, quod circumcisio id faciebat, quod apud nos baptismus facit, sed ianuam caelestem non aperiebat ;
8° quod tempore naturae, vel legis, fides salvavit sacrificantem ;
9° quod circumcisio fuit mandata Abrahae et omnibus Hebraeis, ut per obedientiam placere[n]t deo, sed per inobedientiam displicuit primus homo. Et convenienter plura dicuntur de circumcisione.
[3.] Et de iam dictis sunt hii versus :
A
sacramentum definit, signa bipartit.
Sacramenta [quantum ad cognitionem et operationem] docent, exercent atque tumorem [id est superbiam]
in invocatione Trinitatis ut aquai et oleo
Pellunt [in invocatione Trinitatis ut aqua et oleo], in verbis et rebus perficiuntur.
Dant [Sacramenta] nova, quod vetera spondent, tamen id, quod aput nos
preters quod« ianuame non apperuit
Nunc baptismus agit, [praeter quod ianuam non apperuit] tunc circumcisio fecit.
Antea [tempore legis] vero fides salvavit sacrificantem.
[4.] Utrum sacramenta sunt necessaria ?
Dicitur, quod sic. Homo enim corruptus erat circa sensibilia quantum ad cognitionem ; mens enim humana circa sensibilia occupari noverat in tantum, ut extra sensibilia nihil crederet. Et si veniebat ad cognitionem intelligibilium, iudicabat secundum modum sensibilium. Ideo necessaria fuerunt sacramenta, in quibus ex sensibilibus in spiritualibus erudiretur, et hinc dicit Magister, quod sunt instituta ad eruditionem.
Item corruptus erat homo quantum ad affectum, quia visibilibus tamquam summo bono inhaerebat, Deo postposito, ideo ad curationem huiusmodi corruptionis fuit necesse, ut homo affectum, quem circa sensibilia habebat, in Deum referret, et hoc fit in sacramentis, quia ibi homo affectum, quem sensibilibus subiecit, in Dei reverentiam refert. Ideo dicit Magister, quod sacramenta sunt instituta propter humiliationem.
Item corruptus erat homo circa sensibilia quantum ad actionem, quia eis inordinate utebatur, et ad curationem huiusmodi exigebatur, quod homo eis ordinate uteretur et secundum Dei institutionem, et hoc fit in sacramentis.
Ibi enim homo exercitatur ad Dei honorem, et propter hoc dicit Magister, quod instituta sunt ad exercitationem.
Ergo sacramentorum institutio fuit necessaria et sic nobis sunt necessaria sacramenta.
[5.] Utrum debuerunt institui tempore innocentiae ?
Dicendum, quod sacramentorum duplex est utilitas, scilicet curatio et eruditio. Quantum ad curationem in statu innocentiae non debuerunt institui, nec instituta fuissent, si homo non peccasset, cum morbus non esset. Ratio huius haec est : Cum enim sacramenta virtutem sortiaritur ex Christi passione, unde et de latere eius in cruce pendentis dicuntur effluxisse, si homo non pecasset, Christi passio non fuisset, ergo nec sacramenta. Quantum autem ad eruditionem, dicunt aliqui, quod fuissent necessaria, quia in m statu illo homo sensibilibus utebatur et quia ex sensibilibus ei spiritualia signari congruebat. Alii autem dicunt, quod etiam tunc nec ad eruditionem fuissent sacramenta spiritualia necessaria, quia tunc homo non accepisset cognitionem spiritualium ex sensibilibus, sed magis ex influenda divini luminis, quamvis in senis sibilibus spiritualia aspiceret.
[6.] Utrum sacramenta veteris legis iustiiicabant ?
Dicendum, quod sic, quantum ad usum sive operationes, quae dicuntur a quibusdam opus operans, si fierent ex fide et caritate. Absurdum enim videtur, quod labores sanctorum patrum in his non essent meritorii. Unde in hoc reprobatur Magister. Non autem iustificabant, quantum ad opus operatum, quod est ipsum sacrificium, sicut fit in sacramentis novae legis.
[7.] Utrum circumcisio conferrebat gratiam ?
Dicendum, quod sic, quantum ad effectum privationis culpae et reatus, et etiam quantum ad aliquos positivos effectus, ut sunt : ornare animam et facere dignam vita aeterna. Non tamen ad omnes effectus, quos habet gratia baptismalis, quia gratia baptismalis sufficit ad totaliter reprimendum concupiscendam, ad quod non sufficiebat gratia data in circumcisione. Licebat enim imminente necessitate diem octavum praevenire, ut dicit Magister, vel secundum Hugonem non licebat, sed poterant [curari] per remedia, per quae curabantur ante circumcisionem datam. Et quia ante circumcisionem salvabantur parvuli in fide parentum, adulti vero per fidem propriam cum aliquo signo exteriori, quod esset protestatio fidei suae, similiter et mulieres ante circumcisionem et tempore circumcisionis salvabantur.
[8.] Dubitatur, quibus data fuit circumcisio.
Respondetur, quod solum filiis Israel, ex ipsis enim erat Dei populus et ideo in ipsis vigere debebat divinus cultus, et circumcisio signare debebat distinctionem populi Israel ab infidelibus. Illi autem, qui non erant de populo Israel, poterant curari per eadem remedia, per quae curabantur ante circumcisionem.
