Distinctio II — Livre IV — Jean Hus
Jean Hus - Livre IV
[Distinctio II]
Tam ad sacramenta novae legis accedamus…
[1.] Distinctio secunda tractans de sacramentis novae legis
1° continet, quod novae legis sunt sacramenta septem : Baptismus, Confirmatio, Poenitentia, Eucharistia, Extrema unctio, Ordo, Coniugium. Quorum alia praebent remedium contra peccata et gratiam adiutricem, ut baptismus, alia in remedium sunt tantum, ut coniugium, alia gratia et virtute nos fulciunt, ut eucharistia, confirmatio et ordo.
2°, quod sacramenta ista, quae ex Christi morte et passione virtutem sortita sunt, non erant danda ante adventum Christi, qui gratiam attulit. Christus autem venire noluit, antequam homo de lege naturali et scripta convinceretur, quod neutra iuvare posset ;
3°, quod coniugium fuit institutum ante peccatum non propter remedium, sed ad sacramentum et officium generationis. Sed post peccatum fuit in remedium contra carnis concupiscentiam ;
4°, quod baptismum Christi Iohannes suo baptismo praenuntiavit. Qui baptismus Iohannis erat in aqua exterius solum, quia exterius lavabat, sed interius gratiam non conferebat, nec remissionem peccatorum ; erat tamen in poenitentiam, quia, quos Iohannes baptisabat, ad poenitentiam vocabat et ad baptismum Christi homines preparabat ;
5°, quod baptismus ille dictus est Iohannis, quia in eo nihil agebatur, quod non ageret Iohannes, operatio tamen illa a Deo erat et baptismus ;
6°, quod baptismus Iohannis poterat dici sacramentum, quia signabat baptismum Christi ;
7°, quod forma Iohannis erat, quod in nomine venturi baptisabat, et illi, qui spem in illo baptismo ponebant, postea baptisati sunt baptismo Christi sine iteratione baptismi, sed cum innovatione. Illi autem, qui spem in baptismo Iohannis non ponebant, et Patrem et Filium et Spiritum Sanctum credebant, postea non baptisabantur, sed per impositionem manuum Apostolorum Spiritum Sanctum recipiebant. Et nota, quod Magister in isto communiter non tenetur, nam baptisati baptismo Iohannis erant baptismo Christi rebaptisandi.
[2.] Super aliquibus horum sunt hii versus :
B
circumcidit [scilicet sacramentorum assignatis] causisque datis nova [sacramenta VII] ponit.
Praecursor [scilicet Iohannes] baptisat aqua [aqua exterius, non spiritu], baptisma futurum
scilicet praeparando corda hominum
Christi [quod dabat remissionem peccatorum] designans, non per se crimina [scilicet praeparando corda hominum] mundans.
Quo [baptismo a Iohanne] baptisatis ignaris [quia neque si Spiritus Sanctus est audivimus] pneumatis almi
Verum baptisma [delens peccata] confertur [conferens gratiam] nomine Christi.
[3.] Utrum sacramenta fuerunt instituta statim Christo nato ?
Dicendum, quod sacramenta dupliciter instituta sunt : 1° ad documentum et exercitium, et sic fuerunt ante passionem. Alio modo quantum ad obligationem et praeceptum, et sic eorum institutio non fuit ante passionem, quia legalia adhuc non fuerunt mortua. Unde a tempore inchoationis praedicationis Christi usque ad passionem eius sacramenta novae legis simul currebant cum legalibus et utraque habebant efficaciam suam, sed in Christi passione instituta fuerunt quantum ad necessitatem.
[4.] Utrum sacramenta omnia immediate a Christo fuerunt instituta ?
Et dicitur, secundum quosdam, quod non sunt instituta ab eo hic corporaliter manente ante mortem, sed quaedam ab eo sunt instituta, ut baptismus, eucharistia, poenitentia, alia autem comisit Apostolis instituenda, scilicet sacramentum confirmationis et extremae unctionis. Et ratio huius videtur esse, quia in sacramento confirmationis datur Spiritus Sanctus ad robur, et ideo non debuit institui ante missionem Spiritus Sancti factam die pentecostes. Similiter extrema unctio, cum sit proximum praeparatorium ad gloriam resurrectionis, ante resurrectionem institui non debuit Alii autem dicunt, quod institutio sacramentorum ad potestatem plenitudinis pertinet, quam sibi Christus in sacramentis retinuit, et ideo sicut purus homo non potest sacramentum mutare, ita nec instituere.
Quando autem singula Christus sacramenta instituit, dictum est in quaestione 1 circa distinctionem primam huius quarti.
Quis est ordo sacramentorum ?
Respondetur, quod iste : 1° requiritur baptismus, qui est ianua fidei et sacramentorum. Extrema unctio est ultimum, quae est sacramentum exeuntium, ut dictum est in prima quaestione huius quarti ; caetera sunt inter media, scilicet confirmatio, quae est progrediendum, respiciens ad gratiae in baptismo collate conservationem, eucharistia vero ad gratiae conservate augmentationem, poenitentia ad perditae gratiae recuperationem. Unde quia post ingressum ad statum gratiae sequitur pugna, ergo accedens ad servitutem Dei debet se preparare ad illam, ad quam ordinatur confirmatio. Post pugnam sequitur eucharistiae refectio, Et quia post pugnam fit casus vel vulneratio, ideo contra casum vel vulnerationem ordinatur poenitentia. Et quia ista non possunt fieri sine ordine, ergo requiritur ordo in sacerdotio. Et cum non omnes debent, nec possunt esse in sacerdotii ordine, nec omnes debent esse virgines vel viduae, ideo pro generatione filiorum Dei et pro remedio requiritur matrimonium, ut iuxta mandatum Dei crescant et multiplicentur et unusquisque habeat uxorem propriam propter fornicationem, subaudi, evitandam. Caetera patent in quaestione 1 huius quarti.
[6.] Utrum baptismus Iohannis fuit sacramentum ?
Nota
1°, quod baptismus Iohannis dicitur esse Iohannis 1 ex eo, quod fuit Iohannes minister primarie institutionis eius ;
2°, quia fuit minister executionis eius ;
3°, quia fuit minister totius operationis, quae in baptismo illo fiebat ;
4°, quod soli Iohanni fuit concessum ministerium illius baptismi. Dicendum ergo, quod baptismus Iohannis fuit sacramentum, prout est solum sacrae rei signum, sed non fuit sacramentum, prout sacramentum est signum et causa gratiae, unde gratiam non conferebat. Baptismus etiam ille conveniebat cum sacramento novo (scilicet baptismo) in materia. Et cum sacramentis veteris legis conveniebat in hoc, quia signabat et gratiam non conferebat. Et hinc est, quod omnes baptisati baptismo Iohannis erant baptisandi baptismo Christi. Unde Magister in hoc non tenetur, quod dicit : Quod non omnes essent baptismo Christi baptisandi, quia (scilicet illi non), qui spem in baptismo Iohannis non ponebant et Patrem et Filium et Spiritum Sanctum credebant etc.
