Distinctio XII — Livre IV — Jean Hus
Jean Hus - Livre IV
[Distinctio XII.]
[1.] Si autem quaeritur de accidentibus, quae remanenti…
Ista distinctio 12, tractans de accidentibus sacramenti,
primo continet, quod potius videtur Magistro fatendum, quod accidentia existunt sine subiecto, quam esse in subiecto.
2°, quod in sacramento est vera fractio, et quod non Christus frangitur, sed sacramentum.
Versus :
Hostia dividitur in partes, tincta beatos,
Sicca notat vivos, signat servata sepultos.
3°, quod sacramentum in tres partes dividitur, pars in calicem missa corpus Christi, quod iam surrexit, monstrat, pars comesta corpus Christi adhuc ambulans monstrat, pars usque ad finem missae remanens corpus iacens in sepulcro monstrat, quia usque in finem saeculi corpora sanctorum in sepulcris erunt. Et nota, quod iam non est ille modus, ut tertia pars hostiae usque in finem missae servetur.
4°, quod quisque debet cavere, ne indigne percipiat, quia iudicium sibi indignus manducat, et ille indigne accedit vel celebrat, qui aliter celebrat, quam Christus instituit, vel quia in peccato mortali accedit.
5°, quod Christus quotidie immolatur et offertur occulte in sacramento, qui semel oblatus est in cruce in manifesto.
6°, quod hoc sacramentum institutum est in augmentum virtutum, in infirmitatis quotidianae remedium et in remissionem venialium peccatorum.
7°, quod Augustinus quotidie eucharistiam accipere nec laudat, nec vituperat, omnibus tamen diebus dominicis communicandum hortatur. Constitutio papae Fabiani ter in anno iubet, Innocentii tertii minime semel in anno.
[2.] Versus :
M
sine subiecto [accidentia] remanent in forma [scilicet propria] saporque
Formaque [species] ; panis ibi [in sacramento dividitur] partitur, non caro Christi.
Tres [hostiae] partes, vivi [in mundo], purgandi [in purgatorio], glorificati [in caelo]
Dic sacrificium [olationem], quod in altari fit, id ipsum [illud]
Clam [occulte] fit quotidie [sub sacramento], semel oblatum manifeste [in cruce].
Auget [oblatio sacramenti] virtutes [scilicet morales], culpas delens veniales.
[3.] Utrum corpus Christi in sacramento frangitur, dividitur, dilaniatur, dentibus hominum conteritur et corporaliter masticatur ?
Videtur, quod sic, ex confessione Berengarii, qui confessus est coram Nicolao papa et 113 episcopis : Panem et vinum, quae in altario ponuntur, post consecrationem non solum sacramentum, sed etiam verum corpus Christi esse sensualiter ; non solum sacramentum, sed in veritate manibus sacerdotum tractari, frangi et fidelium dentibus atteri, ut ponitur De consecratione distinct. 2 cap. Ego Berengarius.
Ecce hic videtur, quod manibus tractari, frangi et dentibus atteri conveniat Christi corpori et sanguini. In oppositum est Magister dicens : Quia corpus Christi incorruptibile est, sane dici potest fractio illa et partitio non in substantia corporis, sed in ipsa forma panis sacramentali fieri. Et adducit ad probationem Augustinum, Ieronimum et Hilarium cap. 3.
Sciendum, quod, qui pertinaciter teneret, quod corpus Christi in sacramento frangeretur, divideretur, dilaniaretur, dentibus conteretur, ille foret haereticus. Nam prima haeresis fuit illa de corpore Domini Iesu Christi, de qua haeresi dicit Augustinus in expositione Psalmi quarti et ponitur post eum De consecratione, distinct. 2 : Prima quidem, inquit, haeresis in discipulis Christi velut a duritia sermonis eius facta est. Cum enim diceret : Nisi quis manducaverit carnem meam et biberit meum sanguinem, non habebit vitam aeternam, illi non intelligentes dixerunt ad invicem : Durus est hic sermo, quis eum potest audire ? Et subdit. Sed quomodo illi intellexerunt ? Carnem quippe (id est pro certo) sic intellexerunt, quomodo in cadavere venditur, aut in macello dilaniatur.
Ecce quam plane iste sanctus explicat esse primam haeresim de Christi corpore discipulorum estimantium dilaniari, vel dividi more macellariorum corpus Domini Iesu Christi. Item Innocentius tertius sequens in hoc Augustinum dicit : Ego corde credo, ore confiteor, quod ipsum Dominum Iesum Christum in hoc sacramento manduco, fretus auctoritate, qua dicit : Qui manducat me, vivit propter me. Non enim cum Dominus manducatur, per partes dividitur et laceratur sub sacramento, sicut caro, quae venditur in macello, sed illaesus sumitur et integer manducatur.
Item Augustinus, et ponitur De consecratione distinct. 2 cap. : Utrum sub figura, an sub veritate : Christum phas vorari dentibus non est.
Item cantus ecclesiae :
Non confractus, non divisus,
Integer accipitur ;
Fracto demum sacramento
Non vacilles, sed memento
Tantum esse sub fragmento,
Quantum toto tegitur.
Nulla rei fit scissura,
Signi tantum fit fractura,
Quod nec status nec statura
Signati minuitur.
Omnia autem ista fundantur in scriptura, quae dicit Exodi : Os non comminuetis ex eo. Cum enim agnus paschalis figurabat Christum et in occisione et manducatione agni non debebant frangi, conteri, vel comminui ossa eius, planum est, quod signabat ossa Christi non frangi nec comminui debere. Et hinc Iohannes Evangelista cap. 19 signanter adduxit illam scripturam dicens : Ad Iesum autem cum venissent et viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura. Facta sunt enim haec, ut scriptura impleretur : Os non comminuetis ex eo. Qui ergo hinc scripturae pertinaciter contradicit, volens os Christi comminuere, est in haeresi valde magna. Et patet, quod quaestio est falsa. Tunc ad argumentum negatur, quod confessio Berengarii innuat, quod corpus Christi frangatur et dentibus fidelium atteratur, vera enim est sententia Berengarii, dum fuerit debite per constructionem intellecta. Unde dicit glossa ibidem : Nisi sane intelligas verba Berengarii, in maiorem incides haeresim, quam ipse habuit, et omnia referas ad species ipsas. Nam de corpore Christi partes non facimus. Haec glossa.
Ecce magna haeresis ascribebatur Berengario, videlicet, quod tenuit, quod panis, qui in altario ponitur, ante consecrationem est solum panis non consecratus, sed post consecrationem est solum panis consecratus et non verum corpus Christi. Similiter vinum post consecrationem solum est vinum consecratum, sed non sanguis Christi. Modo maiorem dicit glossa esse haeresim tenere, quod corpus Christi frangitur, dentibus atteritur. Ideo dicit omnia illa esse ad species (id est ad sacramenta) referenda, ut sic dicatur : panem et vinum non solum esse sacramentum, sed in veritate ipsum panem (id est speciem) tractari, frangi et fidelium dentibus atteri. Plura scripsi in parvo tractaculo de huiusmodi fractione.
[4.] Sed dubitatur : Utrum corpus Christi manibus sacerdotum tangitur in propria forma ?
Et videtur, quod sic, quia corpus Christi elevatur, portatur, cadit in terram, descendit in stomachum, dum deglutitur, et communiter dicitur, quod manibus sacerdotum tenetur ; ergo oportet, quod sensu tactus in forma propria sentiatur.
Hic dicitur negando consequentiam : sicut enim corpus Christi elevabatur, portabatur in cruce et cadebat in sepulcrum et tenebatur manibus, non tamen deitas sic se habebat, similiter, sicut ad motum corporis vivi anima defertur, elevatur, descendit vel ascendit, et sic de similibus denominationibus, non tamen ipsa aliquo sensu corporali sentitur — similiter in sacramento divinitas vel anima Christi est in corpore Christi, quo corpore moto consecutive ad motum hostiae dicitur Deus moveri, et similiter anima Christi ; et tamen nec deitas, nec anima Christi sensu corporeo sentitur. Unde sicut Thomas palpans Christum hominem non palpavit divinitatem, cum tamen divinitas et humanitas in Christo hypostatice sint coniuncta, sic palpato sacramento corpus dominicum non palpatur. Quantitas enim sacramenti sensibilis non informat corpus Christi et ergo corpus Christi sicut non est per illam quantitatem visibile, sic nec est tangibile, ut deducit Aegidius Theoreumate 15. Patet ergo, quod corpus Christi in sacramento venerabili nullo sensu est sensibile in propria forma.
Ad argumentum dicitur sicut in praecedenti quaestione, quod omnia ad sacramentum principaliter referuntur, et patent exemplariter de divinitate et anima Christi. 2° dicitur, quod, cum dicitur Christi corpus palpatur, vel.manibus tenetur, dum sacramentum sic habetur, ibi est tropica locutio, de qua dictum est in ultima quaestione distinct. 10. Sicut enim ibi video corpus Christi est tropica locutio, quia ponitur res significata pro suo signo, sic est hic cum dicitur : palpo vel teneo corpus Christi, quia palpo vel teneo sacramentum, quod est signum corporis Christi. Noli ergo timere, quod manu scabiosa vel aliter polluta corpus Christi macules, si puritatem humiliter mentis tenes.
[5.] Quid significent partes hostiae ?
Dicendum, quod sicut hoc sacramentum signat unionem ecclesiae, sic eius in tres partes divisio signat divisionem ecclesiae in tres partes, scilicet in ecclesiam triumphantem, quam signat pars mersa in calicem ; illa enim immersa est divinitati in patria inebriata ab ubertate domus Dei ; pars vero maior extra calicem ecclesiam militantem signat, cui pars minor supponitur, quae ecclesiam signat dormiendum, quia ecclesia dormiens in auxilio militantis ecclesiae sustentatur. Hoc secundum ritum ecclesiae, qui iam currit.
[6.] Utrum virtutes per sumptionem huius sacramenti augeantur ?
Dicitur, quod digne sumentibus remittuntur peccata venialia, quia fervor caritatis in ipsis suscitatur, qui digne percipiunt. Unde effectus eucharistiae in manducantibus digne sunt isti ; peccati expurgatio, pene relaxatio, gratiae augmentatio, in virtutibus roboratio, munitio a tentatione, fomitis debilitatio, animae refectio, in Christo mansio et aeterna vivificatio.
[7.] Pro his aliquibus sunt hii versus :
Hostia commemorat passum [Christum], [venalia] peccataque donat [relaxat],
Roborat [in virtutibus] et [in tentationis] munit, debilitat [fomitem], reficit [animam].
[8.] Utrum quotidie sit communicandum ?
Dicendum, quod sic, cum ecclesia quotidie communicet, quamvis non quaelibet persona.
[9.] Sed utrum persona sacerdotalis vel laicus potest quotidie communicare ?
Dicitur, quod sic, si bene vixerit. Unde Ambrosius, quem Magister in praesenti distinctione adducit, dicens : Sic vive, ut quotidie merearis accipere, ne accedas indignus. Sed contra Albertus Magnus De officio missae dicit : Acriter redarguendi sunt sacerdotes, qui mulieribus quotidie porrigunt eucharistiam. Item Innocentius quartus in Summa : Laicis perfectis et sanctis et inclusis sufficit de octava die in octavum communicare.
Sciendum iuxta S. Thomam quaestione 6, articulo 2 : Quod ex parte recipientis duo requiruntur, scilicet amor coniungens ad Christum et reverentia ad sacramentum ; primum excitat ad sacramentum, secundum vero retrahit, Unde si aliquis cognosceret ex quotidiana sumptione augeri fervorem et reverentiam, non minus talis deberet quotidie communicare. Si autem sentiret reverentiam minui et caritatem non multum augeri, talis debet interdum abstinere. Unde ad hoc quilibet relinquendus est suo iuditio, et hoc est, quod Augustinus ait : Dicit quispiam non quotidie accipiendam esse eucharistiam, alius affirmat quotidie summendam ; faciat unusquisque, quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. Et probat per exemplum Zachaei quaeritur, utrum quotidie tradit Augustinus : nec laudo, nec vitupero, municandum hortor et Centurionis, quorum unus gaudens suscepit Dominum in domum suam et alius dixit : Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum. Et uterque misericordiam consecutus est. Haec Thomas.
Ex quo patet, quod Augustinus nec prohibuit, nec consuluit communicare quotidie. Unde Magister in praesenti distinctione allegans Augustinum dicit : Si autem communicandum sit, audi, quid inde : Quotidie, inquit, accipere eucharistiam, omnibus tamen dominicis diebus communicandum hortor.
Ecce nec laudat Augustinus, nec vituperat quotidianam communionem. Ratio : quia non discussit cuiuslibet communicantis conscientiam et intentionem. Sed si hominem sanctum in affectu magno communicandi quotidie cognosceret, nunquid vituperaret ? Certe non. Unde propterea dixit : Faciat unus quisque, quod secundum fidem suam (scilicet amorosam) pie credit esse faciendum. Et concordat iste sanctus cum Apostolo, qui accipiens doctrinam de manducatione huiusmodi immediate a Domino, dicit 1 Corinth. 11 : Probet autem se ipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat. Unde sicut in comestione naturali alius saepius debet comedere et plus alio, quia habet virtutem fortem ad digerendum et ad crescendum alio, propter quod non possumus virtutem temperantiae in omnibus hominibus aequaliter mensurare, sic in spirituali manducatione, cum non possumus amorem aestuantem, in quo magis viget, cognoscere, quo desiderium ad sumendum saepius cibum sacratissimum consurgit, debemus ipsorum iudicio discussionem propriae conscientiae comittere, ut se probantes, an sint sine crimine, integri in fide, constantes in spe et ferventes ad Deum et proximum in caritate, sic valeant de pane illo manducare et de calice bibere. Unde, quia tempore primitivae ecclesiae homines erant mundi per baptismum et ferventes caritate, ideo licebat eis quotidie communicare, ut habetur Actuum. Postquam autem refrigescere cepit caritas, resilierunt a frequenti communione, et ne omnino desisterent, instituit Fabianus papa, ut tribus festivitatibus, scilicet nativitatis, paschae et pentecostes, communicarent. Et quia demum amplius refriguit cantas ita, ut se nec illis festivitatibus praepararent, instituit Innocentius tertius, quod saltim semel in anno, in festo paschae, quilibet Christianus communicaret. Et sicut decrescente caritate decrevit communicatio, sic e contrario crescente in sanctis hominibus fervore caritatis debet crescere sive frequentari communicatio. Et quis propter magnitudinem reverentiae sacramenti ex humilitate abstinet et alius ex fervore caritatis, sed uterque sanctus, communicet, quid est, nisi quod uterque meritum consequetur, primus cum Centurione, reliquus vero cum Zachaeo. Cum ergo Salvator noster non limitavit aliquem, quia voluit cuique voluntatem quoad hoc praestare liberam, ideo committere se debet unus quisque ipsi Domino, ut ipse secundum gratiam suam in manducatione sui sanctissimi corporis quemlibet dirigat, alii ampliorem, alii minorem praestans fervorem ad venerabile sacramentum.
