Distinctio VI — Livre IV — Jean Hus

Jean Hus - Livre IV

Distinctio VI

[Distinctio VI]

 

[1.] Nunc, quibus liceat baptisare, addamus…

 

Ista est distinctio 6, tractans de baptismi usu congruo, quae primo continet, quod sacramentum baptismi potest dari a quolibet homine, sed a solis sacerdotibus debet dari, nisi necessitas cogat ;

2° quod baptisati ab haereticis in forma ecclesiae non sunt rebaptisandi, quia verum baptismum acceperunt. Si autem extra ecclesiam baptisarent, vere baptisati non essent ;

3°, quod, licet, qui baptisatur, ter immergatur propter misterium Trinitatis, tamen unus baptismus reputatur ;

4° quod nullus in materno utero baptisari potest, etiam si mater baptisaretur, quia qui natus non est secundum Adam, secundum Christum non potest renasci. Quod si obiciatur de Iohanne Baptista, de Ieremia et Iacob, dicimus eos praeter legem comunem in utero iustificatos et gratia praeventos dimissis peccatis omnibus ;

5° quod si quis baptisans non introducens haeresim, vel errorem, sed pro sola ignorantia ratione locutionis corruptae profert verba dicens : Ego baptiso te in nomine patria et filia et spiritu sancta, baptisatus est ;

6°, quod illi sunt baptisandi, de quibus nulla constant iudicia, quod fuerint baptisati ;

7°, quod, si aliquis iocando mergatur in aqua in nomine Trinitatis, non est baptisatus, quia non intentione baptismi illud geritur ;

8° quod si quis parvulos ad baptismum ferat non ea intentione, ut regenerentur, sed ut remedium temporale recipiant, non minus regenera[re]ntur. Et communiter agitur de tempore baptismi, de confessione fidei ipsius, qui debet baptisari, deinde de catechismo et exorcismo. Exorcismus graece est adiuratio latine, et catechismus, id est instructio ; debet enim diabolus adiurari et baptisandus symbolo informari, ut virtus adversarii pellatur. Deinde ostenditur, quod, exorcismus et catechismus sunt magis, sacramentalia, quam sacramenta, et quod neophytus, id est novicius, et rudis in fide dicitur. Et ultimo, quod exorcismus et catechismus praecedunt baptismum non sic, quod non possit, sine eis fieri baptismus, sed quod baptisandus in fide instruatur et sciat, cui debitor fiat deinceps et ut in eo potestas diaboli minuatur.

                                                                               

[2.] Super primis dictis aliquibus sunt, hii versus :

 

F

nisi mors instet, nullus nisi praesbyteri dent           

Baptismum. Sane datus [scilicet baptismus] non est iterandus.

Nemo nisi natus [ex utero] quit per baptisma renasci.

Corrumpens [sacerdos] verba, si non [fiat] intentio prava,

Vere baptisat, [illam dictionem] patriam si pro patre dicat.

Baptismus detur [puero], cum non datus esse putatur.

Quem [baptismum] ludendo datum penitus iudico fore cassum.

In pentecoste baptisa [si non est necessitas vel periculum], vespere pasce.

Vir baptisandus se credere profiteatur,        

Parvus [infans] seu mutus alio spondente ligatur [ad fidem].

Hinc exorcismus [adiuratio] hostem fugat [a baptisto] et catechismus [instructio]

Instruit articulo [scilicet baptisandum fidei], post baptismus lavat ipsos.

 

[3.] Utrum pueri existentes in utero materno possunt baptisari ?

Magister dicit, quod non, sed advertendum est, quod, ut dictum est, triplex est baptismus : fluminis, flaminis et sanguinis. Et iuxta hoc potest dici, quod puer in utero materno potest baptisari baptismo flaminis. Sed contra hoc sunt doctores quidam dicentes, quod non, eo quod puer tunc non habet usum liberi arbitrii, quod necessario ad hoc requiritur, quod aliquis baptisetur baptismo flaminis.

Pro quo sciendum, quod dupliciter potest quis baptisari baptismo flaminis. Uno modo, cum veram habet contritionem de omnibus peccatis. Alio modo, cum ad liberalitatem eximiam per Sancti Spiritus infusionem peccatum originale dimittitur, et gratia infunditur et sic anima sanctificatur ;

primo modo requiritur usus liberi arbitrii ;

2° modo non, sicut patet de Ieremia, Iohanne Baptista et Virgine gloriosa, qui sunt prius sanctificati, quam ex utero nati. Et patet, quod dictum doctorum dicentium universaliter, quod non potest quis in matris utero baptisari, est insufficiens.

 

2a conclusio, quod puer existens adhuc in utero potest baptisari baptismo sanguinis ; patet, quia potest contingere, quod mulier sancta exponat se ad mortem pro fide Iesu Christi, habens etiam intentionem, quod vult et se et puerum in utero morti tradere pro nomine Iesu Christi, quo dato ipsa foret martir cum parvulo. Similiter potest contingere, quod pagani habentes potentiam praeciperent omnes mulieres praegnantes opprimere, ne multiplicarentur Christiani ; sed quid prohibet sic pacientes pro Christo fieri martires, cum parvuli occisi nondum Christo passo, carentes usu rationis sunt effecti martyres Iesu Christi, dato etiam, quod aliqui eorum non fuissent circumcisi.

 

3a conclusio : puer permanens in utero materno non potest baptisari baptismo fluminis, quia baptismus fluminis confertur per ministros ecclesiae, vel per illos, qui in necessitate vicem eorum obtinent. Puer autem existens in utero non potest subici operationi eorum, ideo baptisari non potest. Si tamen caput pueri extra appareret et timeretur de periculo mortis, posset caput aspergi aqua cum invocatione debita, et esset puer baptisatus, ut dicunt aliqui propter hoc, quod caput est principalis pars hominis, in quo maxime manifestantur animae operationes. Secus autem est de aliis membris, ut de manu vel pede, ac tamen non noceret, si aspergeretur aqua, quia, divina misericordia non est artanda. Si puer tamen mortem evadet, tunc deberet baptisari sub conditione.

 

[4.] Utrum sanctificati in utero debent baptisari ?

Dicendum est, quod sic, ut scilicet acquirant characterem, quo anumerentur populo Dei et etiam propter bonum obedientiae ; praeceptum enim de baptismo est generale, ad quod singuli obligantur.

 

[5.] Utrum baptismus debeat iterari ?

Dicendum, quod non, quia est contra peccatum originale, quod nunquam iteratur.

2° quia Apostolus Roman. 6 dicit : Quicumque baptisati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptisati sumus ? Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Et infra : Qui enim mortuus est peccato, iustificatus est a peccato. Ubi innuit Apostolus, quod sicut Christus semel mortuus est, sic per baptismum homo semel iustificatus mortuus est peccato, et debet in novitate vitae continue ambulare. Et sicut Christus mortuus est peccato semel corporaliter pro toto peccato mundi tollendo, sic aeternaliter in post mortuus est peccato, cum nunquam peccare potuit, sic nec mori divinitus, sic homo baptisatus semel per baptismum liberatus, nunquam debet peccare. Et sicut Christus semel mortuus per gloriam resurrexit Patris numquam moriturus, sic homo surgens per baptismum in vitam gratiae nunquam est rebaptisandus.

3° baptismus non debet iterari, quia imprimit caracterem indelibilem. Et notandum secundum Thomam de Argentina, quod caracter est quaedam indelibilis entitas, quam homo consequitur, quando suscipit sacramentum ecclesiae, quod non licet iterare, sicut est sacramentum baptismi, confirmationis et ordinis, quia si talia sacramenta, quae non licet iterare, non derelinquerent aliquem effectum indelibilem in suscipiente illa sacramenta, tunc per talium sacramentorum susceptionem non maneret perpetua distinctio eius, qui talia sacramenta suscipit ab illis, qui illa sacramenta non susceperunt.

Et quia multae sunt opiniones de charactere contrarie, una dicens, quod caracter nihil est reale, alia, quod character est signum, quod nihil addit supra potentias animae, quod sit aliquid absolutum, sicut nec significatio in circulo, sed fundatur super nudas potentias animae ; alia dicit, quod character est relatio sive quaedam qualitas, quae est sicut dispositio ad recipiendum lumen gratiae ; alia dicit, quod character, cum sit in anima et sit quaedam qualitas spiritualis, quod est habitus, nec passio, nec potentia.

Et pensa, quod character est habitus, prout habitus capitur large, et character etiam dicitur dispositio, quia disponit ad perfectionem gratiae. Istas opiniones recitat Bonaventura super praesenti distinctione quaestione 1. Et quia sunt brigosae et non multum utilitatis afferunt ; igitur in pace requiescant.

 

[6.] Utrum definitio caracteris, quam ponit S. Dyonisius, sit bona, scilicet ista : Character est signum sanctum communionis fidei et sanctae ordinationis accedenti datum hierarchia ?

In ista definitione notatur causa formalis, cum dicitur signum, causa materialis, cum dicitur accedenti, habet enim materiam, in qua tantum, causa efficiens ibi datum hierarchia, id est sacerdote, vel ministro ecclesiae, causa finalis ibi sanctum. Ad hoc enim character imprimitur, ut homo sanctificetur. Quantum vero ad potentiam participandi actionem hierarchicam, id est ecclesiasticam, dicitur communionis fidei, quia character dat potentiam ad communicandum sacramentis fidelium ; quantum ad ordinationem membrorum, ad invicem, dicit sanctae ordinationis.

 

Aliam definitionem ponit s. Thomas quaestione 3, articulo 3, quam dimitto.

Sed videtur sacerdoti melius, quod sciat circa sacramentum baptismi, quid operatur applicando sal, oleum, chrisma, salivam et ungendo puerum. Unde sciendum, quod exsufflatur ad hoc ut virtus diaboli expellatur ;

2° signum crucis fit in pectore et in fronte, ut daemon cognoscat se expellendum, tam in occulto cordis, quam in aperto confessionis ;

3° sal in ore ponitur, ut significetur, quod per baptismum sapor sapientiae praeparatur, et foetor fomitis restringitur ;

4° fit linitio aurium et narium cum sputo, ut significetur gratia ad discernendum et ad obediendum ;

5° fit inunctio in pectore et in spatulis, ut significetur gratia ad Deum amandum et eius onera portanda ;

6° post baptismum fit inunctio chrismatis in vertice, ut significetur apertio mentis imputribilis ad contemplandum aeterna. Chrisma enim conficitur ex oleo lucente et balsamo conservante ;

7° vestitur vestimento mundo et albo, ut significetur candor innocentiae et stola resurrectionis ;

8° ponitur cereus in manibus, ut sit lucerna pedibus eius verbum Domini et lumen semitis eius. Sed quare non inungitur lingua, sicut aures et nares ? Ad hoc respondet Ambrosius in libro De sacramentis, dicens : Propter gloriam operis et muneris non os tangit episcopus, vel sacerdos, quasi diceret, hoc organum (scilicet linguae) relinquit disponendum auctoritati superioris, scilicet quia Deum praedicare non est omnibus, sed est donum speciale, ut dicitur 1 Cor. 12. Sed audire verbum Domini et illi obedire est omnibus commune, qui volunt accipere.

Ecce hii effectus per signa baptismatis designantur.

 

[7.] Quaeritur per Magistrum in littera, ex quo sensu pro parvulo dicat patrinus Credo. Respondetur, quod sensus est Credo, id est sacramentum fidei praesto sum suscipere, ut ait Augustinus, ut cum ad debitam aetatem veniam, fidei consentiam ; vel si pro se patrinus respondeat, tunc sensus est : Credo, id est operam dabo, quod credat et hoc facere tenetur, maxime si parentes negligentes fuerint vel suspecti. Et potest istis modis exponi Credo, id est corde Deo assentio ; 2° Credo, id est ad credendum obligo et istum crediturum promitto ; 3° Credo, id est sacramentum fidei suscipio, 4° Credo, id est credere sum praesto, ° Credo, id est fidem habeo.

 

[8.] De exorcismo, qui est adiuratio, quo dicitur : Exi ab eo, spiritus immunde, Marci 5 et Luce 5, quod fit, ut baptisatum diabolus relinquat.

 

Versus :

Crux, exorcismus, sal cum sputo, catechismus

Sunt, ut daemonium deserat hospitium.

 

Et nota tu, qui forte vocabula ignoras, quod exorcismus debet dici et scribi per c et non per t, sed catechismus per t. Quidam tamen per c proferunt, nec est magna vis in vocabulo graeco, quo modo Latinus proferat, dummodo significationem non ignorat. Unde cathetismus est instructio, redargutio vel refutatio, et 1° modo capitur in praesenti, ad quem sensum sonat illud ad Gal. 5. Communicet autem is, qui catechisatur verbo (id est instruitur ei), qui se (id est illum) catechisat (id est instruit) in omnibus bonis, et patet, quod neophytus (id est novicius in fide) et catechuminus (id est audiens et instructus in fide), debent cum instructoribus suis in bonis temporalibus communicare, si isti habent et si illi indigent. Hoc enim intendebat Salvator dicens instructoribus gentium, Lucae 10 : In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui, et si fuerit ibi filius pacis, requiescet super illum pax vestra. Hoc quoad instructum ; et sequitur quoad instructores et instructos : In eadem domo manete edentes et bibentes. Hoc quoad instructores, quae apud illos sunt, hoc quoad instructos.