Distinctio XXXII — Livre IV — Jean Hus
Jean Hus - Livre IV
[Distinctio XXXII.]
[1.] Sciendum est etiam, quod cum in omnibus aliis vir…
Ista distinctio 32, tractans de bono fidei in matrimonio, et sic de solutione debiti, primo continet, quod licet in omnibus vir praesit uxori, ut caput corpori, in solvendo tamen carnis debitum pares sunt, nec viro, nec mulieri corpus suum licet alteri tradere, sed alter alterius corporis potestatem habet, nec poscenti alteri licet negare debitum.
2°, quod reddere debitum coniugale nullius est criminis ; exigere autem ultra generandi necessitatem culpae est venialis, fornicari vel moechari puniendi est criminis.
3°, quod vir vel mulier continentiam Deo offerre non potest sine communi consensu, nec alter alteri negare debitum potest.
4°, quod quibusdam videtur, quod mulier non discedens a domo viri, quae viro permittente continentiam promisit, eo prohibente solvere non potest, et hoc propter dignitatem viri, qui est caput uxoris ; sed melius hoc intelligitur, quando vir concedit uxori vovere continentiam, vel ante votum implere. Si vero habitum mutaverit, non potest revocari secundum illud : Qui uxorem suam velare permisit, aliam non accipiat, sed similiter convertatur.
5°, quod licet debitum poscenti sit semper solvendum, non tamen quolibet die poscere debet, sicut in diebus processionum, ieiuniorum, festivitatum.
6°, quod non solum in opere carnali, sed etiam in. celebrandis nuptiis tempora sunt servanda ; non enim debet a septuagesima usque in octavam Pascae, et tribus hebdomadis ante festum S. Iohannis Baptistae, et ab Adventu Domini usque post Epiphaniam nuptias celebrare ; quod si factum fuerit, separentur, intellige quoad tempus in poenam, quia praeceptum ecclesiae contemserunt ; matrimonium tamen stat.
[2.] Super his sunt hii versus :
Vir mulierque pares [in solvendo carnis debitum] sunt iuris conditione.
Infringit votum retinendi vir mulieri,
Atque viro mulier, si contraxerit alter.
Poscere si non vis [coire humiliter ex praecepto], tunc reddendo mereris.
Sed [scilicet solemnis ut ieiunii] festi causa sunt [scilicet nuptiae et exibentia debiti] talia dissimulanda [ad tempus differenda].
[3.] Utrum alter coniugum teneatur coniugi petenti semper reddere debitum ?
Dicendum, quod sic, salva tamen incolumitate personae propriae, quia ille, qui infirmatur, si timet periculum ex debiti redditione, non tenetur reddere debitum. Petere autem debitum dupliciter contingit, scilicet directe et interpretative. Directe, scilicet verbo, actu vel amplexu. Interpretative vero per signa aliqua, quae fiunt in coniuge verecunda, vel simulata, quae fingit se esse meliorem, quam est. Et utroque modo petenti debitum est solvendum.
[4.] Utrum alter coniugum sine consensu communi possit vovere continentiam ?
Dicendum : posset in casu, quo Deus ab eo hoc explicite postularet, nam apostoli ad manifestam vocationem Domini relictis uxoribus Dominum sunt secuti.
[5.] Utrum autem Petrus, vel alius discipulus Domini post ultimam vocationem uxori debitum reddidit vel reddere debuit ?
Christus novit. Sine autem manifesta Dei innuitione vel postulatione dicitur, quod non potest vovere, quia vovere debet esse de propriis et de illis, in quibus homo habet potestatem ; continentiaa autem coniugis iam non est in potestate] unius tantum, quia vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier, nec e contra, ut dicit Apostolus. Ideo non potest unus sine consensu alterius se ad continentiam obligare.
[6.] Utrum petens debitum tempore sacro peccet mortaliter ?
Distinguendum est, quia vel petit urgente stimulo ad evitandam fornicationem illicitam, et sic non peccat mortaliter, plus tamen peccat, quam si in simili casu in feria postularet ; vel 2° petit ad explendam libidinem, et tunc iterum distinguunt quidam, quia vel facit effrenate nimis, et sic peccat mortaliter, vel quia passus fuit impulsum ad delectationem, sed non effrenate, et sic non peccat mortaliter, sed venialiter. Reddens autem debitum non peccat, si facit ex obedientia legis, cum taedio, timens, ne delinquat contra Deum.
[7.] Utrum menstruatae licet, petere debitum ?
Dicendum, quod non, propter periculum prolis, quia tunc concipiuntur strabones, gibbosi, claudi, monoculi, epileptici et daemoniosi, sicut legitur dixisse S. Thomam Apostolum in sua legenda de coniugio, et sicut dicit Augustinus in quodam sermone De abstinentia coniugali, similiter et Ieronimus ; et hoc est verum, cum sit commixtio in fluxu naturali et etiam propter peccatum, quo homines peccant, sese mutuo abutentes.
[8.] Utrum menstruatae licet reddere debitum ?
Dicendum secundum quosdam, quod non, primo propter mandatum Dei, de quo Ezechiel 18, ubi dicitur mulierem menstruatam non accesserit, 2° propter periculum prolis. Quidam autem dicunt, quod debet reddere sed primo debet monere et praecibus resistere, non tamen ita fortiter, ut sit occasio fornicandi. Unde, quia reddere debitum est praeceptum affirmativum, ad iustitiam commutativam pertinens, ideo obligat semper, sed non ad semper nec pro semper, sed quando potest actus esse debite circumstantionatus. Unde, si constat coniugi manifeste de adulterio sui coniugis, ipsa manente casta ipsa non tenetur reddere debitum ; 2°, quando obligatur maiori vinculo ad non reddendum ut si vergat in vitae propriae corruptionem, tenetur enim plus se diligere ; 3° si timet extinctionem foetus, et 4° tempore menstrui, quia Levitici 18 non sine causa accedens ad mulierem menstruatam debuit mori ; et mors non infligebatur secundum legem, nisi pro peccato mortali.
Ecce, quante sunt brigae in matrimonio ; ergo virginitas sit benedicta.
