Distinctio III — Livre IV — Jean Hus

Jean Hus - Livre IV

Distinctio III

[Distinctio III]

 

Post haec videndum est quid sit baptismus ...

 

[1.] Ista est tertia distinctio, tractans de baptismo, quae

1° continet, quod baptismus est tinctio id est ablutio corporis exterior facta in aqua sub forma verborum praescripta, et quod tria sunt de substantia baptismi, scilicet elementum, verbum et intentio baptisantis, caetera ad solemnitatem eius pertinent ;

2° continet, quod verbum sive forma praescripta baptismi est invocatio Trinitatis, scilicet ista : In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, Amen ;

3°, quod, si quis baptisaretur in nomine Christi, baptisatus est, quia in Christo Trinitas intelligitur, scilicet Pater, a quo unctus est, et Christus, qui unctus est, et Spiritus Sanctus, per quem unctus est ;

4°, quod secundum Ambrosium potest baptisari quis in nomine unius personae, si ille, qui baptisat, fidem teneat Trinitatis, quia Trinitas in quolibet nomine personarum intelligitur. Si autem quis perverse credens et errorem inducere intendens unam personam de tribus nominet, tunc ministerium non implevit ;

5°, quod Christus baptismum instituit, quando ipsum a Iohanne suscepit, tunc enim vim regenerativam aquis dedit tactu suae mundissimae carnis, ut, qui postea immergeretur in nomine Trinitatis, a peccatis purgaretur. Ubi etiam Trinitas innotuit et in forma illa (scilicet invocatione Trinitatis) Apostoli etiam ante passionem baptisabant ;

6°, quod hoc sacramentum solum in aqua celebratur ;

7°, quod baptisandus immergendus est semel vel ter secundum morem ecclesiae ;

8°, quod legalia omnia et circumcisio in morte Christi terminata sunt ;

9°, quod causa institutionis baptismi est mentis innovatio, quae est virtus, baptismi interior ;

10°, quod aditum regni nobis non apperuit circumcisio nec baptismus, sed hostia Salvatoris.

 

[2.] Pro his sunt hii versus :

 

C

fit baptisma, cum verbo [accedit ad elementum et fit sacramentum] iungitur unda,

Idque voco verbum, [id est quo in baptismo] quod ibi tunc invoco trinum [id est Trinitatem].

Non est baptisma [supple : ut dicatur in nomine Patris et Filii etc.], nisi sana per omnia forma [supple fiat] ;      

Ac tamen in Christo tres [personas] dicis nomine solo [quia Apostoli baptisabant in nomine Christi],

Supplet verba fides [scilicet tua, qua credis Trinitatem] tantum, cum nec resones [vocaliter] tres.

Christus baptismum statuit, cum sumeret [a Iohanne] ipsum.

Hic [baptismus] in aqua sola [non in alio liquore] fit, excusatio nulla.

ter in nomine Trinitatis et propter triduanam sepulturam

Ecclesiae [illius in qua baptisas] morem serva, mergens semel aut ter [ter in nomine Trinitatis et propter triduanam sepulturam].

Lotio baptismi signum, mentis [mundatio] novitas res.

 

[3.] Quaeritur, utrum haec forma sit sufficiens baptismi, quod non liceat ei addere vel subtrahere vel eam quomodolibet immutare : Ego baptiso te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Sciendum, quod tangitur ibi agens principale baptismi in hoc, quod dicitur : In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ipsa enim veneranda Trinitas est principaliter baptisans et sanctificans tam elementum quam baptisatum, et ideo, si illud obmitteretur, non esset virtus baptismi, et sic expressio Trinitatis sub uno nomine, quo designatur una essentia personarum, est de integritate baptismi.

 

Notandum tamen quod Bonaventura distinguit dicens : Quod expressio Trinitatis potest esse quatuor modis :

Aut quod sit plena in corde et ore, ut dum quis perfecte credit et perfecte exprimit, sic baptismus est perfectus.                                              

Aut quod sit semiplena in corde et ore, ut dum quis nec plene credit nec plene exprimit, non est baptismus.

Aut quod sit plena in corde et semiplena in ore, sicut dicit Ambrosius 1 libro De Spiritu Sancto cap. 3 et est in littera cap. 3 : Si fide mysterium Trinitatis teneatur, et una persona tantum nominetur, plenum est sacramentum. Sed hoc intelligendum est secundum Richardum et Bonaventuram in casu necessitatis, si post nominationem Patris moreretur puer, antequam submergeretur et Filii et Spiritus Sancti, pie credendum est, quod Deus suppleret et puer sepeliendus esset in cimiterio, et si superviveret, rebaptisandus esset sub conditione : Si tu non es baptisatus etc. Hoc secundum Richardum et Petrum.

Aut quod sit plena in ore et semiplena in corde, sic tamen, quod baptisans intendat facere, quod facit ecclesia, plenum est sacramentum, quia ut sic baptisatur in fide ecclesiae principaliter et non in fide baptisantis.

 

[4.] 2° exprimitur persona baptisans, cum dicitur : Ego. Ad quam personam pertinet actio sive actus baptisandi, qui exprimitur, cum dicitur baptiso ;

3° tangitur persona baptismum recipiens, cum dicitur te ; actus baptisandi et persona baptismum recipiens si non exprimuntur, non remanet virtus baptismi. Expressio vero ministri per hoc pronomen « ego » non est de essentia forme, quia intelligitur in hoc verbo « baptiso ». Argumentum De consecratione dist. 4, Retulerunt, ubi dicitur : Si quis dixerit « baptiso », te baptisatus est, et ibi non ponitur ego. Idem dicit Gilbertus et Innocencius, Etravag. De baptismo cap. 1. Et ratio prima est, quia Christus baptismum instituens et formam baptisandi praebens, non expressit « ego ». Item quia a ministro baptismus non habet principaliter virtutem. Item Graeci ab initio fidei illud nomen « ego » non exprimunt, et tamen baptisant. Unde quia ratione baptisantium haeresis invaluerat, dicencium 1 Corinth. 1 : Ego quidem sum Pauli : ego Cephae, ego autem Apollo. Ideo volentes Graeci excludere, quod a ministro baptismus haberet virtutem, non dicunt « ego ». Sed institutio ecclesiae Romanae baptisantes obligat ad exprimendum « ego ».

 

In forma ergo baptisandi

1° dicitur « ego », ubi innuitur persona intentionem ad baptisandum dirigens ;

2° dicitur « baptiso », in quo actus baptisandi ratione certitudinis et ratione exclusionis alterius operis designatur ;

3° dicitur « te », quo persona baptisati monstratur, ut se baptisari credat, licet aliquando non intelligat ;

4° dicitur « In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti », in quo unitas deitatis et Trinitas personarum ostenditur, cuius operatione baptisatus principaliter baptisatur et sanctificatur. Illa ergo est Latinorum completa forma baptismi, sed Graecorum est ista : Baptisetur servus Christi in nomine Patris et Filii, et Spiritus Sancti, Amen.

 

[5.] Utrum esset baptismus, si quis diceret « baptis vos » etc. ?

Dicitur, quod sic, quia non tollitur forma. Est enim sensus « baptiso te et te ». Si autem diceret : « Baptisamus te », non esset baptismus, sensus enim est « ego et ille baptisamus te », et sic forma mutatur.

 

[6.] Utrum esset baptismus, si diceretur : « In nomine Trinitatis » ?

Dicendum, quod non, quia quamvis exprimeretur numerus personarum, non tamen ipsae personae.

 

[7.] Utrum esset baptismus, si diceretur : « In nomine genitoris, et geniti et flaminis » ?

Dicitur, quod non, quamvis nomina illa idem significent, quod Pater, Filius et Spiritus Sanctus.

 

[8.] Utrum esset baptismus, si verba corrupte dicantur ?

Dicendum, quod vel dicuntur verba corrupte ex industria, aut ex ignorantia. aut ex defectu linguae. Si primum, tunc non videtur intendere baptisans, quod ecclesia intendit. Unde non est baptismus. Si ex ignorantia vel defectu linguae, tunc, si est tanta corruptio, quod aufert sensum locutionis, non est baptismus. Si autem sensus locutionis remanet, sic erit baptismus. Si ex defectu linguae, hoc praecipue accidit, quod non mutatur sensus, quia fit corruptio ex parte finis dictionis, et sic variatur significatum et non significatio, et fit baptismus.

Quando autem fit corruptio ex parte principii dictionis, tunc maxime variatur significatio et non fit baptismus.

 

[9.] Utrum fiat baptismus, si fiat verborum transpositio, ut si dicatur : In nomine Filii et Patris etc. ?

Dicitur, quod sic, non enim est prioritas dignitatis in personis, vel prioritas temporis, vel prioritas essentiae. Aliqui tamen dixerunt, quod non esset baptismus in tali transpositione.

 

[10.] Utrum, si fiat interruptio verborum, sit baptismus ?

Dicitur, quod, si sit tanta interruptio verborum, quod intentio baptisantis intercipiatur et discontinuetur, non est baptismus, ut si quis dicat : Baptiso te in nomine Patris, et post interrumpat et dicat unam longam fabulam et tunc dicat : et Filii etc. Si autem fiat modica interruptio, vel per silendum ex devotione, vel per tussim, vel per interpositionem unius dictionis, et non fiat discontinuatio intentionis, tunc est baptismus.

 

[11.] Utrum baptismus fuit institutus ante passionem ?

Dicendum, quod sic. Unde, quantum ad materiam fuit institutus tunc, cum Christus a Iohanne est baptisatus, tunc enim contactu carnis suae mundissimae vim regenerativam aquis contulit, et forma etiam fuit ibi figurata trium personarum ; ibi enim fuit Pater in voce, Spiritus Sanctus in columbe specie et Filius in carne. Fructus baptismi etiam ibi fuit figuratus, quia caeli aperti fuerunt. Super eum Matth. 3. Et demum Christus suum baptismum inchoavit. Unde Iohannis 3 dixerunt discipuli Iohannis ad Iohannem : Rabi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce, hic baptisat, et omnes veniunt ad eum. Et Lucae 7 Dominus loquens de Iohanne dixit : Ecce, mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. Dico enim vobis : Maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est. Qui autem minor est in regno caelorum, maior est illo. Et sequitur ad propositum : Et omnis populus audiens et publicani iustificarunt Iesum, baptisati baptismo Iohannis, Pharisaei autem consilium Dei spreverunt in semet ipsos, non baptisati ab eo.

 

Ecce in his verbis innuitur, quod communis ples et publicanorum baptisatur a Christo post baptismum Iohannis, sed Pharisaei noluerunt baptisari et sic habetur, quod Christus baptisavit etiam illos, qui fuerunt Iohannis baptismo, baptisati. Necessitatem autem baptismi ostendit Salvator dicens Nicodemo Iohannis 3 : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest videre regnum Dei. Forma autem instituta est Matth. 28, ubi dicit Salvator : Euntes ergo, docete omnes gentes, baptisantes eos in nomine Patris, et Filii et Spiritus Sancti.

Effectum autem ultimum, qui est apertio ianuae, habuit baptismus ex passione Christi ; divulgatio autem baptismi ad omnes nationes est praecepta Matth. ultimo, cum dicitur : Docete omnes gentes, baptisantes eos etc.

 

[12.] Quaeritur, in quo debet baptismus fieri.

Dicendum, quod in aqua solum. Ratio huius est : 1° divina institutio, ratio autem institutionis fuit voluntas Dei.

Item, quia aqua habet aliquid de lumine ratione diaphaneitatis et ita competit baptismo, qui vim habet illuminandi animam.

Item, quia aqua habet vim ablutivam ratione humiditatis, ideo competit similitudinarie baptismo, in quo sordes animae abluuntur.

Item, quia aqua habet vim refrigerativam et ideo conpetit baptismo, in quo incendium fomitis refrigeratur.

Item, quia aqua apud omnes invenitur et habetur pro modico, ideo competit baptismo, quia est sacramentum necessitatis.

 

Unde si esset in vino, vel oleo, saepe propter detectum periret homo non baptisatus. Potest autem baptismus fieri in aqua simplici frigida, vel calida, munda, vel turbulenta et permixta, dum tamen mixtio speciem aquae non permutat. De lixivio autem dicunt aliqui, quod non baptismus fit in eo. Alii dicunt, et melius, quod potest fieri, cum non differat specie ab alia aqua, nisi quod per cineres defluit. Non autem sic est de cerevisia, de brodio carnium, sinapio, medone. Unde in istis currunt dubia. Ideo Scotus ponit tres regulas : Prima si possibilitas adest, via tutissima est eligenda, 2a si non adest possibilitas, via tutissimae viae est tenenda, 3a cessante impossibilitate, caute est supplendum, quod impossibilitas prohibebat.

Quid autem contingeret, si quis urina munda, estimans non urinam, hominem baptisaret, Deo huiusmodi dubia sunt comittenda, quia melius est sibi comittere, quam temerarie sine scriptura divina talia definire.