Distinctio IX — Livre IV — Jean Hus

Jean Hus - Livre IV

Distinctio IX

[Distinctio IX.]

 

[1.] Et sicut duae sunt res illius sacramenti, ita etiam duo modi manducandi…

 

Ista est distinctio nona, tractans de duobus modis manducandi venerabile sacramentum, et continet, quod tam mali, quam boni, dum sumunt sacramentum, manducant verum corpus Christi, boni spiritualiter, id est meritorie, mali solum sacramentaliter, quia manducant sacramentum et corpus Christi, sed non habent unionem caritatis.

2°, quod hoc sacramentum nunquam est malum in se, etsi per malum ministretur, sive manducetur, unde in se nec fit peius a ministro peiori, nec melius a meliori.

 

[2.] Versus :

I

Corpus vere comedunt iustique malique,

Spiritualiter hii, sed sacramentaliter illi.

Hoc sacramentum nunquam licet esse sinistrum,

Quamvis per pravum celebretur saepe ministrum.

Sicut deterius non fit pro deteriori,

Sic non fit melius pro presbytero meliori.

 

[3.] Dubitatur, quid sit manducare sacramentum corporis et bibere sanguinem Iesu Christi.

Pro quo notandum, quod manducare sacramentum corporis Christi et manducare corpus Christi differunt. Nam unum stat sine reliquo. Potest enim aliquis manducare corpus Christi non manducando sacramentum. Unde manducare corpus Christi, similiter bibere sanguinem Christi, tripliciter potest considerari : primo modo sit, quod caro Christi vera et sanguis Christi verus sub propriis speciebus sumatur, qualiter conceperunt illi, qui abierunt retro, Iohan. 6, de quibus dicit Augustinus, quod intellexerunt se manducaturos, quomodo in cadavere venditur, aut in macello dilaniatur ;

2° quod non realiter ipsum corpus, nec ipse sanguis sumatur, sed solum figurative, quomodo Christus dicitur petra, de qua patres biberunt, et manna, de quo manducaverunt ;

3°, quod vere et realiter verum corpus et verus sanguis Christi, non sub propriis speciebus, sed sub alienis manducatur et bibitur. Primas duas manducationes abicit sancta ecclesia et tenet 3am, quae iterum est triplex, scilicet spiritualis tantum, 2a sacramentalis tantum, 3a sacramentalis et spiritualis. Nam iuxta sanctum Thomam in De veritate sacrae theologiae libro 6, cap. 3 et 4, quidam suscipiunt sacramentum tantum, ut ficte accedentes, quia, quamvis sumunt sacramentum et corpus Christi in sacramento, non tamen recipiunt rem sacramenti, id est gratiam unionis cum corpore Christi mystico, eo quod non incorporantur ipsi, ecclesiae sanctae. Et quoad istud dicit Augustinus super illo : Caro mea vere est cibus. Quanto, inquit, caperet Caro, quod dixit panem carnem. Norunt autem fideles corpus Christi, si corpus Christi esse non negligant, fiant corpus Christi, si volunt vivere de spiritu Christi, de spiritu enim Christi non vivit, nisi corpus Christi. Numquid enim corpus meum vivit de spiritu tuo ?, quasi diceret nullo modo, ubi vult iste sanctus, quod fideles uniantur corpori Christi mystico per caritatem et sic manducent corpus Christi, quia alias si non manent, per caritatem in Christo, non manducant, scilicet quoad rei participationem. Et pro isto dicit Augustinus super Iohanne in Homelia : Qui non manet in Christo, et in quo non manet Christus, procul dubio non manducat eius carnem nec bibit eius sanguinem, etiam si tantae rei sacramentum ad iudicium manducet et bibat.

2° quidam suscipiunt rem tantum, ut qui per devotionem et contritionem recipiunt gratiam, priusquam veniunt ad sacramentum. Quidam recipiunt sacramentum et rem, ut digne sacramentum manducantes. Prima manducatio est sacramentalis, qua manducant mali cum Iuda. Unde dicit b. Bernardus in Sermone ad Petrum papam : Sane in mensa una, in coena Domini, de pane uno Petrus et Iudas acceperunt, bonus in vitam, malus in poenam, bonus in beneficium, malus in testimonium, bonus in salutem, malus in gehennalem mortem, quod totum usque adhuc in ecclesia completur in sacramento altaris. Haec ille.

 

Et patet haec sententia principaliter per Paulum, qui testatur, se sententiam. de sacramento venerabili non ab homine, sed a Domino recepisse ; qua dicit 1 Corinth. 11 : Quicunque manducaverit panem, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.

Ubi praesupponit Apostolus, quod possunt mali manducare corpus Christi et bibere sanguinem eius.

 

2a manducatio est spiritualis tantum, qua manducant beati in patria et beati hic in mundo stantes in gratia sine susceptione sacramenti. Sic enim manducare est in Christo manere et Christum manentem in se habere, ut dicit Augustinus super Iohanne in Homelia et in libro De remedio poenitentiae et ponitur De consecratione distinct. 2, dicit : Ut quid paras dentem et ventrem ? Crede et manducasti. Credere enim in eum, hoc est panem, vinum manducare, qui credit in eum, manducat eum. Idem in libro 4 De Trinitate et ponitur De consecratione distinct. 2 cap. Panem : Panem de altari spiritualiter manducare est innocentiam ad altare portare. Peccata etsi sint quotidiana, vel non sint mortifera, antequam accedatis, debitoribus dimittite vestris, et si dimittitis, dimittitur. Securus accede, panis est, non venenum.

Ecce quam plane iste sanctus magnus doctor ecclesiae vocat manducationem spiritualem innocenciam fidei, sive fidem caritate formatam, qua manducatione carent mali, etiam si sacramentaliter manducent. Unde dicit idem sanctus et ponitur De consecratione distinct. 2 et cap. Qui manducat : Qui, inquit, discordat a Christo (ubi glossa : id est, qui est malus), nec manducat digne carnem eius, nec sanguinem eius bibit, etsi tantae rei sacramentum ad iudicium suae perditionis quotidie accipit (ubi glossa dicit ; id est non incorporatur corpori eius, quod est ecclesia) manducando, (id est credendo.)

 

Ex isto patet, quod manducatio spiritualis in homine semper debet sacramentalem praecedere sicut magis necessaria, nam spiritualis cadit sub praecepto Salvatoris iuxta vocem eius Iohan. 6 : Nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Sacramentalis vero non est de necessitate salutis cuilibet, cum patres veteris legis et parvuli novae legis et multi sancti martyres sine illa certissime sunt salvati. Est tamen sic necessaria ad salutem, prout cadit sub praecepto ecclesiae, sic videlicet, quod homo aetatis debitae, fidem habens, ratione utens, nolens aggredi tempore debito ad sacramentum venerabile, praecepti ecclesiae sit transgressor.

 

 [4.] Est ulterius sciendum, quod manducatio spiritualis vel est in signo, vel sine signo. Si in signo, hoc dupliciter : vel remoto, vel propinquo. Si primum, sic manducaverunt patres veteres, ad quam manducationem dicit Apostolus 1 Cor. 10 : Omnes eandem escam spiritualem manducaverunt. Si vero 2um, sic manducant fideles novae legis in signo venerabilis sacramenti. Si vero sine signo, hoc dupliciter : vel modo viae, vel modo patriae. Secundo modo manducant sancti in patria, sed 1° modo manducaverunt sancti tempore legis naturae et tempore veteris legis, qui nec de petra biberunt, nec de manna manducarunt, ut parvuli circumcisi, et magi, qui tunc temporis non fuerunt, cum alii manna manducarunt et de petra biberunt. Et 3° sic manducant fideles Christiani, qui per fidem et caritatem adherent Christo sine perceptione sacramenti, parvuli in habitu, adulti vero secundum actum et aliquando secundum habitum.

 

Ex iam dictis breviter colligitur, quod manducare spiritualiter carnem Christi est credere in Christum et sibi amore uniri, sed manducare sacramentaliter est sacramentum recipere cum intentione recipiendi sacramentum. Si enim hostiam consecratam reciperet intendens non consecratam manducare, non manducaret sacramentaliter. Similiter mus recipiens sacramentum non manducat sacramentaliter, et patet, quod non sequitur : ille homo, vel ista bestia recipit et comedit sacramentum, ergo manducat sacramentaliter nam non sub ratione sacramenti bestia recipit et manducat, nec ille, qui non intendebat recipere sacramentum. Unde quibusdam e contrario etiam videtur, quod manducans non sacramentum manducat sacramentaliter, ut posito, quod sancto homini volenti ex devotione manducare sacramentaliter porrigatur hostia a clerico, qui gerit officium sacerdotii circa altare, non tamen sit sacerdos, sicut contigit in Misna, ubi quidam finxit se fuisse episcopum, existens laicus, et multos clericos publice finxit se consecrare, qui velud veri sacerdotes confessiones audiebant et corpus dominicum, ut videbatur, ministrabant. In quo casu videtur, quod pia fides supplevit defectum, ex quo ignorantia excusans in talibus concurrebat.

 

[5.] Utrum pollucto nocturnalis impediat eucharistiae sumptionem ?

Dicendum, quod pollutio, quandoque provenit ex praecedente cogitatione, vel delectatione, vel consensu, quandoque ex repletione nimia, vel crapula et quaelibet huiusmodi, impedit. Unde, si aliquis dubitet probabiliter, quod peccatum mortale in ipso sit causa pollutionis, debet omnino abstinere ab eucharistiae perceptione. Quandoque autem contingit pollutio illusione diaboli concitantis et volentis devotionem impedire, quandoque ex debilitate, cuius causa non potest homo semen continere, quandoque ex virtute naturae expellentis superflua, de illa dicit b. Gregorius scribens Anglorum episcopo et ponitur in canone, distinct. 6 : Omnino haec illusio, inquit, non est timenda, quia hanc animus nesciens pertulisse magis dolendus est quam fecisse. Et si necessitas urget, potest celebrare sacerdos, si devotio exposcat, similiter laica persona potest communicare, sed sine necessitate aut speciali devotione non debet. Si tamen celebraret, vel perciperet, non propter hoc mortaliter peccaret. In omni autem casu huiusmodi tutius est humiliter abstinere ex eo, quod talis immunditia hebetationem inducit, nauseam facit et distractionem et vacillationem, an homo debet accedere vel non. Unde si sit pollutio cum imaginatione, illa magis hebetat mentem, quam illa, quae est sine imaginatione et ergo 1a amplius est timenda. Et de pollutione huiusmodi dicitur Deuteronom. 23 : Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somno, egredietur extra castra, et non revertetur priusquam ad vesperam, lavetur aqua et post solis occasum inis gredietur in castra Dei.

Ecce praecipit lex pollutum somnialiter egredi extra castra et lavari prius, antequam regrediatur, ergo a fortiori iubetur homo sic pollutus non accedere altare Domini in templo, nisi prius per poenitentiam abluatur.

 

Unde sciendum secundum s. Thomam : Quod ad sacramentum hoc venerabile digne sumendum tria requiruntur :

Primo munditia conscientiae, quae nisi per peccatum tollitur,

2° erectio mentis ad Deum per actualem devotionem, et haec tollitur per mentis hebetudinem, vel occupationem, vel evagationem interdum sine peccato.

3° munditia corporis. Unde primo et principaliter peccatum impedit, 2° hebetudo mentis, 3° immunditia corporalis, et haec omnia aliquando concurrunt in pollutione nocturnali, aliquando duo, aliquando unum tantum, et secundum hoc magis, vel minus homo impeditur a perceptione sacramenti. Peccatum enim mortale impedit ex necessitate praecepti, sed hebetudo mentis et immunditia corporalis solum ex quadam decentia honestatis, quia indevotio quaedam videtur sic accedere, nisi necessitas urgeat.

 

[6.] Utrum ille, qui recipit corpus Christi in peccato mortali credens se esse in caritate, peccet mortaliter ?

Ibi dicendum, quod illa ignorantia vel est invincibilis, vel neglecta, vel affectata. Prima excusat a toto peccato, 2a a tanto, sed non a toto, 3a nec a toto nec a tanto ; dicitur ergo, quod credens se esse in caritate, habens signa probabilia, ut puta, secundum Bernardum, si libenter verba Dei audiat, et si se promptum ad bene operandum invenit et si dolet de peccatis praeteritis et firmiter proponit cavere de futuris, ut sic dispositus non peccat mortaliter. Si enim diligenter conscientiam suam discussit per scripturam, vel per consilia et dolet intime de omnibus ad tantum, quod libenter iam praeelegisset mortem, quam peccavit et vellet potius eligere, quam peccaret post, et si aliquod in se peccatum recognosceret, libentissime confiteretur et poeniteret, non dubium, quin sic dispositus haberet gratiam Iesu Christi.

 

[7.] Utrum sacerdos debet dare illi corpus Christi, quem scit essei in peccato mortali ?

Hic distinguendum est, quia peccatum illud mortale aut est occultum, aut manifestum. Si manifestum plebi, tunc nec debet dare in occulto, nec in manifesto. Si vero peccatum est in occulto et petit in occulto, tunc non debet sibi dare, immo debet eum monere, quod non petat in manifesto. Si autem petat in manifesto, debet sibi dare, quia occultum peccatum non debet puniri poena manifesta, item quia quilibet habet ius in perceptione eucharistiae, si non amisit per peccatum mortale, et quia non constat in facie ecclesiae, quod ille amisit, exemplo Christi de Iuda, cui Christus buccellam intinctam tradidit, sicut et aliis apostolis, ne peccatum eius occultum ipsis manifestaretur apostolis, si illi sicut aliis corpus suum non dedisset.

 

[8.] Quare peccat, qui sumit corpus Christi existens in peccato mortali ? Dicitur, quod ideo, quia bono abutitur, et illo, quod datur ex maxima gratia, non utitur in gratia, et quod datum est pro unione corporis Christi mystici, ipse peccator non existens membrum corporis Christi mystici fingit se esse, quod non est.

 

[9.] Utrum infideles sunt admittendi videre sacramentum corporis Christi ?

Dicitur, quia infideles, nec confessione fidei, nec opere sunt membra corporis Christi mystici, ideo ad visionem non sunt admittendi.

 

[10.] Utrum amentibus debet dari corpus Christi ?

Dicitur, quod non, nec illis, qui a nativitate usu rationis carent, nec qui sunt alienati a ratione, nec pueris, qui carentes usu rationis carent devotione, dicit enim Apostolus : Ut probet se ipsum homo, id est examinet in fide et devotione et sic habens fidem et devotionem et mundus a crimine de pane illo edat et de calice bibat 1a Corinth. 11.

 

[11.] Utrum mus, vel alia bestia sumendo sacramentum sumit verum corpus Iesu Christi ?

Dicitur, quod sic. Sacramentum enim, et ipsum corpus Christi unum sunt, sicut Deus et homo, ut ostendit Augustinus (in sequenti distinct. Magister, ut adducit), ergo ubicumque fuerit sacramentum, et ipsum corpus Christi erit, nec mirum, quod mus in os suum in sacramento corpus Christi recipiat, cum homo existens in crimine sit turpior secundum crimen, quam frius et tamen verum corpus Christi recipit.

Sed diceres contra : Nullus sapiens permittit se in lutum proici sine magna utilitate et hoc maxime, si huiusmodi proiectionem poterit impedire. Sed quia Filius Dei Christus est sapientissimus et peccator est vilior omni luto, nec aliqua utilitas, patet ex eo, quod peccator recipit corpus Christi et proiectionem in huiusmodi lutum potest Christus amovere omnimode.

 

Respondetur : 1°, quod magnus honor comendatur Dei ex hoc, quod ex sua mansuetudine et clementia sine derogatione gloriae se permittit in peccatorem foetentem proici et magna utilitas, etsi non ex directo, tamen occasionaliter toti ecclesiae evenit, quod tam grate et pie patitur Deus omnipotens illam iniuriam, ex qua in extremo iudicio occasionaliter omnibus sanctis maior iustitia ad condemnandum impios apparebit.