Distinctio XLVIII — Livre I — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre I

Distinctio XLVIII

DISTINCTIO XLVIII

 

Periocha

Velle dei et nostrum quanto discrimine distent,

Quam variisque cupi res queat una modis.

 

Inter voluntatem dei et hominis tantum interest, ut contingat quandoque aliquem mala voluntate velle id, quod deus bene vult, ut si filius malus patrem mori velit, quem et deus mori vult. Et contra quandoque eveniat, ut quis bona voluntate velit id, quod deus non vult, ut si bonus filius patrem velit vivere, quem deus vult mori. Quo sit, ut bona voluntas nostra non semper conformetur voluntati dei in iis rebus quae voluntati subiectae sunt. Contingit vero quandoque ut et dei voluntas per malam hominis voluntatem impleatur, ut in crucifixione domini Iesu patet, non quidem quasi actum Iudaeorum malum deus voluerit, sed quia Christi passionem bonam expetivit. Atque hoc modo etiam viris bonis dominica passio, intuitu voluntatis dei, et nostri redemptionis placuit, etsi non intuitu cruciatus sui, sicque de eodem (sed non ob idem) laetabantur et tristabantur, Sanctorum autem passiones consimiliter et ipsae bona voluntate et mala appeti potuerunt. Verum hoc inter istorum et Christi passionem interest, quod non ut Christi, sic et istorum passio est nostrae salutis causa. Hanc vero salutem Christus nobis concedere dignetur, is qui cum patre et spiritus sancto vivit et regnat deus per omnia saecula saeculorum.

 

 

Libri primi finis

Section précédente
Section 48 sur 48