Distinctio XVII — Livre I — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre I
DISTINCTIO XVII
Periocha
Spiritus in variis apparuit ante figuris
Imbuit et tacito pectora sacra modo.
Spiritus sanctus (qui tertia in trinitate persona existens, a patre et filio ac seipso mittis et donatur fidelibus) est amor patris et filii, quo se invicem amat et nos. Est etiam amor sive charitas, qua nos deum et proximum diligimus. Ita enim in nobis est, ut nos deum, et proximum diligere faciat. Hinc qui ipsam dilectionem diligit, deum diligit pro eo quod deus dilectio est, nec tamen deus sic dicitur charitas nostra, sicut spes et patientia nostra. Haec enim dicitur, non quod ipse sit ista, sed quia sunt ab eo. Dicitur autem charitas nostra, quia ipse est charitas. Et haec charitas quae spiritus sanctus est, nec proficit nec deficit, quia deus est, sed homo in ea aliquando proficit vel deficit, sicut et deus in nobis dicitur magnificari vel exaltari. Sic etiam dicitur alicui dari non quasi locum mutet, sed quia alio modo in eo esse incipit. Quamvis etiam actus credendi et sperandi operatur, mediantibus virtutibus fide, et spe, actum tamen diligendi sine alicuius virtutis medio in nobis operatur. Haec Magister. Sed notandum quod in hoc ultimo non tenetur, quia praeter haec doctores ponunt habitum charitatis, quo actus diligendi eliciatur, licet deus sit charitas nostra effective.
