Distinctio XVIII — Livre I — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre I

Distinctio XVIII

DISTINCTIO XVIII

 

Periocha

Spiritus aeterna donum est ab origine, quanquam

Temporis elapsu dicitur esse datus.

 

Alia ratione spiritus sanctus donum dicitur et datum. Nam esse donum, ipsi convenit ex aeterna sua processione ante omnem creaturam, sed datum vel donatum convenit ipsi temporaliter, ab actuali scilicet datione, qui tamen ab aeterno fuit donabilis. Neque vero per hoc filius donum dicitur, quod et ipse ab aeterno dari potuit, quemadmodum spiritus sanctus, quia non solum is procedit tanquam donabilis, sed etiam tanquam genitus. Sicut ergo filius aeternaliter nascendo a patre accipit, quod sit filius, sic spiritus sanctus aeternaliter procedendo accipit, quod sit spirirus sanctus. Hinc et secundum quod sempiterne donum est, refertur ad patrem et filium, secundum vero quod datum, vel donatum est, refertur ad eum qui dedit, et ad eos quibus datur.