Distinctio XXXIV — Livre I — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre I
DISTINCTIO XXXIV
Periocha
Personis eadem fuerit natura, tametsi
Est personarum candidus ordo trium,
Per hoc quod in divinis persona est idem cum essentia, non est eadem res quae generat et generatur, ut haeretici volebant : quia et si generans et generatum in substantia conveniant, non tamen in personalitate : quia persona et essentia secundum rationem differunt. Et si etiam unus deus dicatur tres personae, sitque una essentia trium personarum, et tres personae unius essentiae, non tamen potest sane dici unus deus trium personarum, vel tres personae unius dei. Per hoc enim significaretur deus in aliqua habitudine principii respecti personarum, quod non valet. Neque simile est de essentia, quia haec vox, deus, significat in ratione principii effectivi, non autem essentia. Quod autem patri attribuitur potentia, filio sapientia, et spiritui sancto bonitas, quamvis omnes eadem potentia sint et sapientia et bonitas : hoc sit, ne pater impotens putetur, et filius insipiens et spiritus sanctus tumidus, ut in humanis seu creaturis esse consuevit. De nomine etiam, homousios, notandum quod ad tempus propter haereticos abolitum, patefacta ipsius significatione, in consuetudinem locutionis est resumptum, valetque idem quod est, unius et eiusdem substantiae. Nomina vero translative de deo dicta, ut splendor, speculum, et huiusmodi, intelligi debent secundum rationem translationis et similitudinis eorum.
