Distinctio XXIV — Livre I — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre I

Distinctio XXIV

DISTINCTIO XXIV

 

Periocha

Nil ponunt, sed enim removent autore Magistro

Nomina, quae numeros in deitate notant.

 

Per terminos numerales in divinis, id est, per nomina pertinentia ad pluralitatem, seu multitudonem ac distinctionem, potius aliquid removetur, quam ponitur Magistri sententia. Sicut per nomina ad unitatem essentiae spectantia multiplicitas eiusdem excluditur : ut per hoc quod dico, unus deus, deorum excluditur pluralitas. Per illa autem quae pluralitatem exprimunt, singularitas et solitudo excluditur : ut per hoc quod dicitur, duae vel tres personae, excluditur, quod non sit una tantum. Haec tamen a doctoribus non conceduntur, nisi intelligantur illa nomina sic removere, ut etiam quippiam significent seu ponant : Quod nec abnuunt autoritates, quas Magister allegat.