Distinctio XXII — Livre I — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre I

Distinctio XXII

DISTINCTIO XXII

 

Periocha

Nomina multa dei communia, propria quaedam.

Sunt nonnulla tropis nomina clausa suis.

 

In multiplici differentia inveniutur nomina de deo dicta. Nam sunt quaedam quae exprimunt proprietates personales, et dicuntur notionalis, ut pater, filius, spiritus sanctus, verbum, donum, generans, etc. Quaedam vero exprimunt essentiae unitatem, ut deus, deitas, sapientia, bonitas, aeternitas, etc huiusinodi. Quaedam autem transumptive de deo dicuntur, ut lux, splendor, speculum, et substantia. Quaedam eriam deo solum ex tempore conveniunt cum relatione quadam extrinseca, ut dominus, creator, redemptor, salvator, et sic de aliis. Quaedam vero ex tempore Deo conveniunt, nec relative dicuntur ut humanatus, incarnatus. Quodam etiam est, quod dicitur non s igillatim, sed simul de omnibus personis, secundum quandam intrinsecam relatione, ut trinitas. Et haec omnia reduci possunt ad duplex nomen. Nam omnia aut dicuntur relative aut absolute, ut patet intuenti. Ea tamen quae ad essentiam pertinentia absolute scilicet dicuntur, non dicuntur vel de singulis, vel de omnibus in plurali, sed in singulari tantum. Non enim dicuntur pater, et filius, et spiritus sanctus dii, bonitates, vel huiusmodi, sed unus deus, bonitas, etc.