Distinctio XVI — Livre I — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre I

Distinctio XVI

DISTINCTIO XVI

 

Periocha

Quo nos diligimus, flamen putat esse Magister

Hoc magis augeri, quo magis ardet homo.

 

Dupliciter spiritus sanctus missus est, quo et creatura dupliciter sanctificatur, visibiliter scilicet, cum apparentia alicuius visibilis signi, et quandoque cum effectu interiori, sine visibili signo. Sicut et filius dupliciter missus est, visibiliter, scilicet in carne assumpta, et invisibiliter in mentes caritas. Fuit ergo visibilis spiritus sancti missio, quaedam ipsius apparentia vel manifestario in corporali creatura tanquam in signo. Neque tamen per hoc quod mittitur spiritus sanctus, minor est patre, qui non mittitur, cum tamen filius secundum missionem visibilem minor dicatur tota trinitate. Filius enim assumpsit humanitatem non solum ut in ea appareret, sed etiam ut esset homo, non autem sic spiritus sanctus columbam. Tamen iuxta Hilarium pater maior est filio sibi coessentiali, et hoc autoritate geniturae, non tamen per hoc filius minor dici potest. Unum enim et idem esse quod habet, filio dedit.