Distinctio III — Livre I — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre I

Distinctio III

DISTINCTIO III

 

Periocha

Nota creatura monstrant vestigia trinum

Esse deum ac unum, monstrat imago quoque.

 

Essentia divina unitas, et personarum trinitas, ex creaturis aliquo modo investigari potest, de quo et philosophi aliqua cognoverunt.

Et unitas quidem dei cognoscitur ex opere, quod est mundus, quod ostendit Dei potentiam ex eo, quod omnes creaturae sunt mutabiles : Is vero a quo hae sunt, est immutabilis : et ex eo quod omnia bona et meliora ab eo procedunt, ut ab optimo, et ut a pulcherrimo omnia pulchra.

Trinitas etiam personarum in creaturis investigari potest aliquo modo per id, quod in se ostendunt unitatem, speciem, et ordinem, quae personis appropriantur. Expressius autem trinitatis imago deprehenditur in mente humana, quantum ad illa tria, quae sunt intellectus , memoria, et voluntas : vel mens, notitia, et amor. Veruntamen et in his oportet fidem suffragari, et imagines illae multum imperfectae divinam repraesentant trinitatem.