Distinctio VI — Livre I — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre I

Distinctio VI

 DISTINCTIO VI

 

Periocha

Quamvis in deo idem natura sit atque voluntas,

Convenit illi aliquid, quod tamen huic minime.

 

Pater in divinis filium genuit non necessitate, cum in Deum nulla cadat coactio ; nec voluntate, cum in eum nulla cadat mutatio. Quam vis autem deo idem sint re ipsa natura, voluntas, quia tamen ratione, ac habitu differunt, nihil obstat aliquid posse convenire naturae, quod non conveniat voluntati. Hinc nec inconveniens est, dicere filium esse filium naturaliter, et non voluntate. Et est simile de voluntate dei, et eius scientia, quae se ad plura extendit quam voluntas. Dicitur tamen deus volens genuisse filium, sicut et sapiens et potens ipsum genuit, sed non voluntate praecedente vel accedente, quasi prius voluerit, et post ea genuerit, vel contra, ut haeritici opponebant.