Distinctio VIII — Livre I — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre I

Distinctio VIII

DISTINCTIO VIII

 

Periocha

Est solus vere deus immutabilis atque

Simplex, est solus scilicet esse suum.

 

Solus deus, seu divina natura vere est immutabilis, ac simplissima. Ac vere quidem est, quia sine omni non actualitatis admixtione constat. Nempe cum esse eius sit aeternum, quod nec praeteritionem ullam, nec futuri accessionem revera agnoscit. Est autem immutabilis, quia est ipsum suum esse, quod impossibile est aliter disponi, qua est. Neque enim verissima esset si mutari posset. Neque aliqua sunt in eo accidentia, secundum quae mutetur, neque per loca, vel tempora, vel affectiones variatur, ut sit in creaturis. Simplicissima vero est, et sine omni compositione, vel multiplicatione, et sic vere et proprie simplex, cum in ea nulla sit partium vel accidentium, vel formarum diversitas. Unde nec alicui praedicamentorum subicitur, nec proprie substantia appellatur. Neque vero simplicitati ipsius nominum multiplicitas, quae de ipsa dicuntur, repugnat, quia omnia ea unum significat : nec ipsa excludit personarum trinitatem, quia singulae deus sunt.