Distinctio XLV — Livre I — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre I

Distinctio XLV

DISTINCTIO XLV

 

Periocha

Quae vel sunt, vel erant, vel quondam facta fuere,

Cuntorum ratio est unica, velle dei.

 

Etsi quidem dei voluntas idem revera est quod sua essentia : quia tamen ratione ab ea differt, sicut et scientia, sit, ut aliqua quidem voluntati dei attribuantur, quae non attribuantur, quae non attribuuntur eius essentiae. Non enim deus est omnia, qui tamen vult omnia. Est autem divina voluntas causa universali omnium, et quae naturaliter, et quae mirabiliter fiunt. Cumque ipsa sit causa prima, ipsius non est quaerenda alia causa, alioquin enim ipsa non esset simpliciter prima. Porro cum multipliciter quidem dei voluntas dicat, quandoque accipitur proprie secundum quod idem cum divina essentia valet, et illa dicitur voluntas beneplaciti : quandoque vero alio quodam modo usurpatur, et illa dicitgur voluntas signi, quae in hoc differunt, quod illa est aeterna, ista temporalis : haec semper impletur, ista vero minime. Huc reserenda est praeceptio, prohibitio, consilium, permissio et operatio, quae dicuntur voluntas Dei, quia sunt eius signa, non quasi haec omnia fieri velit, sed quia ad modum volentis se habet.