Distinctio XIII — Livre I — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre I
DISTINCTIO XIII
Periocha
Quamvis accipiat naturam flamen eandem
Cum nato, natus non tamen esse potest.
Quanquam ab utroque, scilicet a patre et filio, spiritus sanctus procedat : non tamen per hoc filius eorum, quasi patris et matris, dici potest. Hoc enim absurdissimum esset, et a fidelium auribus alienum. Quamvis etiam tam filius quam spiritus sanctus a patre procedat, alio tamen modo. Nam filius procedit per modum naturae, et ideo dicitur genitus et procedens. Omne enim quod generatur, procedit, et non econtra. Sed spiritus sanctus procedit per modum voluntatis, sicut datus, non autem ut natus. Sic ergo procedens tantum dicitur, et non natus. Neque tamen per hoc spiritus sanctus dici debet ingenitus, sicut nec genitus : quia nec est pater, nec filius.
