Distinctio XL — Livre I — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre I

Distinctio XL

DISTINCTIO XL

 

Periocha

Salvus erit, quemcumque deus praedestinat, idem

Quem reprobat, Stygias tristis adibit aquas.

 

Praedestinatio (quae praescientia secundum intellectum praesupponit) est et gratiae in praesenti, et gloriae in futuro preparatio quaedam. Ipsa enim solum respectu salvandorum dicitur, cum praescientia etiam ad damnandos se extendat. Est autem certus praedestinatorum numerus, eo quod nemo nec damnandus salvari, nec salvandus damnari potest. Quo fit, ut illae propositiones, praescitus potest salvari, et praedestinatus potest condemnati, in sensu composito falsae sint, licet in sensu diviso concedantur. Neque etiam praedestinatus, esse potest non praedestinatus, nisi secundum distinctionem datam. Nam coniunctim hae et similes falsae sunt, divisim autem verae. Praedestinatus enim in quantum talis est, nunquam potest damnati. Siquidem alias scientia dei mutabilis esset, et praedestinatio incerta, cuius effectus est salvatio, perinde ut effestus reprobationis, damnatio.