Distinctio XLVI — Livre I — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre I
DISTINCTIO XLVI
Periocha
Vult mala simpliciter nunquam deus ipse, tametsi
Quo minus, haud quamquam semper agantur obest.
Semper impletur voluntas Dei beneplaciti, quam scilicet facit, quaecumque vult et in caelo, et in terra. Nec obstat quod dicitur, vult omnes homines salvos fieri, cum tamen non omnes salventur. Nam id sic intelligi poterit, ut omnes, qui salvi fiunt, non nisi voluntate eius salvos fieri dicamus : perinde ut in simili dicitur, illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, id est, omnem eum qui illuminatur. Qamquam alii secus superiorem sententiam exponunt. Non etiam concedendum est, deo velle mala fieri. Nam tum iniquus esset, et quodam modo malorum autor : Nec etiam vult non fieri mala, quia sic contra omnipotentem eius voluntatem mala nunquam fieret. Sed magis dicendum est, quod non vult ea fieri, quia solum permittit. Unde cum propter eius voluntatem mala eveniant, nec volente eo, nec nolente fieri existimandum est, ut ne sic quidem voluntati eius resistat. Neque fieri malum, bonum est simpliciter, sed in quatum ex malis possunt elici bona. Nam et bonum aliquod est ex se, et ei cui fit, sed non facienti. Et est aliquod bonum ex se, et facienti, sed non cui sit. Et est aliquod bonum pro se, et facienti et cui fit. Praeterea est aliquod quod nec in se bonum est, et facienti nocet : et tamen ad universi valet decorem a deo ordinatum. Cum dicit, mala fieri verum est, sed omne verum est a deo, ergo etc., hoc ita intelligendum est, ut veritas quidem huius dicti a deo esse non res ipsa quam dicit, id est malum a deo esse dicat. Veruntamen nullum malum fit, nisi a deo (ut dictum est) permittatur.
