Distinctio XLVII — Livre I — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre I
DISTINCTIO XLVII
Periocha
Haud ulla in re unquam frustra est divina voluntas,
Quamquam sunt vulgo pessima mista bonis.
Est autem et semper fuit efficax divina voluntas, nihilque contra ea (quamvis aliquid praeter eam) fieri potest. Ita semper ea impletur, et hoc fit aut a creatura, dum bene ea facit, aut de creatura, dum ipse de male faciente ordinat ut vult. Quod autem praeter dei voluntatem aliquid fieri posse dicimus, cum tame ei nihil resistere valeat, id intelligendum est, quantum ad ipsius per missionem attinet, id quod sit, dum etiam contra eius praecepta, vel prohibitiones quippiam instituitur. Hinc obsequuntur divinae voluntati etiam mali : quia resistentes voluntati eius, quae praeceptum, vel prohibitio dicitur, ea faciunt, unde voluntas eius quae ipse est, semper invicta permaneat. Neque etiam deus omnia quae praecepit vel prohibuit, ita fieri absolute voluit, sed in plerisque ad modum nolentis se habuit, ut patet in praecepto de immolando Isaac, et de curatis leprosis, et et aliis plerisque generis eiusdem.
