Distinctio IX — Livre I — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre I

Distinctio IX

DISTINCTIO IX

 

Periocha

Nate coaeternum te dicimus esse parenti,

Dictus ab aeterno te genuisse parens.

 

Unus deus lunt tres divinae personae, et sunt idem in natura, distinctae tamen in personalitate. Hinc quamvis filius alius sit a patre, cum sit ab eo genitus : non tamen fuit pater antequam filius, cum divinae personae sint invicem coaeternae. Nec valet, quod Arrius haereticus inferre nitebatur, scilicet, quia natus est, et habet principium, ergo non est aeternus. Et enim aeternus pater aeternum genuit filium. Alioquin et pater aliquando fuisset sine filio, et sapientia, quod est absurdum. Est autem illa aeterna generatio iuxta Prophetam ineffabilis. Unde nec praesumi debet a quoquam de plena ipsius cognitione. Ad exprimendum autem aeternitatem filii, melius dicitur semper natus, quam semper nasci, quamvis et illud quibusdam dicatur.