Distinctio XXXV — Livre I — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre I

Distinctio XXXV

DISTINCTIO XXXV

 

Periocha

Nomina multa, dei tenet una scientia, rerum,

Quod splendens variis efficit ordo modis,

 

Scientia dei sive sapientia, quamvis simplex sit, et una, propter varios tamen rerum status et effectus multa sortiuntur nomina, ut scilicet iam dicatur praescientia, prout scilicet est de futuris et omnibus tam bonis quam malis : iam dispositio, in quantum est de faciendis : iam praedestinatio, ut est et salvandis, iam providentia, in quatum est gubernandorum : quae et pro dispositione accipitur, licet interdum et pro praescientia accipiatur. Sapientia vero vel scientia est de omnibus, tam bonis quam malis, praesentibibus et praeteritis, temporalibus et aeternis. Si autem nulla futura fuissent, licet tolleretur praescientia, dispositio vel praedestinatio quo ad respectum et antecessionem, quam ad futura important, non tamen quo ad essentiam, quae tali respectui subicitur. Intuetur aute deus omne futurum, ut sibi praesens, eo quod omnia tam praeterita quam futura, sicut et praesentia ab aeterno in dei fuerunt scientia.