Distinctio XXXVIII — Livre I — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre I

Distinctio XXXVIII

DISTINCTIO XXXVIII

 

Periocha

Quamvis non possit divina scientia falli,

Libera contingunt multa futura tamen.

 

Causa rerum est dei praescientia, ita ut res futurae non fierent, nisi eas deus praesciret, utque impossibile sit eas non evenire, dum deus eas praescivit, nec tamen per hoc sequitur, quod ipse fit causa malorum eo quod mala ab eo scita sunt. Non enim noscit mala nisi notitia simplicis intelligentiae, per quam notitiam non est causa rerum. Nisi forte sic dicatur causa malorum, si ne qua non. Nam sine eo mala non essent, licet ipse nec velit, nec approbet ea, sed tantum bona. Stat autem et cum dei certissima praescientia contingentia futurorum, ita ut non consequatur, Deus ea certe praescivit, et eius praescientia falli non potest, ergo necessario eveniunt. Contingentia enim futura secundum se contingentia sunt, licet certum sit ea evenire, quantum ad dei praescientiam spectat. Unde propositiones illae, et similes, impossibile est non evenire quod deus praescivit, possibile est non evenire futurum a deo praescitum, coniunctim in sensu composito falsae sunt, in sensu autem diviso verae. Tunc enim simul stat, ea a deo praescita, et tamen in se fore contingentia.