Distinctio XIX — Livre I — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre I
DISTINCTIO XIX
Periocha
Pernegat aequales personas Arius excors,
Quamlibet et cunctis pernegat esse patrem.
Aequales sunt divinae personae, nec se invicem excedunt in aeternitate, potentia, vel magnitudine, quae licet diversimode sint nominatae, sunt tamen eadem essentia. Hinc ex illa consubstantialitate una persona dicitur esse in alia. Nulla ergo est in divinis personis essentialis diversitas seu differentia scilicet nec partium integralium, nec subiectivarum, nec materialum qualitercumque. Nec ibi duae personae magis sunt, quam una, nec numero differunt, quasi una sit aliquid aliud ad alia : sed quia in computatione a se invicem discernuntur, ut pater dicatur unus pater, et filius duo, etc. hinc et omnes tres personae non sunt maioris deitatis, sicut nec veritatis et magnitudinis, quam una, et una non minoris, quam omnes, sed aequalis sunt deitatis et eadem deitas. Ex quo et patet, quod etsi deus trinus est, non tamen triplex dici debet : quia ubi triplicitas, ibi duo plus quam unum, et tria plus quam duo sunt.
