Distinctio XXIX — Livre I — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre I
DISTINCTIO XXIX
Periocha
Omnes principium personas dicimus unum.
Principium, natum dicimus atque patrem.
Hoc nomen principium, in divinis dicitur ad aliquid, et multiplicem notat relationem. Convenit enim toti trinitati et singulis personis. Est namque pater principium totius divinitatis, quia principium filii et spiritus sancti, et sic est principium sine principio. Spiritus sanctus autem est principium creaturae, et principium de utroque. Estque tota Trinitas totius creaturae unum principium, et hoc ex tempore. Quamvis autem et una persona sit alterius principium, ut iam dictum est, hoc tamen non est ex tempore, et essentialiter, sed notionaliter. Sunt autem et unum principium spiritus sancti pater, et filius : et hoc una quidem notione, quam quamvis haec, ut Magister dicit, non habeat nomen impositum, quae tamen hodie a doctoribus dicitur communis spiratio.
